Skip to the text

Proœmium

IMPLEMINI Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus. Ephes. v, 18-20.

In hac saluberrima divini Apostoli exhortatione tanguntur actus præclari virtutis quæ latria appellatur, quæ Deo cultum cærimoniamque impendit : qui actus ad spirituales personas præcipue pertinent, ad universos quoque fideles. Ad quid enim rationalis creatura est facta, nisi ut Creatorem suum agnoscat, colat, diligat, laudet, vereatur, ac omni modo sibi possibili veneretur ? Et quoniam unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet diligat eum ex caritate tanquam se ipsum, atque ædificet eum, quatenus qui audit verbum salutis dicat confratri, Veni ad obtemperandum verbo salutari;1 sicque unusquisque prout accepit gratiam, in alterutrum illam administret2, et conferat secum de Scripturis, de laudibus Dei, hoc est de psalmis et hymnis, spiritualibus canticis, ac de intelligentia eorumdem, de modo psallendi attente ac reverenter, cum obedientia operum salutari ac debita (quoniam Dominus ipse deprompsit, Quid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ? itemque, Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me) :3 itaque, ad condignam et Deo acceptam laudationem, exigitur cordis attentio, et operum exsecutio timorata, ita ut serviamus Domino cum metu et timore, et exsultemus ei cum tremore.4 Etenim maledictus qui facit opus Dei negligenter sive fraudulenter, quum ipse locutus sit :56 Si pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Hinc opus Altissimi efficit fraudulenter, qui aliquid debitæ reverentiæ aut formidolosæ laudationis subtrahit cultui ejus.7 Ideo dicitur ad Hebræos : Serviamus Deo cum metu et reverentia.8

Consideremus quanta sit excellentia ejus cui psallimus, quem laudamus. Nonne columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius ? Nonne exercitus illi angelici cum tremore ei adsistunt ?910 Quanti ergo nos sumus ut loquamur verbis nostris cum eo ? Certe coram ipso et comparatione ipsius, non solum orbis terrarum, sed et totius universitas creaturæ, est tanquam momentum stateræ, et tanquam gutta roris antelucani.11 Ipse est, teste Porphyrio, quem et polus, tellus pontusque contremunt, et ipsa insuper numina perhorrescunt.12 Hoc Ecclesiasticus evidentius salubriusque deprompsit : Ecce (inquiens) cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur, montes simul et colles ;13 et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Nihilo minus, sicut ibidem subjungitur, In omnibus iis insensatum est cor : cor utique hominis indevoti ista non attendentis, tam infinitam supergloriosissimi Dei excellentiam non pensantis, sine recollectione hymnos canentis, sine custodia, formidine et fervore psallentis. Erubesce, qui talis es, et formida ne

Is. xxix, 13. pereas ac inter eos computeris de quibus per Isaiam protestatus est Deus: Appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me; et item Jer. v, 21. per Jeremiam: Audi, popule stulte, qui non habes cor, me non timebitis, qui posui arenam terminum mari?14

1 Cor. xiv, 15. Psallamus igitur spiritu, psallamus et mente; quod ore profertur, mente pensetur. Ad quod implendum, ipsos hymnos intelligere est necesse: in quibus tamen non videtur grandis aut specialis consistere difficultas. Ideo exhortando magis quam exponendo, circa hos hymnos aliquid, prout donaverit Dominus, breviter introducam, sicut et venerabilis quidam Pater, aliqui quoque fratres devoti precati sunt.

Postremo, hymnus proprie appellatur laus Dei ad devotionem accendens; psalmus, laus Dei ad bene operandum inducens; canticum, ad spiritualem jucunditatem ex divinorum atque cœlestium contemplatione sustollens. Verumtamen unum horum pro alio 11 Par. vii, 6. multoties sumitur:15 quia et secundo Paralipomenon fertur quod cantores templi Deum Ps. lxx, 8. laudabant in hymnis David regis. In Psalmo etiam, ubi nostra habet translatio, Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam, continet alia: Repleatur os meum laude, et cantem hymnum gloriæ tuæ.

EXPOSITIO

HYMNORUM ALIQUOT ECCLESIASTICORUM¹

IN ADVENTU DOMINI

AD VESPERAS HYMNUS

  1. Conditor alme siderum, Æterna lux credentium, Christe, redemptor omnium, Exaudi preces supplicum.

  2. Qui, condolens interitu Mortis perire sæculum, Salvasti mundum languidum, Donans reis remedium.

  3. Vergente mundi vespere, Uti sponsus de thalamo, Egressus honestissima Virginis Matris clausula.

  4. Cujus forti potentiæ Genu curvantur omnia, Cœlestia, terrestria, Fatentur nutu subdita.

  5. Te deprecamur, Agie, Venture Judex sæculi, Conserva nos in tempore, Hostis a telo perfidi.

  6. Laus, honor, virtus, gloria Deo Patri et Filio, Sancto simul Paracleto, In sæculorum sæcula. Amen.

Footnotes

  1. Eccl. xvii, 12. ↩

  2. 1 Petr. iv, 10. ↩

  3. Matth. xv, 8. ↩

  4. Luc. vi, 46. ↩

  5. Jer. xlviii, 10. ↩

  6. Ps. u, 11. ↩

  7. Malach. i, 6. ↩

  8. Hebr. xii, 28. ↩

  9. Hebr. ix, 14. ↩

  10. Job xxvi, 11. ↩

  11. Sap. xi, 23. ↩

  12. Eccl. xvi, 18, 19. ↩

  13. Ibid. 20. ↩

  14. Jer. v, 21, 22. ↩

  15. II Par. vii, 6. ↩

Chapter 2 of 32