Skip to the text

Liber: Actuum apostolorum

CONTINET CAPITULA VIGINTI OCTO. DECLARAT IN EO SANCTUS LUCAS, CHRISTO IN CŒLUM ASSUMPTO, VISIBILEM SPIRITUS SANCTI MISSIONEM, GESTAQUE APOSTOLORUM ET PRÆCIPUE PAULI; ATQUE INFANTIAM NASCENTIS ECCLESIÆ DESCRIBIT.

CAPITULUM I. — Cœpit Jesus facere et docere, usque in diem, etc., qua assumptus est.

Præbuit Jesus se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.

Dixit Jesus Apostolis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.

Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Duo viri (id est angeli) dixerunt Apostolis: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum.

Omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.

Suspensus Judas crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Fiat commoratio, etc. (Hic Petrus apostolus conjungit ex duobus psalmis unum testimonium.)

Cecidit sors super Matthiam. (Nota expositionem de hac sorte.)

CAPITULUM II. — Quum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, etc. Apparuerunt Apostolis dispertitæ linguæ tanquam ignis, seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto.

Cœperunt Apostoli loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Et audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Nota hic testimonium Joelis prophetæ de missione Spiritus Sancti in Christi discipulos.)

Jesum Nazarenum, virum justum et approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit per illum Deus in medio vestri (o viri Israelitæ), hunc definito consilio et præscientia Dei traditum interemistis: quem Deus suscitavit, etc. (dixit Petrus ad illos).

(Nota in littera testimonium David de Christi resurrectione.) Christus neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, etc.

Dixit Petrus: Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum. Separamini a generatione ista prava.

Appositæ sunt illa die animæ circiter tria millia (id est, tria millia Judæorum die Pentecostes crediderunt).

Erant (Christiani) perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. (Istud erat in Jerusalem in principio Ecclesiæ, misso Spiritu Sancto.)

Multa prodigia et signa fiebant per Apostolos in Jerusalem, et metus erat magnus in universis.

Omnes qui credebant erant pariter, et erant eis omnia communia; et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, et laudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem.

CAPITULUM III. — Petrus dixit: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, tibi do. In nomine Jesu Christi Nazareni, surge et ambula, etc.

Respondit Petrus: Viri Israelitæ, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, etc. Sanctum et Justum negastis, et auctorem vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit.

Fratres, scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum suorum pati Christum suum, implevit sic.

Pœnitemini ergo, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.

Moyses dixit: Prophetam suscitabit vobis de fratribus vestris tanquam me, etc. (Istud de Christo exponitur.) Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies Christi, etc.

Primum Deus suscitans Filium suum, misit eum ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

CAPITULUM IV. — Factus est numerus virorum credentium quinque millia.

Jesus Christus est lapis qui reprobatus est ab ædificantibus, qui factus est in caput anguli; et non est in aliquo alio salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat vos salvos fieri.

Videntes principes Judæorum Petri et Joannis constantiam, comperto quod homines essent sine litteris et idiotæ, mirabantur. Manifestum est, et non possumus negare.

Dixit Petrus: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.

Convenerunt adversus sanctum puerum tuum (Domine) Jesum, quem unxisti, Pontius Pilatus et Herodes cum gentibus et populis Israel, facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Et nunc, Domine, respice et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.

Et quum orassent discipuli, motus est locus in quo erant, et repleti sunt Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec quisquam, eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia.

Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, etc.

Nec quisquam egens erat inter eos. Quotquot possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

CAPITULUM V. — Dixit Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, etc. ? Non es mentitus hominibus, sed Deo. Audiens autem Ananias, cecidit et exspiravit, etc. (Nota in littera etiam de femina.)

Per manus Apostolorum fiebant signa et prodigia magna in populo, et magnificabat eos populus. In plateis ejiciebant infirmos, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitate sua, etc.

Posuerunt Apostolos in custodia publica. Angelus autem Domini per noctem aperiens carcerem, eduxit eos.

Dixit Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Gamaliel, Pharisæus, legis doctor, honorabilis universæ plebi, etc. (Verba sancti

Gamalielis:) Si est ex hominibus consilium aut opus hoc, dissolvetur. Si autem ex Deo, non poteritis dissolvere illud, etc.

Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

CAPITULUM VI. — Non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis. Considerate viros boni testimonii, etc. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus, etc.

Multa turba sacerdotum obediebat Evangelio.

Stephanus plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

Viderunt omnes faciem Stephani tanquam faciem angeli.

CAPITULUM VII. — Deus gloriæ apparuit Abraham, et dixit : Egredere de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi, etc.

Translati sunt Jacob et filii ejus in Sichem, et positi in sepulcro quod emit Abraham a filiis Hemor.

Eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et operibus suis. Existimabat Moyses intelligere fratres, quoniam per manus ipsius Deus daret salutem illis, etc. Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ? — Quis te constituit principem et judicem super nos ?

Deus misit Moysen in Ægyptum ad Pharaonem, cum manu angeli qui apparuit ei in rubo.

Non in manufactis Excelsus habitat.

Dixit Stephanus ad Judæos : Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis : qui accepistis legem in dispositione angelorum.

Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in cœlum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei, et ait : Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei, etc.

Lapidabant Stephanum dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum, etc.

CAPITULUM VIII. — Facta est persecutio magna in Jerusalem, et dispersi sunt omnes, præter Apostolos, etc. Saulus autem devastabat Ecclesiam, etc.

B Dicebant Samaritani de Simone mago : Hic est virtus Dei quæ vocatur magna.

Imponebant Petrus et Joannes manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Obtulit Simon Petro et Joanni pecuniam, etc. Cui dixit Petrus : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Cor tuum non est rectum coram Deo. In felle enim amaritudinis et obligatione peccati te video esse. — Precamini vos pro me ad C Dominum.

Putasne intelligis quæ legis ? etc. Tanquam ovis ad occisionem ductus est, etc. (In Isaia). — Credo Filium Dei esse Jesum Christum.1

Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus, etc. (Iste Philippus non erat unus Apostolorum, sed septem diaconorum.)

CAPITULUM IX. — Saulus adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Christi, accessit ad principes sacerdotum, etc.

D (Nota de conversione Pauli.) Circumfulsit eum lux de cœlo, et audivit vocem : Saule, Saule, quid me persequeris ? Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. — Domine, quid me vis facere ? — Ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere.

Erat Saulus tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit.

Vas electionis est mihi iste, etc.

(Nota de miraculis B. Petri.) Invenit

Petrus Æneam ab annis octo paralyticum, et sanavit eum. Dixit Petrus Tabithæ defunctæ: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos; et viso Petro, resedit.

CAPITULUM X. — (Nota hic de conversione beatissimi Cornelii centurionis, postea episcopi facti.) Cornelius centurio, vir religiosus, timens Deum et faciens eleemosynas, et deprecans Deum semper, vidit manifeste in visu angelum Domini introeuntem ad se et dicentem sibi: O Corneli, orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

Cornelius procidens ad pedes Petri, adoravit. Petrus autem levavit eum, dicens: Surge, et ego homo sum.

Petrus dixit: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Jesum a Nazareth unxit Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Hunc Deus suscitavit, et dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo, nobis (scilicet Apostolis) qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem accipere peccatorum per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum, et loquebantur linguis.

Ego quis eram, qui possem prohibere Deum?

Barnabas erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide.

Cognominati sunt primum Antiochiæ discipuli, Christiani.

CAPITULUM XII. — Occidit Herodes fratrem Joannis gladio, etc.

Angelus Domini adstitit Petro in carcere, etc. Præcingere.

Discessit angelus a Petro, qui ait: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, etc.

Angelus ejus est, etc.

Percussit angelus Domini Herodem, eo quod non dedisset honorem Deo; et consumptus a vermibus, exspiravit.

CAPITULUM XIII. — Erant in Ecclesia Antiochiæ Prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, et Lucius, et Manahen, et Saulus.

Paulus repletus Spiritu Sancto, dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, et inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te; et eris cæcus, etc.

Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

Dedit Deus Judæis Saul filium Cis annis quadraginta, etc. Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, etc. Dabo vobis sancta David fidelia (alia translatio habet: Misericordias David fideles). Per Jesum remissio peccatorum annuntiatur, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari, etc. Videte, contemptores, et admiramini, et disperdimini, etc. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Verba Pauli ad Judæos.)

Crediderunt quotquot præordinati erant in vitam æternam. Disseminabatur verbum Domini per universam regionem. Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

CAPITULUM XIV. — Dixit Paulus claudo nato: Surge. Et continuo exsilivit, et ambulabat, etc.

Viri, quid facitis? Et nos mortales sumus, similes vobis homines.

Lapidabant Judæi Paulum, existimantes eum mortuum esse.

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

CAPITULUM XV. — Qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, fide purificans corda eorum. Nunc ergo quid tentatis Deum? Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari.

Respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. Simon narravit, etc. Huic concordant verba Prophetarum: Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod cecidit, ut requirant ceteri hominum Dominum, etc. (Istud exponitur de militanti Ecclesia partim ex gentibus congregata.) Notum a sæculo est Domino opus suum.

Scripserunt Apostoli gentibus: Visum est Spiritui Sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

Judas, Barnabas et Silas erant prophetæ.

Facta est autem dissensio inter Paulum et Barnabam.

CAPITULUM XVI. — Vetati sunt Paulus et sui a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia; et non permisit eos Spiritus Jesu.

Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.

Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu.

CAPITULUM XVII. — Christum oportuit pati et resurgere a mortuis.

Nobiliores ex eis susceperunt verbum Domini cum omni aviditate, quotidie Scripturas scrutantes.

Quidam Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum Paulo et dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse. Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? Nova quædam infers auribus nostris.

Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novi.

Quibus Paulus ait: Videns simulacra vestra, inveni aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Deus qui fecit mundum et omnia quæ in ipso sunt, hic cœli et terræ quum sit Dominus, non in manufactis templis habitat; nec manibus humanis colitur indigens aliquo, quum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia. Non longe est Deus ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus, sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. Genus ergo quum simus Dei, etc. Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit, fidem præbens omnibus.

Quidam adhærentes Paulo, credebant: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, etc.

CAPITULUM XVIII. — Erat Paulus scenofactoriæ artis.

Dixit Paulus Judæis: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc, etc.

Judæus Apollo, Alexandrinus genere, vir eloquens, potens in Scripturis, multum contulit his qui crediderant; et vehementer revincebat publice Judæos, ostendens per Scripturam esse Christum Jesum.

CAPITULUM XIX. — Quum imposuisset Paulus illis manus, venit Spiritus Sanctus super eos; et loquebantur linguis, et prophetabant. Erant autem omnes viri fere duodecim.

(Nota de miraculis Pauli.) Virtutes non modicas fecit Deus per manus Pauli: ita ut super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, vel semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

CAPITULUM XX. — Adolescens quidam, Eutychus, cecidit de fenestra, et sublatus est mortuus. Et incubuit Paulus super eum, et revixit.

Dixit Paulus discipulis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum, qualiter per omne tempus vobiscum fuerim, serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis multis et tentationibus: quomodo nihil subtraxerim vobis utilium, etc. Sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, etc. Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Commendo vos Deo, et verbo gratiæ ejus, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctis. Oportet meminisse verbi Domini Jesu : Beatius est magis dare quam accipere.

Procumbentes discipuli super collum Pauli, osculabantur eum.

CAPITULUM XXI. — Philippo uni de septem diaconibus erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

Dixit Paulus : Quid facitis flentes et affligentes cor meum ? Ego non solum alligari, sed etiam mori in Jerusalem paratus sum, propter nomen Domini Jesu. Domini voluntas fiat.

Utique oportet convenire multitudinem, etc.

CAPITULUM XXII. — Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres Justum.

CAPITULUM XXIII. — Tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?

Scriptum est : Principem populi tui non maledices.

CAPITULUM XXIV. — Quum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, semper et ubique suscipimus te, optime Felix, cum omni gratiarum actione. Ne diutius protraham te, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

Dixit Paulus : Studeo sine offendiculo habere conscientiam ad Deum et ad homines semper.

CAPITULUM XXV. — Multas et graves causas objecerunt Judæi Paulo, quas non poterant probare, Paulo rationem reddente, etc.

Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Sine ratione videtur mihi mittere vinctum, et causam ejus non significare.

CAPITULUM XXVI. — Permittitur tibi loqui pro temetipso.

Paulus, extenta manu, cœpit pro se rationem reddere : Obsecro, patienter me audias. Quid incredibile videtur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? etc.

Festus dixit : Insanis, Paule ; multæ litteræ ad insaniam te convertunt. Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste ; sed verba veritatis et sobrietatis loquor.

CAPITULUM XXVII. — Ventus Typhonicus qui vocatur Euroaquilo.

Suadeo vobis bono animo esse. — Propter quod bono animo estote, viri.

CAPITULUM XXVIII. — Vipera invasit manum Pauli ; quam ille in ignem excutiens, nil mali passus est, etc.

Patrem Publii febribus et dysenteria vexatum Paulus sanavit, omnesque infirmos insulæ (Melitenæ) curavit.

Dixit Paulus Judæis : Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam ad patres nostros, etc. (Nota testimonium in textu de excæcatione Judæorum.)

CANONICA JACOBI APOSTOLI

HABET CAPITULA QUINQUE. ET SUADET IN EA JACOBUS AD PATIENTIAM; APUD DEUM NON ESSE PERSONARUM ACCEPTIONEM, MALAQUE LINGUÆ VITIO PROVENIENTIA APERIT; BELLA ET CONTROVERSIAS REPREHENDIT, ET AD VIRTUTES EXHORTATUR.

CAPITULUM I. — Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans. Qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, etc. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

Glorietur frater humilis in exaltatione sua; dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit.

Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Nemo quum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim neminem tentat. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Deinde concupiscentia quum conceperit, parit peccatum; peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem.

Nolite errare, fratres mei dilectissimi. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, etc.

Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri, justitiam Dei non operatur. Abjicientes omnem immunditiam, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis, etc. (Nota hanc similitudinem optimam.)

Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, etc., hujus vana est religio, etc.

CAPITULUM II. — Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, etc. ?

Si personas accipitis, peccatum operamini.

Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, etc.

Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium.

Quid proderit, si quis fidem dicat se habere, opera autem non habeat? Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Tu credis quoniam unus est Deus; bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. Abraham pater noster, nonne ex operibus justificatus est?

(Nota totum capitulum, imo totam epistolam, quia moralissima est, et doctrinalissima.)

CAPITULUM III. — Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam gravius judicium accipitis. In multis offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.

Lingua nostra, ignis; universitas inquitatis lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, etc. (Nota hic de lingua refrenanda in textu.) Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Si zelum amarum habetis et contentiones, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.

CAPITULUM IV. — Unde bella et contentiones in vobis ? Nonne ex concupiscentiis vestris ?

Non habetis, quia non postulastis. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, etc.

Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituitur.

Subditi estote Deo. Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Purificate corda, duplices animo. Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

Nolite detrahere alterutrum, fratres mei. Qui enim detrahit fratri, aut judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem.

Quæ est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.

Dicatis : Si Dominus voluerit, et, Si vixerimus, faciemus hoc vel illud. Nunc exsultatis in superbiis vestris.

Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi.

CAPITULUM V. — Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quæ advenient vobis, etc. (Quære in textu.) Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

Clamor eorum in aures Dei Sabaoth introivit.

Patientes estote usque ad adventum Domini; et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit. Ecce judex ante januam adsistit.

Exemplum accipite longanimitatis, laboris, et patientiæ, Prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.

Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis.

Ante omnia nolite jurare, neque per cœlum, etc. Sit autem sermo vester : Est, est; Non, non, etc.

Tristatur aliquis vestrum ? Oret æquo animo, et psallat. Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis est, dimittentur ei. (Nota de effectu Extremæ unctionis.)

Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Multum valet deprecatio justi assidua. Elias homo erat similis nobis, etc. (Nota de fiducia orandi.)

Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.

CANONICA PETRI APOSTOLI PRIMA

HABET CAPITULA QUINQUE. AGIT IN EA GRATIAS PETRUS DEO, QUI PER PASSIONEM, SANGUINEM, ET MORTEM FILII, GENUS SALVAVIT HUMANUM; ET AD RECTE VIVENDUM, DIVERSOS STATUUM HOMINES INSTRUIT.

CAPITULUM I. — Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, et hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.

Jesum Christum quum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis; videntes autem exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.

Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecti, sperate in eam quæ vobis offertur gratiam: non configurati prioribus ignorantiæ vestræ tenebris, sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis.

Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi, etc.

Animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde diligite invicem attentius.

CAPITULUM II. — Deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis quam dulcis est Dominus.

Ecce ponam in Sion, etc.

Vobis honor credentibus. Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificant Deum in die visitationis.

Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum, etc. Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Omnes honorate, fraternitatem diligite, etc. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

Hæc est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ est enim gratia si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem bene facientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum: in hoc enim vocati estis. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, etc.

Eratis aliquando sicut oves errantes; sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

CAPITULUM III. — (Nota in isto capitulo de decenti ornatu et habitu mulierum. Et quomodo viri feminis compati et cohabitare debent, in textu quære.)

Omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles; non reddentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes, quia in hoc vocati estis.

Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?

Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.

Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu: deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes, etc.

CAPITULUM IV. — Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, etc.

Estote prudentes et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam caritatem in vobis continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmuratione. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

Communicantes Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis.

Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendant animas suas.

CAPITULUM V. — Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti ex animo. Et quum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

Adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes invicem humilitatem insinuate, quia Dominus superbis resistit, etc. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite in fide.

Deus omnis gratiæ qui vocavit vos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

Salutate invicem in osculo sancto.

CANONICA PETRI APOSTOLI SECUNDA

CONTINET CAPITULA TRIA. MONET IN EA PETRUS CREDENTES TENERE FIDEI VERITATEM; NOTAT ET DAMNAT HÆRETICORUM FALSITATEM; ET SECUNDUM CHRISTI ADVENTUM DESCRIBIT.

CAPITULUM I. — His qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem, gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei nostri, etc., ut efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes ejus quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.

Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.

Non indoctas fabulas secuti, notam vobis fecimus Domini nostri Jesu Christi virtutem et præscientiam. Accepit enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Non voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt Dei homines.

CAPITULUM II. — (Nota in isto capitulo de testimonio Noe et Lot, quod eis Apostolus exhibet.) Si Deus angelis peccantibus non pepercit, etc.

Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare, qui dominationem contemnunt, audaces, sibi placentes, pellicientes animas instabiles. Hi sunt quibus caligo tenebrarum reservatur.

Iniqui servi sunt corruptionis. A quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum; et, Sus lota in volutabro luti.

CAPITULUM III. — Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, et dicentes: Ubi est promissio aut adventus ejus?

Cœli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo: per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit. Cœli vero qui nunc sunt et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum.

Unus dies apud Deum, tanquam mille anni, et mille anni sicut unus dies.

Non tardat Dominus promissum; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.

Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera exurentur. Quum ergo hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini nostri Jesu Christi, per quem cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? Novos cœlos et novam terram et promissa Christi exspectamus, in quibus justitia habitat. Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace.

CANONICA JOANNIS APOSTOLI PRIMA

HABET CAPITULA QUINQUE. TESTIFICATUR IN EA JOANNES DE VERBO VERITATIS ET VITÆ; AD CONFESSIONEM PECCATORUM HORTATUR, AFFIRMANS NOS DOMINUM JESUM ADVOCATUM HABERE APUD PATREM; AMOREM MUNDI DISSUADET, ET AD AMOREM DEI ET PROXIMI HORTATUR.

CAPITULUM I. — Societas vestra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo.

Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.

Si ambulamus in luce, sicut et Deus in luce est, societatem habemus ad invicem.

Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate.

CAPITULUM II. — Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, etc.

In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus servamus. Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non servat, mendax est. Qui servat verbum Christi, vere in eo caritas Dei perfecta est. Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Qui diligit fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum in eo non est. Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Et mundus transit et concupiscentia ejus. Qui facit voluntatem Dei manet in æternum.

Filioli, novissima hora est. Et sicut audistis quia Antichristus venit, nunc antichristi multi sunt facti, etc. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Non scripsi vobis quasi ignorantibus, sed quasi scientibus. Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. Qui negat Filium, nec Patrem habet. Non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed unctio docet vos de omnibus.

Filioli, manete in Christo, ut quum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.

CAPITULUM III. — Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei non nominemur et simus. Propterea mundus non novit nos, quia non novit Deum. Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Omnis qui peccat non vidit Deum, nec cognovit eum.

Filioli, nemo vos seducat, etc. Qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam diabolus ab initio peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ejus manet in eo.

Hæc est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

Nolite mirari si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus, etc.

CAPITULUM IV. — Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.

Major est qui in vobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit, etc.

Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est, et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.

In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos.

Carissimi, si Deus sic dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere, etc. Si diligamus invicem, Deus manet in nobis.

Pater misit Filium suum salvatorem mundi.

Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.

Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.

Si quis dixerit, Diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?

CAPITULUM V. — Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.

Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.

Venit per aquam et sanguinem Jesus Christus.

Spiritus testificatur quoniam Christus est veritas.

Tres sunt qui testimonium dant in cœlo : Pater, Verbum, et Spiritus. Et hi tres unum sunt.

Qui non credit in Filium, mendacem facit Deum, quoniam non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.

Hæc est fiducia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, nos audit.

Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat illum.

Mundus totus in maligno positus est.

Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita æterna.

Custodite vos a simulacris. Amen.

CANONICA JOANNIS SECUNDA

HABET CAPITULUM UNICUM. COMMENDAT IN EA ELECTAM ET FILIOS EJUS; AD FRATERNAM CARITATEM HORTATUR; ET MONET HÆRETICOS DEVITARE.

Sit vobiscum gratia, misericordia, et pax a Deo Patre et a Jesu Christo Filio Patris, in veritate et caritate.

Multi seductores exierunt, qui non credunt Jesum Christum venisse in carne.

Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.

Si quis hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis.

CANONICA JOANNIS TERTIA

HABET CAPITULUM UNICUM. EXTOLLIT IN EA GAIUM PIETATIS CAUSA QUAM EXERCEBAT IN PEREGRINOS; ATQUE UT IN IPSA PIETATE PERMANEAT EXHORTATUR.

Carissime, orationem facio prospere te ingredi et valere, sicut prospere agit anima tua.

Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

Is qui amat primatum gerere in fratribus, non recipit nos, etc. Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est semper. Qui bene facit, ex Deo est.

Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

CANONICA JUDÆ APOSTOLI

HABET CAPITULUM UNICUM. MONET IN EA JUDAS APOSTOLUS OMNES UT DE SUA SALUTE SOLLICITI SINT; INDUCIT ALTERCATIONEM MICHAELIS CUM SATANA; DETESTATUR QUOQUE HÆRETICORUM VITAM.

Jesus populum salvans de terra Ægypti, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni Dei vinculis æternis sub caligine reservavit (scilicet Jesus). (Hic innuitur unitas personalis Dei et hominis in Christo.)

Quum Michael archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysis corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit: Imperet tibi Dominus.

Væ illis qui via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et contradictione Core perierunt. Hi sunt in epulis suis convivantes, sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur; arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ; fluctus feri maris, despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.

Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus duris quæ locuti sunt contra Dominum peccatores impii. Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superbiam, mirantes personas quæstus causa. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.

Superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. Miseremini aliis in timore, odientes eam quæ carnalis est, maculatam tunicam.

Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione, in adventu Domini nostri Jesu Christi, soli Deo salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria, magnificentia, imperium et potestas, ante omnia sæcula, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

APOCALYPSIS JOANNIS APOSTOLI

CONTINET CAPITULA VIGINTI DUO. ET AGITUR IN EA DE REVELATIONIBUS JOANNI FACTIS PER ANGELUM, IN PATMOS INSULA; DE TRIBULATIONIBUS QUAS ECCLESIA CHRISTI TUNC PATIEBATUR, ET IN FUTURUM PASSURA ERIT, ET PRÆSERTIM TEMPORE ANTICHRISTI; ET DE SUPPLICIIS DAMNATORUM, AC PRÆMIIS ELECTORUM.

CAPITULUM I. — Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus, qui est, et qui venturus est omnipotens.

De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat; et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Et ait: Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis et inferni.

CAPITULUM II. — Habeo adversum te pauca, quia caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age: alioqui venio tibi cito, etc. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.

Hæc dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.

Hæc dicit qui habet rhumphæam ex utraque parte acutam: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo ei calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit.

Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tanquam flammam ignis: Ego sum scrutans renes et corda; et dabo unicuique secundum opera sua. Id quod habetis tenete, donec veniam. Qui vicerit, dabo illi stellam matutinam.

CAPITULUM III. — Nomen habes quod vis, sed mortuus es. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. In mente habe qualiter acceperis et audieris, et pœnitentiam age, et esto vigilans. Si non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, vestietur vestimentis albis, et confitebor nomen ejus coram Patre meo.

Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis novæ Jerusalem.

Hæc dicit testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei: Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus. Sed quia tepidus es, nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: quia dicis, Quod dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Suadeo tibi emere aurum ignitum et probatum, etc. (id est caritatem orationibus). Ego quos amo, arguo et castigo. Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et cœnabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.

CAPITULUM IV. — Quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni, etc. (Nota hic concordiam sancti Apostoli cum beato Ezechiele propheta de descriptione figuræ quatuor Evangelistarum.)

Requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est.

Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam creata sunt.

CAPITULUM V. — Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula ejus.

Dignus es, Domine, accipere librum et solvere signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo.

Erat numerus angelorum millia millium, dicentium: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.

Sedenti in throno et Agno benedictio, honor, gloria et potestas in sæcula sæculorum.

CAPITULUM VI. — Animæ interfectorum clamabant voce magna: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum eorum, et fratrum eorum qui interficiendi sunt sicut et ipsi.

Reges terræ, principes, tribuni, divites, et fortes, absconderunt se in speluncis et petris montium, dicentes montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni.

CAPITULUM VII. — Salus Deo nostro qui sedet super thronum, et Agno, etc. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro, in sæcula sæculorum. Amen.

Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte. Non esurient neque sitient amplius, etc. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, etc.

CAPITULUM VIII. — Stetit angelus ante altare, habens thuribulum aureum; et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus Sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu angeli coram Deo.

CAPITULUM IX. — Ascendit fumus putei abyssi, sicut fumus fornacis magnæ.

In diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.

CAPITULUM X. — Angelus levavit manum ad cœlum, et juravit per Viventem in sæcula sæculorum: Quia tempus ultra non erit, sed consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas.

CAPITULUM XI. — Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (id est tribus annis cum medio, tempore Antichristi, scilicet Ecclesiam Christi).

(Nota hic de Antichristo et sanctis Elia et Enoch. Quære totum in textu cum expositione, quia concordat his quæ Daniel propheta prædixit.)

Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra lucentia, in conspectu Domini terræ stantes, etc. Quum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso (id est Antichristus), faciet adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos. Et jacebunt corpora eorum in platea civitatis, ubi Dominus eorum crucifixus est, per tres dies et dimidium, et non sinent ea poni in monumentis, etc. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos, et steterunt supra pedes suos. Et audierunt vocem magnam de cœlo dicentem: Ascendite huc. Et ascenderunt in cœlum in nube, etc. (Istud exponitur de interfectione Eliæ et Enoch, et resurrectione eorum.)

Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, qui accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.

CAPITULUM XII. — Signum magnum apparuit in cœlo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim, etc. (De militanti Ecclesia dicitur, secundum litteram, tamen de sancta Maria transumitur.)

Factum est prælium in cœlo. Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone, etc. Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui seducit universum orbem. — Nunc facta est salus et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, etc. Descendit diabolus habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet. (Hoc tempore Antichristi erit.)

CAPITULUM XIII. — (Istud capitulum pulchre exponit Beda de Antichristo. Nota et quære.)

Vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem (id est Antichristum). Plaga mortis ejus curata est, etc. (quia finget se a morte surgere). Datum est ei (scilicet Antichristo) os loquens magna et blasphemias; et data est illi potestas facere menses quadraginta duos (quia tam diu regnabit Antichristus). Datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere eos (scilicet Christianos). Adoraverunt eum (scilicet Antichristum) omnes qui habitant terram quorum non sunt nomina scripta in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi.

Habebat cornua duo similia Agni (scilicet Antichristus). Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum. Et seduxit habitantes in terra, propter signa quæ data sunt illi facere, etc. Et faciet omnes habere characterem bestiæ, etc.

CAPITULUM XIV. — Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit, etc.

Timete Dominum, et date illi honorem, et adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum, et omnia quæ in eis sunt.

Cruciabitur iniquus igne et sulfure in conspectu angelorum sanctorum et Agni; et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum; et requiem non habebit die ac nocte.

Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos.

CAPITULUM XV. — Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens. Justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex Sanctorum. Quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es.

CAPITULUM XVI. — Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.

Blasphemaverunt nomen Dei, et non egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.

Et commanducaverunt linguas suas præ dolore; et blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis; et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

Sunt spiritus dæmoniorum facientes signa.

CAPITULUM XVII. — (Nota in isto capitulo de Antichristo, de decem cornibus, etc., in Beda.)

Agnus, Dominus dominorum est, et Rex regum.

CAPITULUM XVIII. — Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.

Exsultate, cœli, et sancti Apostoli et Prophetæ, quoniam judicavit Deus judicium vestrum.

CAPITULUM XIX. — Laus, et gloria, et virtus Deo nostro, quia vera et justa judicia ejus sunt. Alleluia. Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.

Byssinum, justificationes sunt Sanctorum.

Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.

Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Deum adora. Testimonium Jesu, est spiritus prophetiæ.

Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium.

CAPITULUM XX. — Regnaverunt cum Christo mille annis, etc. (Quære expositionem hujus passus.) Hæc est resurrectio prima, etc.

Quum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog et Magog; et congregabit eos in prælium, etc. (Nota de Antichristo in textu et Glossa. De Gog et Magog concordat cum Ezechiele propheta.)

Libri aperti sunt, et liber vitæ apertus est, et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Qui non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

CAPITULUM XXI. — Vidi cœlum novum et terram novam. Primum enim cœlum et prima terra abiit, et mare jam non est.

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

Dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Hæc verba fidelissima et vera sunt. Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis. Qui vicerit possidebit hæc. Et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure: quod est mors secunda.

Templum non vidi in ea (scilicet civitate sancta Jerusalem, quæ est uxor Agni): Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et civitas non eget sole, neque luna: nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Non intrabit in illam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

(Nota in isto capitulo concordiam S. Joannis cum Ezechiele propheta in descriptione civitatis et templi.)

CAPITULUM XXII. — Servi Dei servient illi; et videbunt faciem ejus; et nomen ejus in frontibus ipsorum; et regnabunt in sæcula sæculorum.

Beatus qui custodit verba prophetiæ libri hujus.

Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc; et qui justus est, justificetur adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.

Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitæ, etc. Ego Jesus misi angelum meum. Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis.

Venio cito. Veni, Domine Jesu.

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

NOTA. — Secunda pars hujus Epitomes impressa est in fine tomi II (p. 691-721), sub titulo Epilogatio quædam brevis et conclusio Pentateuchi, ad instar editionum Coloniensium ann. 1534, 1548 et 1566.

FINIS COMMENTARIORUM IN SACRAM SCRIPTURAM

Footnotes

  1. Is. III, 7. ↩

Chapter 21 of 21