Skip to the text

Expositio hymni

LAUDATUR in eo Christus Dei Filius, quod pro nobis redimendis, humanam carnem de Matre Virgine sumpserit, et nativitatis ipsius secundum carnem mysteria pie reserantur.

Auctor beatus pater Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.

HUNC hymnum cantant aliqui in Adventu, et dicunt : Veni, id est, spiritualiter descende in tuorum corda fidelium per gratiæ infusionem, aut per infusæ gratiæ incrementum ac virtutum profectum, per consolationem internam, illuminationem piissimam et inflammationem assiduam.

Alii cantant hymnum hunc in solennitate Nativitatis Christi, et dicunt per modum gratiarum actionis ac spiritualis lætitiæ super incomparabili beneficio incarnationis nativitatisque Filii Dei : Venit in uterum excellentissimæ Virginis, non per loci mutationem aut corporalem ingressum, sed per Incarnationis mysterium. Venit item in uterum Virginis per nativitatem in utero, qua ejus humanitas cœpit in eo esse et vivere, nec antea fuit. De qua nativitate fertur Matthæi primo : Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est ; atque in Psalmo : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Insuper venit jam incarnatus in mundum per nativitatem ex utero et corporalem egressum, implens illud Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Unde per Zachariam prædixit : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.

Venit ergo Redemptor gentium, cujus incarnatio fuit nostræ redemptionis exordium, et ejus ad ima descensio fuit nostra ad summa provectio. Qui « redemptor » est « gentium », id est hominum universorum, quantum in se est, quamvis non omnes redemptionis ejus fructum et gratiam consequantur, ut in præcedentis hymni expositione probatum est. Vel « gentium », id est specialiter gentilium, ex quibus quasi incomparabiliter plures ad Christum conversi et redemptionis effectum sortiti sunt quam Judæi. Propter quod in Actibus Paulus ac Barnabas contestantur Judæis : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, convertimur ad gentes. Rursus in Actibus asserit Paulus :1 Gentibus missum est hoc Salutare Dei.2 De quo Simeon dixit : Viderunt oculi mei Salutare tuum. Verumtamen utriusque populi redemptor est Christus, qui fecit utraque unum ; in quo tanquam in lapide angulari, populus uterque convenit ad constituendam unam Ecclesiam, prout Zacharias prædixit :3 Consilium pacis erit inter duos illos.4 Ostendens partum Virginis, hoc est, se ipsum ex Virgine natum exhibens vere præsentem, juxta illud Isaiæ : Ego ipse qui loquebar ecce adsum ; et iterum : Oculo ad oculum videbunt.5 Hinc oravit Psalmista : Qui sedes super Cherubim, manifestare.678 Miretur omne sæculum, id est omne genus hominum, præsertim ad fidem conversi, de tot et tantis mirabilibus factis in Christo, in quo Deus et homo in unam convenerunt personam, quæ æternaliter nata est ex Patre sine matre, temporaliter quoque ex Matre in terris sine patre ; de tot item ac tantis beneficiis nobis a superbeatissima Trinitate per Christum exhibitis, et de profundissimis Christi mysteriis, de altissimo consilio supersapientissimæ Trinitatis super modo et ordine salvationis generis humani per incarnationem et cetera gesta Christi, de his quæ in die nativitatis Christi in Evangelio ac alibi scripta leguntur. Hæc est admiratio sapientialis, reverentialis ac sobria, de qua narrat Evangelista : Erant Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his quæ dicebantur de illo.9 Ad quorum contemplationem et sobriam admirationem necessaria valde est illuminatio Spiritus Sancti. Propter quod oravit Propheta : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Denique hoc est quod ad Ephesios deprompsit Apostolus : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ.10

Talis decet partus Deum, id est, tam supernaturalis, mundissima, singularis et præclara nativitas decuit Unigenitum Dei, de quo in prima S. Joannis Canonica legitur : Hic est verus Deus et vita æterna.11 Nonne decentissimum fuit omnium salvatorem, essentialiter sanctum, confractorum reparatorem, qui juxta Apostolum ad Romanos, est super omnia Deus benedictus in sæcula, supernaturali, singulari et præclarissima nativitate nasci in natura assumpta, ex integerrima atque sanctissima Matre, tanquam institutorem et auctorem naturæ, qui ex supersanctissimo Deo Patre æternaliter natus fuit ?12 Idcirco cecinit Isaias : Generationem ejus quis enarrabit ?13 De hoc multæ congruentiæ in Legendis Sanctorum et super tertium Sententiarum inveniuntur.14 Hinc et quidam Hebræorum doctor antiquus in persona Dei allegatur dixisse super illud in Threnis, Pupilli facti sumus absque patre :15 Vos flevistis coram me, dicentes, Pupilli facti sumus absque patre : Vos flevistis coram me, dicentes, Pupilli facti sumus absque patre; ecce salvator quem suscitabo vobis, erit in terra sine patre, sicut in cœlo absque matre.

Præterea, triplex nativitas adscribitur Christo : una æterna, ex corde Patris ; secunda carnalis, ex utero Virginis ; tertia spiritualis, qua in eorum mentibus generatur qui convertuntur ad ipsum seu regenerantur in ipso.

Non ex virili semine, sed mystico spiramine, id est occulta ac divina operatione Spiritus Sancti, Verbum Dei factum est caro, id est, unicus Dei Filius factus est homo, juxta illud :16 Verbum caro factum est. Ibi « caro » pro homine, utpote pars pro toto, accipitur. Unde Archangelus ad præelectissimam Virginem est locutus : Spiritus Sanctus superveniet in te, etc.17 ; atque ait ad S. Joseph : Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Quamvis autem opera superessentialis incomparabilis Trinitatis ad extra sint indivisa, ut circa primum hymnum est declaratum ; efficiens tamen incarnationis per appropriationem adscribitur Spiritui Sancto, quum sit opus maximæ benignitatis, quæ Spiritui Sancto appropriatur. Propter quod in symbolo Apostolorum asseritur :1819 Qui conceptus est de Spiritu Sancto, id est virtute et benignitate Spiritus Sancti, qui ex purissimis sanguinibus præstantissimæ Virginis corpus Christi in instanti formavit et organizavit, animam Christi creavit corporique conjunxit : ex quorum immediata conjunctione resultavit vera et perfecta humanitas, quam in eodem instanti persona Verbi æterni assumpsit, et in suo esse personali increato suppositavit.20 Eodem demum instanti implevit animam Christi omni supernaturali charismate Spiritus Sancti, imperfectionem in sua ratione non includente, imo et beatifica visione Deitatis tam clara ut modo habet.21 Quumque Deus dicatur creaturam tanto plus diligere quanto magis bonum ei communicat, et esse illud personale increatum humanitati Christi communicatum, majus ac dignius sit toto universo ; constat quod Deus plus diligat Christi humanitatem, seu Christum secundum naturam assumptam, quam totum residuum universum. Unde et Christi humanitas, ob suam hypostaticam unionem cum Verbo, est dignitatis quodammodo infinitæ. Insuper, quamvis in Christo ponatur duplex nativitas, divina videlicet et humana, ut et duplex natura, non tamen duæ filiationes, sicut nec duæ personæ.22 Nativitas enim concernit naturam, filiatio vero personam, prout hæc omnia super tertium Sententiarum determinantur.

Fructusque ventris floruit, id est, Verbum æternum, quod secundum deitatis naturam est fructus et proles cordis et intellectus paterni, secundum assumptam humanitatem est « fructus » et filius uteri virginalis. De quo sancta dixit Elisabeth : Benedictus fructus ventris tui ; et Psalmista : Ecce hereditas Domini, filii, merces fructus ventris ;23 itemque : Dominus dabit benignitatem, etc. De quo Isaias : In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.24 Qui et « floruit » in hoc mundo omni sanctitate, sapientia, fama, prædicatione, miraculis, in tantum quod etiam tempore passionis retulit de se ipso :25 Si in viridi ligno hoc faciunt, etc. Hinc apud Isaiam : Egredietur virga de radice Jesse, etc.26 De quo in Canticis ait Sponsa : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Alvus tumescit Virginis : id est, virgineus venter, toti mundo, imo et universæ triumphanti Ecclesiæ venerabilis et venerandus, tanquam sacratissimum Dei templum, thronus ac mansio, venter, inquam, Mariæ dulcissimæ, « tumescit », id est, paulatim tumebat seu elevabatur, secundum quod corpus Filii ejus crevit et augebatur in utero ejus. Quod Joseph deprehendens, cogitavit occulte dimittere eam, vel quia suspicabatur quid mali de ea, secundum Chrysostomum in Homilia, quamvis ipsemet alibi aliter dicat; vel quia (quod et decentius sonat) reputavit se indignum contubernio atque consortio ejus, quam sine viri fecundatione credidit concepisse.2728 Hinc secundum eumdem Chrysostomum alibi, et Bernardum ac alios plures, in hoc refulget ineffabilis laus Mariæ, quod Joseph possibilius credidit virginem sine viri admixtione concipere, quam Mariam peccare.

Claustra pudoris permanent : hoc est, virginale signaculum pudicissimæ ac integerrimæ Genitricis Christi clausum et illæsum mansit in ejus conceptione, nativitate, ac deinceps indesinenter, quoniam virgo fuit ante partum, in partu et post partum, tanto integrior, mundior et in cunctis perfectior, quanto Matrem veri Dei, reginam ac dominam omnium virginum, imo universorum Sanctorum, decuit cunctis sanctis ceteris Dei et etiam hujus incomparabilis Virginis famulis et ancillis, perfectiorem, puriorem ac sanctiorem consistere. Deinceps, in conceptione unigeniti Filii Dei fuit tam indicibiliter spiritualizata, deificata atque in cunctis dignificatissima, quod indecentissimum exstitisset eam deinceps a viro cognosci. Christus ergo suæ Matri præstantissimæ ac supercarissimæ fecunditatem attulit, integritatem non abstulit nascendo, nec auferri permisit ab alio.

Vexilla virtutum micant : hoc est, insignia excellentissimorum operum Dei in Virgine et deinceps in Filio ejus, videlicet præclara ejus mysteria, miraculosi effectus, beneficia, charismata et multiplicia dona, refulgent, repræsentantur, noscuntur, et undique prædicantur ac in Ecclesiis honorantur. In Virgine namque facta est incarnatio Verbi æterni, creatio et glorificatio animæ Christi quantum ad vires ejus supremas, conjunctio virginitatis ac maternitatis in eadem persona, unio Sponsi cœlestis cum sponsa singulari et cum sponsa universali. Tunc angelus apparuit et loquebatur pastoribus, cecinitque in aere militia cœlestis exercitus.29

Versatur in templo Deus : id est, Deus incarnatus, in utero virgineæ Matris tanquam in vivo et sacratissimo templo morabatur, bajulabatur, movebatur et requievit; qui et deinceps egressus, in templo manufacto oblatus est, et illud frequenter ingressus juxta legis tenorem, statutis anni temporibus, ut patet in Luca. Unde per Malachiam prædictum est :30 Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.31 Ob hanc regis Messiæ frequentem ac personalem præsentiam, prædicationem, orationem, oblationem miraculosamque operationem in templo secundo sub Zorobabel constructo, Deus prædixit per Aggæum : Magna erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ.32 Nam et verbis his statim præmisit :33 Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria.

Procedens e thalamo suo, id est, Christus nascendo exiens uterum suæ virgineæ Matris, in quo tanquam in thalamo celebratæ sunt nuptiæ personales inter Verbum æternum et naturam humanam ab illo assumptam, nuptiæ quoque spirituales inter Christum et sponsam universalem, ut dictum est, pudoris aula regia, hoc est ventre felicissimæ Virginis : cujus mundissimus ac fecundissimus venter metaphorice dicitur aula, sicut et thalamus, imo et « regia aula » seu aula regalis, quia in eo novem mensibus Rex regum, Dei Unigenitus incarnatus, quiescere ac morari dignatus est, et ita intra se clausit, continuit, bajulavit eum qui omnia portat verbo et imperio suæ virtutis, quem cœlum capere nequit nec intra se limitare.3435

Propter quod exclamavit quidam devotus : O venter cœlis diffusior et cunctis capacior elementis! Qui et aula « pudoris » censetur, quia ab omni libidine alienissimus, et ipsa excellentissima Virgo prorsus pudicissima exstitit pudore sapientiali, qui de malo et turpitudine culpæ erubescit coram supersanctissimi Dei præsentia. Unde in Ecclesiastico dicitur :36 Est confusio adducens gratiam et gloriam. Quemadmodum autem totum frequenter denominatur a sua parte, sic pars interdum nominationem a suo toto sortitur, sicut manus sacrilegi appellatur sacrilega.

Geminæ gigas substantiæ, id est persona sublimis et magna duplicis essentiæ seu naturæ, seu duas in se habens naturas perfectas in unitate personæ conjunctas, veram videlicet deitatem, atque perfectam humanitatem. Interdum tamen asseritur, quod Dei Filius factus est homo ad complendum et consummandum ordinem universi, quatenus sicut ab exordio mundi, imo potius ab æterno, fuerunt tres personæ in una subsistentes natura, ita in fine sæculorum essent tres naturæ in una persona, puta, divina essentia, caro et anima in Christo. Verum dum duæ naturæ perhibentur in Christo, nomen naturæ proprie sumitur, pro natura integra et perfecta; dum vero tres naturæ in ipso esse dicuntur, natura capitur extensius, prout etiam pars naturæ nominatur natura, hoc est tam caro quam anima. Denique hæc profunda ac devotissima verba Cassiodorus, super librum Psalmorum, affirmat sanctum virum Ambrosium supernaturaliter protulisse.

Alacris ut currat viam, id est, ipse Christus fuit « alacris », id est expeditus, velox, paratissimus et jucundus, ad percurrentum iter sæculi hujus, ad conversandum in terris tamdiu sicut Pater præordinavit, ad expediendum et peragendum quidquid Pater per eum dici, fieri ipsumque pati instituit. Propter quod pendens in cruce, deprompsit: Consummatum est; et paulo ante:37 Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.38 Quumque comprehenderetur, dixit ad Petrum: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum?39 Hinc prædictum fuit in Psalmo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam.40 Et denuo de se ipso effatus est: In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.41 Itaque via hæc Christi fuit tota conversatio ejus in sæculo isto, persecutio et passio ejus, discursus in prædicando, fatigatio in itinerando, incessabilis occupatio pro humana salute, reditus quoque in ascensione ad cœlum: in quo jugiter mansit, imo et homo jam factus, fuit antequam in humanitate illuc ascendit; et hoc, ratione personalis unionis utriusque naturæ in ipso. Ad quod insinuandum, loquens cum Nicodemo in terra testatus est: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo.42 De hujusmodi cursu angelus superior ait ad inferiorem: Curre et loquere ad puerum istum.4344

Egressus ejus a Patre, id est, Verbum æternum ex corde Patris æternaliter est egressum seu emanavit per generationem divinam, egressione et emanatione ad intra. De qua per Isaiam loquitur Deus Pater: Egredietur de ore meo justitiæ verbum, ut Augustinus exponit.45 Et denuo, planius loquens: Numquid (inquit) ego qui alios parere facio, ipse non pariam?46 Deinde Verbum et Sapientia Patris, egressum est a Patre spirituali missione, non Patrem relinquendo, sed in rationalibus creaturis gratiose aliqua operando, juxta illud:47 Mitte illam de cœlis sanctis tuis. De qua missione et egressione primo Sententiarum diffuse tractatur. Tertio egressus est Unigenitus Dei a Patre, non per loci mutationem, sed humanæ naturæ assumptionem, sicut in Ecclesiastico expressum est, ubi Sapientia increata ac genita loquitur:4849 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam; in Proverbiis quoque: Ab æterno ordinata sum, necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram.5051 Regressus ejus ad Patrem in ascensione: non quod in terra non fuerit Deus Pater, aut quod in cœlo atque in Patre non fuerit ac manserit Filius; sed sicut egressus fuit in incarnatione, assumendo humanitatem, ita in ascensione regressus est ad Patrem, assumptam humanitatem in summo cœlo ad dexteram Patris, id est in potioribus ejus bonis, per plenam glorificationem constituendo: ubi Pater speciali eminentiorique modo esse et habitare asseritur, quoniam ibi præclarius operatur, ac clarius, utpote facie ad faciem se ostendendo, videtur. Hinc dixit Psalmographus :52 A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Unde et Christus post Cœnam, passioni jam proximus : Exivi (ait) a Patre, et veni in mundum;53 iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

Excursus usque ad inferos. Mox namque ut in cruce exspiravit et tradidit spiritum, dicens, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;54 descendit ad inferna, ut in symbolo continetur Apostolorum, hoc est ad limbum patrum, qui fuit superior pars inferni : cujus infima pars fuit locus ac mansio damnatorum, quæ communiter appellatur infernus, in quo nulla perhibetur esse redemptio; secunda pars est purgatorium, quod et interdum infernus vocatur, ut quum oramus, Libera animas fidelium defunctorum de pœnis inferni; tertia pars erat limbus parvulorum in solo originali defunctorum; quarta, limbus patrum, de quo Jacob : Descendam (inquit) ad filium meum lugens in infernum. Recursus ad sedem Dei, id est, velocissima reditio Christi, secundum quod homo, fuit usque ad cœlum empyreum, de quo loquitur Pater :55 Cœlum mihi sedes est. Unde in Deuteronomio ait Scriptura : Non est alius Deus ut Deus rectissimi; habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna.5657 Hinc in Apocalypsi loquitur Christus :58 Vici et sedi cum Patre meo in throno ejus;59 atque ad Hebræos Apostolus :60 Præcursor pro nobis introivit Jesus cœlum.61

Præterea, ob hunc multiplicem Christi profectum, volatum, ascensum et descensum, exitum ac reditum, Sponsa fatetur in Canticis : Ecce venit iste saliens in montibus, transiliens colles.62

Æqualis æterno Patri, hoc est, tu, Christe, qui secundum deitatis tuæ naturam vere « æqualis » es Deo « Patri » : quoniam deitatis plenitudo ac veritas omnem prorsus imperfectionem, minorationem, inæqualitatem excludit. Unde dixit

A Apostolus : Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo.63 Propter quod apud Joannem ait :64 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est; utputa deitas ipsa, quam per generationem æternam a Patre accepit. Propterea addidit : Ego et Pater unum sumus. Carnis trophæo accingere. Hoc complacendo et congratulando magis quam deprecando prolatum est, ut sit sensus : « Accingere », id est, te ipsum accinge, vel a Patre accingere, hoc est accingaris, strophio « carnis », id est, carne quam assumpsisti ut cingulum, id est, qua quodammodo te vestisti et operuisti animam tuam, aut etiam deitatem, cujus habitus fuit natura assumpta, ut super illud Apostoli, Habitu inventus ut homo, Augustinus expressit.65 Juxta hunc modum fertur in Psalmo : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.66 Isaias quoque de cingulo spirituali : Fides (inquit) cinctorium renum ejus.67

Infirma nostri corporis, id est naturalem passibilitatem, fatigabilitatem, famem, sitim, pavorem, tristitiam « corporis » tui, quod de nostro ex Virgine accepisti (indetrahibiles quippe defectus Christus assumpsit, secundum Damascenum, id est naturales defectuositates, quibus detrahi nequit : quamobrem debuit fratribus per omnia assimilari, juxta Apostolum), virtute firmans perpeti, id est, jugi fortitudine roborans, ita quod ex infirmitatibus illis nunquam in aliquam prolapsus es culpam, et quidquid in carne es passus, ex libertate fuit tuæ virtuosissimæ voluntatis ac invictissimæ caritatis, non ex necessitate passibilitatis;68 ex dignatione, non ex coactione. Sicque corpus Christi perfectissime fuit animæ ejus subjectum; et passiones seu potius propassiones suæ sensitivæ partis, per virtutes morales excellentissimas indeviabiliter regulabantur : quod totum factum est principaliter virtute divina æternali.

Præsepe jam fulget tuum, id est, præsepium in quo tu, o Christe, a Virgine

Matre mox natus reclinatus fuisti, nunc splendet in corde et fide credentium, in quantum factum est instrumentum tibi deserviens et reclinatorium tuum, sicut et vestes, mensa, cœnaculum, quibus usus es et quæ tuo sunt sacratissimo corpori applicata, ex hoc sanctificationem quamdam contraxisse dicuntur et honorantur : imo tu ipse in illis potius honoraris et fulges, in quibus et per quæ tuas exercuisti et ostendisti virtutes.

Lumenque nox spirat novum. Consuetudo Scripturæ est ut tempus dicatur facere quæ fiunt in tempore. Unde primo Machabæorum asseritur : Videns Jonathas quia tempus eum juvat. Et apud Matthæum ait Salvator : Crastinus dies sollicitus erit sibi ipsi.69 Itaque, « nox » in qua natus est mundi Redemptor, « spirat », id est, spiravit et effudit, « lumen novum », videlicet ipsum Christum, quem in ipsa nocte peperit Virgo;70 qui quamvis sit lumen æternum secundum quod Deus, tamen tunc de novo est natus ex Virgine, et cœpit innotescere et refulgere hominibus, quando et angelus dixit pastoribus :71 Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis Salvator, qui est Christus Dominus. Idcirco tunc cantat Ecclesia : Deus, qui hanc sanctissimam noctem veræ lucis fecisti splendore clarescere.

Quod nulla nox interpolet, hoc est, interrumpat aut dividat, sicut lux diei interrumpitur nocte. Certum est autem quod Christus in se ipso sit incommutabile lumen, secundum quod Deus; atque ut homo, fuit in omni luce gratiæ ac gloriæ confirmatus. Ideo non oramus ne hoc lumen in se ipso obtenebretur aut interpolationem incurrat, quod incessabiliter æque est splendidum, sed ne cesset mentibus nostris fulgere, nec caligo peccati, nec ignorantia, neque adversitas, nec ulla tentatio auferat illud a nobis, hoc est, corda nostra avertat ab ipso. Hinc sanctus ait Laurentius : Nox mea tenebras nescit. Ideo subditur : Fideque jugi luceat, hoc est, per fidem et gratiam « luceat » nobis, sicut ait Apostolus Christum per fidem habitare in cordibus nostris.72 At vero fides in Christo non fuit, quia ab incarnationis instanti verus exstitit comprehensor. Sed fide quam causat in nobis, intellectui nostro infulget, quum et fides sit oculus mentis, qua contemplamur divina;73 nec sine fide possibile est Deo placere : quod de fide formata, hoc est per caritatem ornata, potissime verum est in vita præsenti.

Gloria tibi, Domine (quod in primo hymno expositum est), qui natus es de Virgine, cum Patre et Sancto Spiritu, id est, tibi ac Patri atque Spiritui Sancto sit gloria.74 Nempe qui unam in divinis honorat Personam, honorat et alias. Propter quod Filius ait : Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.75

Itaque hymnum istum sententiosum, profundum ac pulchrum devotissime concinamus, mente ad Dominum elevata et compuncta, cum ingenti fervore, recordando attente, quod ineffabiliter Unigenitus Dei sese propter nos humiliavit, quantam ad nos dilectionem ostendit in sua incarnatione, et qualiter totius humilitatis et paupertatis præbuit nobis exempla; atque pro omnibus his ei totis regratiemur præcordiis, totisque viribus eum in prætactis sectemur virtutibus. In præfatis quoque mirabilibus incarnatione peractis, ejus omnipotentiam, sapientiam, misericordiam contemplemur.

IN QUADRAGESIMA

AD VESPERAS HYMNUS

  1. Audi, benigne Conditor, Nostras preces cum fletibus, In hoc sacro jejunio Fusas quadragenario.

  2. Scrutator alme cordium, Infirma tu scis virium : Ad te reversis exhibe Remissionis gratiam.

  3. Multum quidem peccavimus, Sed parce confitentibus ;

Ad laudem tui nominis Confer medelam languidis.

  1. Sic corpus extra conteri Dona, per abstinentiam Jejunet ut mens sobria labe prorsus criminum.

  2. Præsta, beata Trinitas, Concede, simplex Unitas, Ut fructuosa sint tuis Jejuniorum munera.

Footnotes

  1. Act. XIII, 46. ↩

  2. Act. XXVIII, 28. ↩

  3. Ephes. II, 14, 20. ↩

  4. Zach. VI, 13. ↩

  5. Luc. II, 30. ↩

  6. Ps. LXXIX, 2. ↩

  7. Ibid. 8. ↩

  8. Is. LII, 6. ↩

  9. Luc. II, 33. ↩

  10. Ephes. I, 17, 18. ↩

  11. I Joann. V, 20. ↩

  12. Rom. IX, 5. ↩

  13. Is. LIII, 8. ↩

  14. Ps. XXVIII, 18. ↩

  15. Thren. V, 3. ↩

  16. Joann. 1, 14. ↩

  17. Matth. 1, 20. ↩

  18. Ps. lxxxv, 13. ↩

  19. p. 13 B. ↩

  20. Cf. t. XXIII. p. 182 De t. ↩

  21. Luc. 1, 12. ↩

  22. Luc. xxi, 31. ↩

  23. Ps. cxxvi, 3. ↩

  24. Is. IV, 2. ↩

  25. Cant. v, 16 ↩

  26. Is. XI, 1. ↩

  27. Cf. t. XXIII. p. 182 Dct. ↩

  28. Luc. 1, 35. ↩

  29. Luc. II, 9, 13. ↩

  30. Luc. II, 22, 41, 42. ↩

  31. Malach. III, 1. ↩

  32. Agg. II, 10. ↩

  33. Ibid. 8. ↩

  34. II Par. II, 6. ↩

  35. Hebr. I, 3. ↩

  36. Eccli. IV, 25. ↩

  37. Joann. xix, 30. ↩

  38. Joann. xvii, 4. ↩

  39. Joann. xviii, 11. ↩

  40. Ps. xviii, 6. ↩

  41. Ps. xxxix, 8, 9. ↩

  42. Joann. xix, 13. ↩

  43. Zach. u. 1. ↩

  44. Zach. ii, 4. ↩

  45. Is. xlv, 2. ↩

  46. Is. lxvi, 9. ↩

  47. Is. xvi, 9. ↩

  48. Cf. t. XII. p. 292 Cets. ↩

  49. Sap. ix, 16. ↩

  50. Eccl. xiv, 5. ↩

  51. Prov. viii, 23, 24. ↩

  52. Ps. xviii, 7. ↩

  53. Joann. xvi, 28. ↩

  54. Luc. xxiii, 46. ↩

  55. Gen. xxxvii, 5. ↩

  56. Act. vii, 49. ↩

  57. Is. lxvi, 1; ↩

  58. Deut. xxxiii, 6, 27. ↩

  59. Poc. iii, 21. ↩

  60. Hebr. vi, 20. ↩

  61. Ibid. 20. ↩

  62. Cant. ii, 8. ↩

  63. Philipp. ii, 6. ↩

  64. Joann. x, 29. ↩

  65. Philipp. ii, 7. ↩

  66. Ps. xliv, 4. ↩

  67. Is. xi, 5. ↩

  68. Hebr. ii, 17. ↩

  69. 1 Mach. xu, 1. ↩

  70. Matth. vi, 34. ↩

  71. Luc. ii, 10, 11. ↩

  72. Ephes. ii, 17. ↩

  73. Hebr. xi, 6. ↩

  74. p. 18 Betz. ↩

  75. Joann. i, 23. ↩

Chapter 5 of 32