Expositio hymni
IN eo dirigitur ad Deum oratio ut in hoc sacro jejunii quadragesimalis tempore, remissionem nobis peccatorum exhibeat, et cum corporali jejunio, abstinendi etiam a peccatis gratiam tribuat.
Ambrosius auctor, ut creditur ex charactere. Carmen iambicum dimetrum.
HYMNUS iste ex laude et oratione contextur, et ad totam superbeatissimam Trinitatem, quæ vere est unus Deus, unus Conditor, Rector ac Dominus universorum, devote dirigitur.
Audi, benigne Conditor : id est, o Deus omnipotens, naturaliter pie, qui noster es creator, « audi », id est, clementer exaudi, gratiose accepta, largiflue imple, et adimplendo quod petimus, ostende te scire atque advertere quæ precamur. Auditus quippe in Deo spiritualiter est, et realiter idem quod intellectus. Dictio quoque ista « benigne » adverbialiter potest teneri, et esse determinatio verbi istius « audi »; potest item nominaliter accipi, et esse adjectivum hujus nominis « Conditor ».
Itaque « audi » nostras preces cum fletibus, id est preces nostras lacrimosas, seu preces et lacrimas ex piis causis virtutibusque manantes, hoc est, ex pœnitentiali dolore, ex desiderio regni cœlestis, ex proximorum, fraternorum et vicinorum compassione, ex propriæ defectuositatis et imperfectionis attentione, ex compassione dominicæ passionis, ex suavissima complacentia supergloriosissimi et superserenissimi Dei. Sic et Psalmista oravit : Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas.1 Magna est vis et efficacia hujusmodi lacrimarum. Propter quod sanctus ait Hieronymus : O humilis lacrima, tua est potentia, tuum est regnum; tribunal judicis non vereris, accusatoribus effundentium te imponis silentium; non est qui te accedere vetet, nec vacua redis; magis affligis diabolum quam infernale supplicium; tu vincis invincibilem, et ligas Omnipotentem. Ideo dixit Psalmista ad Dominum : Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo;2 et Dominus ad devotissimum Ezechiam :3 Vidi lacrimas tuas. Qui harum gratiam lacrimarum desuper appetit adipisci, levitates, dissolutiones, loquacitatem, pigritiam et omnem consolatiunculam prorsus despiciat vilem. In hoc sacro jejunio fusas quadragenario, id est in tempore Quadragesimæ hujus. Quamvis enim quotidie toto anno præfatis insistendum sit lacrimis (ut dicere valeamus :4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte), præcipue tamen in Quadragesima ista, actibus pœnitentiæ specialissime deputata.
Porro de Quadragesima et rationibus tot dierum ac consimilibus, in aurea Legenda Sanctorum et alibi satis habetur. Qui autem corporales et aqueas nequit effluere lacrimas, non turbetur immoderate, sed lacrimis cordis, hoc est salutaribus compunctionibus, ignitis in Deo affectibus, sanctarum affectionum profluvio, contentetur.
Scrutator alme cordium, hoc est, tu, o Deus, intime et infallibilis perscrutator, discussor, cognitor mentium humanarum, qui non ex ignorantia aut incertitudine corda scrutaris, sed eorum arcana pandendo ac vitia puniendo, ostendis te ea clarissime intueri. Propter quod in Apocalypsi de fornicatrice et mœchantibus secum testatus es : Ecce mitto eam in lectum, et qui fornicantur cum ea, in tribulatione maxima erunt; et scient omnes Ecclesiæ quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique secundum opera sua.5 Unde et apud Jeremiam loquitur Deus : Pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud?6 Ego Dominus scrutans corda, etc.
Infirma tu scis virium, hoc est imbecillitatem, insufficientiam, imperfectionem, fragilitatem « virium » humanarum ac naturalium potentiarum. Nam et ratio vulnerata est ignorantia; voluntas, malitia; concupiscibilis, concupiscentia; irascibilis, infirmitate : quæ sunt quatuor vulnera ex originali peccato secuta. Unde et homo ex se, gratia destitutus, in omne malum est pronus. Justum vero deducet Dominus per vias rectas.7 Ideo grata mente Domino confitetur :8 Tenuisti manum dextram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Hinc fassus est Jeremias : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Concordat et illud Apostoli : Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.9 Nonne infirmissimi sumus, de quibus deprompsit Apostolus, Scimus quia non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est? In solo igitur Deo sit tota spes, ad ipsum stillet oculus noster, ejus auxilium incessabiliter imploremus, omnem etiam præsumptionem, gloriam vanam, jactantiam, elationem, tanquam diabolica mala jugiter detestemur, pensantes illud Apostoli :10 Quid habes quod non accepisti?11 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Ad te reversis exhibe remissionis gratiam. Quicumque ad Deum conversus est per veram contritionem, caritatem jam habet et gratiam gratum facientem, sine quarum infusione mortale peccatum non dimittitur nec deletur : ideo jam consecutus est « gratiam remissionis », id est indulgentiæ culpæ, ad minus quantum ad id quod culpæ est seu offensæ, non tamen semper quantum ad reatum, hoc est obligationem ad pœnam, nec quantum ad pœnam ipsam. At vero reversus ad Deum per attritionem, quæ est imperfecta reversio, adhuc in suis est culpis, et quærit « gratiam remissionis », id est veniam, imo et gratiam veræ contritionis sibi infundi. Quumque ignoremus an simus in caritate, debemus Dominum exorare ut si in mortali sumus peccato, det nobis gratiam veræ contritionis; si vero in caritate sumus, dimittat nobis peccata præterita, etiam quantum ad pœnam, gratiamque infusam augeat et conservet in nobis; et si (quod absit) recidivaverimus, non juste relinquat nos, sed misericordissime revocet et convertat. Quod ut obtinere promereamur, peccata nostra coram ipso humiliter recognoscamus, exemplo Psalmistæ dicentis:12 A peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Sicque cum omni compunctione et humilitate dicamus:
Multum quidem peccavimus corde, ore et opere, omissione et commissione, contra legem naturalem, divinam ac positivam. Unde et Jacobus ait apostolus: In multis offendimus omnes. Imo in tam multis et magnis ut dicere habeamus:
Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me.13 Unusquisque igitur peccata sua summatim recolligat, et quasi in fasciculum liget, ac ante oculos cordis sui sic colligata suspendat, ut ea frequenter intuendo, humiliet valde spiritum suum, et omnem adversitatem æquanimiter patiatur; imo cuncta quæ sustinet, minora arbitretur quam sui merentur excessus, dicendo illud Job: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.14 Nam et Deus peccata nostra quasi in sacculo signavit.15 Potissimum autem agendum est istud, dum quis se sentit pulsari impatientia temerariove judicio ex defectibus et peccatis alterius, ita ut tunc intueatur mox proprias trabes, memor Christi dicentis:16 Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Sed parce confitentibus, id est, ignosce confitentibus sua peccata. Denique triplex est confessio. Una est fidei actus, juxta illud: Qui me confessus fuerit coram hominibus;17 et rursus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Secunda actus est latriæ, de qua Salvator:18 Confiteor tibi, Pater,
A Domine cœli et terræ. Hæc confessio est Dei laudatio. Tertia est pœnitentiæ actus, de qua hic habetur; quæ et veniam promeretur, quemadmodum sanctus Job protulit: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus; et Psalmista:19 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.20
Ad laudem tui nominis, id est ad tui ipsius laudem, honorem et gloriam, confer medelam, hoc est gratiam sacramentalem, spiritualem curationem, cordis a recidivo custodiam, languidis, id est nobis spiritualiter ægrotis ac læsis, ad vitia pronis, fomite infectis. Omnia etenim agit Altissimus propter se ipsum finaliter, quum ipse sit omnium ultimus finis, atque ad gloriam et præconium propriæ majestatis. Ideo ait Scriptura:21 Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Alibi quoque loquitur Deus:22 Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est propter ostensionem et glorificationem bonitatis et misericordiæ meæ. Unde et in Ezechiele testatur: Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.23
Sic corpus extra conteri dona, id est, da nobis discretionem et gratiam sic conterendi, castigandi et pœnitentialiter affligendi corpora nostra extrinsecus, per abstinentiam jejunet ut mens sobria, id est, quatenus mentes nostræ abstineant seque refrenent, a labe prorsus criminum, id est ab omni fœditate et macula culpæ mortalis. Nempe, teste Apostolo, qui sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.2425 Propter quod de se ipso expressit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Ad mentis enim purificationem et puritatem corporale jejunium ordinatur, sicut et cetera exercitia exteriora observantiæ religiosæ. Hinc apud Matthæum jussit Salvator:26 Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Et apud Isaiam Dominus reprehendit solum corporaliter jejunantes, a peccatis non abstinentes :27 Ecce (inquiens) in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra.28 Jejunium multos salutares habet effectus, de quibus asserit Augustinus : Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem subdit spiritui, concupiscentiæ nebulas dissipat, libidinum ardores exstinguit, castitatis lumen accendit ; hoc est, jejunium cum discretione exhibitum, quoniam rationabile debet esse obsequium nostrum.29 5 Præsta, beata Trinitas, quæ essentialiter et interminabiliter felix es, et una beatitudo immensa, atque objectum beatificæ ac fruitivæ visionis omnium Beatorum, concede, simplex Unitas, quæ es ipsa Trinitas (quidquid enim in divinis dicitur absolute, convenit unicuique divinæ Personæ totique Trinitati : propter quod dicunt theologi, quod in divinis relatio multiplicat trinitatem, quia est ratio distinctionis personalis ibidem ; essentia vero servat unitatem, quia essentia est una numero in supergloriosis illis æternis Personis), ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera, hoc est, opera et observationes « jejuniorum », quæ nobis pie concessisti ac providisti, quoniam omnia merita nostra sunt dona tua et effectus gratiæ tuæ, ac principaliter fiunt in nobis a te, cui sanctus loquitur Isaias, Omnia opera nostra operatus es in nobis (unde dixit Apostolus :30 Deus est qui operatur in nobis velle et perficere), « sint fructuosa »31, id est meritoria vitæ æternæ, « tuis » fidelibus et ministris. Tunc autem jejunia nostra nobis sunt fructuosa, quando ex caritate procedunt, nec per sequens peccatum mortale merito suo privantur et præmio. Hunc igitur hymnum depromamus corde contrito ac mente salubriter lugubri, orationi, devotioni, compunctioni lacrimisque vacantes, et exteriora ad interiorem profectum, ad cordis munditiam, ad caritatis augmentum sapienter ordinantes.
Footnotes
-
Ps. xxxviii, 13. ↩
-
Ps. LV, 9. ↩
-
IV Reg. XX, 5. ↩
-
Ps. XLI, 4. ↩
-
Apoc. II, 22, 23. ↩
-
Jer. XVII, 9, 10. ↩
-
Sap. X, 10. ↩
-
Ps. LXXII, 24. ↩
-
Rom. IX, 16. ↩
-
Job XVI, 21. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
Ps. l, 4, 5. ↩
-
Ps. xviii, 13. ↩
-
Job xxxiii, 27. ↩
-
Ps. xiv, 17. ↩
-
Matth. vii, 3. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Is. xliii, 25. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
I Cor. ix, 27. ↩
-
Matth. vi, 16. ↩
-
Is. LVIII, 2. ↩
-
Luc. xii, 8. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
Chapter 6 of 32