Skip to the text

Initium

VENERABILI RELIGIOSISSIMOQUE IN CHRISTO PATRI D. OCTAVIANO, CARTUSIENSIS DOMUS S. LAURENTII PROPE FLORENTIAM ITALIÆ PRIORI, ET VISITATORI PRÆCIPUO PROVINCIÆ TUSCIÆ, PATRI SUO INTER PRIMOS COLENDO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIENSIUM DOMUS S. BARBARÆ IN COLONIA VICARIUS, SESE HUMILITER COMMENDAT.

NON levi aut segni, imo vehementi continuoque desiderio exstimulatus sum annis aliquot, Venerabilis Pater : aliquando quidem mecum, interdum cum aliis conferens qui possit fieri, ut in laudem et gloriam Dei hominumque ædificationem præclarissima patris nostri Dionysii scripta, non absque Ordinis nostri honore, vulgarentur. Pro hac re proceres Ordinis nostri precibus non semel adii, interpellavi Academiæ nostræ Theologos, conveni bibliopolas, excitavi divites, nec ullum non movi lapidem ubi hujusce rei spes ulla reposita fuisset. Nihil tamen quod me consolaretur sic meditantem usquam offendi : quin potius deterritus sum sæpius et vehementer, quod a summis viris res eadem olim tentata, conatus irritos habuerit atque inanes. Siquidem post longos multosque labores quibus Pater ille Venerabilis idemque eruditissimus, D. Gregorius Reischius, Provinciæ nostræ Visitator principalis, ac Friburgensis Brisgoiæ Cartusiæ Prior, id ipsum nostro Ordini persuadere animum induxit : quid aliud agere visus est quam operam ludere? Unde licet ferme ad desperationem rei me perduceret magnitudo ac difficultas, tamen, ut fervido semper est sitis, non penitus hoc a me desiderium defecit : imo a germanis meis, quum ansa commodum præberetur, cœpi tantum corradere pecuniarum quæ uni alterive devotionis libello ex Dionysii penu educendo sufficerent, quo mundo saltem vel quis fuerit Dionysius, quæ pietas, quæ phrasis, quæ eruditio, quæ Scripturarum divitiæ, quæ dicendi ubertas, quis denique spiritus et vehementia et fervor inesset viro, ostenderem. Cessit in ipso limine per omnia res prospere. Siquidem quod proprio, ut ita dixerim, hoc est germanorum patrimonio, cœperam, studiosis omnibus placuit, et pro Dionysio imprimendo sibi invidebant calcographi. Rapiebatur certatim quidquid erat Dionysii, et ante (quod in commentariis super Pauli epistolas accidit) fere erat venditum, quam ex prælo prodierat vendendum. Quapropter distractis omnibus, eadem denuo imprimi, nec uno tantum in loco, necesse fuit. Hæc fuerunt, Venerabilis Pater, Dionysio in medium prodeundi initia, hæc auspicia mihi fuere laborum. Accessit tandem, quum grata adeo doctis sentiretur Dionysii lectio, Prioris mei, viri perhumani, et qui in gloriam Dei salutemque animarum nihil non profundere est paratus, favor : cujus (juxta ac Officialium) assensu et impensis, duo illi magni tomi Minorum ejusdem operum sunt excusi : hac tamen conditione, ut qua cœperam industria, operam navarem quo venderentur libri, impensæque paulatim, si non omnes, nonnullæ saltem reducerentur. Equidem huic sententiæ subscripsi libens, puta nihil me neglecturum quod ad Dionysii totiusque Ordinis esset decorem, et ut aut indemnis redderetur, aut non enormiter saltem gravaretur noster conventus. Successit illico negotium negotio, labor labori jungebatur, dum quatuor subinde aut quinque, et nonnunquam octo vel novem præla, una in civitate a me simul poscerent exemplaria correcta. Quibus transcribendis, relegendis, corrigendis punctandisque, quæ vigiliæ, qui labores, quæ studia, quot ad libros, ad doctores recursus, quis denique motus ac sollicitudo insumenda sunt (præsertim quando legi crebro non possint auctoris originalia, sed divinari oporteat), non puto nisi harum rerum experto fore credibile. Interea nihil, teste conscientia, præter Dei gloriam, Ordinis honorem et animarum salutem quæro, nihil mihi præter curas extenuationesque tum ingenii tum corporis comparavi. Cui tamen si in Ordine reliqui multo me eruditiores ingeniorum suorum humeros adjungerent, si domus aliæ adminicula præstarent, non tot quotidie labores, curæ, impensæ nobis accrescerent. Arguent me vanitatis fortasse aliqui, quod epistolas nuncupatorias operibus præscribam, et quod optimatibus libros dedicem. Quod tamen cur faciam, quæve necessitas illuc me adigat, advertant quæso: nempe, ut Dionysio fautores, patronos ac promotores quærere necessum sit, quandoquidem Ordinis sui alumni domusque præter hanc nostram, quæ certa millia aureorum in hos pios usus (hoc est in Christi gloriam, in illuminationem Ecclesiæ, in decus Ordinis) erogavit, haudquaquam sive illi sive mihi adsistunt. Proinde, Venerabilis ac colende Pater, ad te, hoc est ad unum ex primatibus Ordinis, confugio, humillime supplicans, quandoquidem grandiora multaque Dionysii adhuc opera supersunt imprimenda, ut si quid subsidii ex Italia tua opulentissima in hunc piissimum usum possit coacervari, a tua eruditissima id paternitate fiat. Possem præterea non solum sustinere, verum laudare etiam, si alius inveniri queat modus aut commodior aut honestior, quo sub universi Ordinis nomine, ejusdemque impensis vel ex singulis domibus aut alibi undecumque contrahendis, aut omnia denuo quæ Dionysii sunt volumina, aut ea saltem quæ nondum sunt typis excusa, imprimantur. Hoc ipsum si tuæ paternitati placuerit, consule, admone ac promove. Nostra sane domus, ut ceteræ quoque religiones omnes, nimium hic oneratur continuis exactionibus. At in opere et ministerio nihilo secius quam ante aderit ex me Dionysio ubivis continuus indefessusque labor: etiam si majorum meorum auctoritate, ex domo professionis meæ, licet electissima, in Italiam, Franciam Angliamve cum originalibus Dionysii necessarium foret transmigrare. Nam licet aut nulla aut vilis in Dionysio opera nostra fuerit hactenus, certe vel hoc in multis libris ejusdem præstitimus, ut exemplaria jam habeantur impressa, quæ facilius atque Dionysii character admirabilis legi ac corrigi queant. Fateor Dionysii libris, quamvis ne id fieret operam navaverim omnem, errata non deesse, non quibus Dionysius ipse hallucinatus fuerit, sed quod characterem habuerit lectu difficilem typographosque morosos, qui nonnunquam (ubi obscura etiam nos clara reddidimus) dedita opera inique maluerunt imprimere, perfidia, inscitia, incuria et invidia omnia regente. Potuit præterea fieri ut nos obscurum locum, ubi Homerus etiam si adesset dormitaret, incidentes, quæ parum legere potuimus, non satis erudite divinaremus. Quapropter rogo paternitatem tuam ut si quid in Dionysii libris (quibus, si vita comes fuerit, omnia ab impressoribus vitiata tollam) corruptum deprehenderit quod erratorum calculus non monstraverit, si denuo imprimendus fuerit liber, consulatur altera tertiave editio, imo omnes. Nonnunquam enim quod oculos nostros fugit, aut quod typographi in una editione per erratorum elenchos corrigere noluerunt, in aliis invenietur correctum et emendatum.

Verum de hoc satis; ad institutum redeamus. Parati sumus præterea, post omnes labores, quæcumque nostris sumptibus exstant impressa Ordini (nihil præter expositam pecuniam resumpturi) divendere, simul cum libris eidem si quod putatur inesse lucrum tradentes. Atque utinam id mihi aliquando videre liceat, quod summopere desidero, ut totus Ordo pro Dionysii aliorumque omnium qui hactenus latent nostri Ordinis Patrum [scriptis] imprimendis desudet, ne posthac fuisse inutiles et nihil profuturi Ecclesiæ dicamur. At vereor, si tua etiam industria ac favore de hoc consultandum fuerit, permulti se subtrahent qui modo verbis nescio quæ grandia pollicentur. Mirum sane erit, si ex toto Ordine, hoc est ex venerabilium Patrum benevolentia, viginti trigintave millia possint aureorum colligi (tanta siquidem pecuniarum foret, ut ita dixerim, summa necessaria) quibus Dionysii volumina imprimantur, quandoquidem vix unum librum nonnulli, quamvis in suum commodum, paucis velint redimere nummis. Unde sentio quam longe aliter et præter morem aliorum Ordinum, huic nostro Dionysio a suis contingit. Siquidem aliis in religionibus, si quos habent Sanctos, si scriptores ecclesiasticos, adeo hos extollunt, adeo prædicant, ut nihil supra. Deinde suorum ita placitis inhærent, ut recte dictum negent quidquid dixeris quod non ab illis quoque fuerit affirmatum. Videmus quotidie quomodo pro suis doctoribus non absque stomacho digladientur Dominicani : inexpiabile putant delictum a suo Thoma (viro alioqui sanctissimo) dissentire. Franciscani quidquid Scotus dixerit adeo autumant esse acutum, ut intelligere nemo valeat ; quidquid docuerit Alexander, irrefragabile dicunt. Ad extremum magna inter utrosque contentio est, in Psalterium commentarii utrius sint, Hugonis an Alexandri, utraque familia ex optimis doctisque viris gloriam sibi vindicante. Nostris interim vix studii est tantum, ut ea quæ totus amat orbis, Dionysii opera, cupientibus communicent. Doctissimus quisque Dionysium prædicat ; apud suos tacetur. Opto quam possum maxime, falsum esse quod dico. Nusquam in pretio est minori Dionysius, quam apud eos apud quos debuit maxime, hoc est apud Cartusienses. Prætereo quod detrahunt etiam quidam impudenter. Inter hos itaque fluctus, inter spem et metum constitutus, Pater amantissime, tuam paternitatem lacrimis compello oroque humiliter, Dionysio ejusque gloriæ, imo et universi Ordinis decori accedas, pro reliquis ejusdem operibus in lucem edendis, quibus mundum adeo cernimus oblectari ædificarique : idque quocumque consilio, quovis modo, quocumque tua potuerit sinceritas subsidio. Age nunc, Pater Venerabilis, promove cui olim favere cœpisti, consule, jube, impera. Nunquam tibi deerit in me quidquid est ingenii ac virium : totum illud paternitati tuæ, si adminiculi quidpiam ex me speras, in ministerium offero, gaudensque trado, tantum aberit ut me subtraham.

Cujus rei ut testimonium habeas jugeque fidei meæ erga te monumentum, en beati Patris ejusdem in hymnos Ordinis commentarios. Hos suavissimæ paternitati tuæ meque simul dedico. Esto nobis patronus, esto pater et (quod vehementer optamus exspectamusque) promotor. Ante omnia autem hoc præcipuum est quod rogito, ut apud Reverendum Patrem ne mihi neve (et id maxime) Dionysio favere desinas. Sine enim ipsius patrocinio et favore, omnem laborem omnemque operam intermittere necessum erit : quippe quum calcographorum adjutorumque insultus, temeritatem perfidiamque continuam, ut reliqua taceam, experiri molestissimum sit, tametsi gratia, favor atque auctoritas Superiorum adsistat. Postremo, si in hac fui liberior epistola, boni consule, quæso : solis enim hæc Ordinis Patribus vendetur. Vale. Salutem precor tuis verbis Reverendissimo in Christo Patri Joanni Mariæ Canisiano, Abbati generali Vallis umbrosæ, cujus candorem integritatemque zeli pro Ecclesia, pro Dionysioque favorem, superiori anno in Cartusia, partim ex tuis verbis, partim ex ipsius epistola ad Capitulum nostrum pro Dionysii impressione scripta nuncque impressa, didici. Iterum vale. Ex Cartusia Coloniensi, feriis S. Hugonis episcopi Lincolniensis, anno MDXXXIII.

Chapter 1 of 32