Skip to the text

Expositio hymni

ISTE est totus religiosæ pietatis et affectuosæ devotionis refertissimus, recensens dominicæ passionis mysteria, et præclara vivificæ crucis præconia, in qua peractum est humanæ redemptionis sacramentum; demum ad eam pia dirigitur oratio fidelium ut illis protectio sit, munimentum et præsidium.

Auctor Theodulphus, Aurelianensis episcopus : quamvis Henricus Bebelius eum Fortunato episcopo adscribat, alii Sedulio, alii item aliis. Carmen iambicum dimetrum.

RECTE hic hymnus in Dominica Passionis cantatur, in quo de Christi passione devotissime agitur. Ait ergo auctor hujus hymni :

Vexilla Regis prodeunt. Vexilla dicuntur insignia quædam signifera seu bellica signa quæ ante principem sive exercitum deferuntur, aut etiam in processione solenni. Porro iste Rex est Christus, de quo scriptum est : Habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium.1 Christus quoque apud

Matthæum : Tunc (ait) dicet Rex his qui a2

Ephes. 1-11; Rom. v. dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei; atque in passione ad Pilatum: Tu dicis, quia rex sum ego. Deinde, secundum utramque suam naturam Christo competit esse regem:3 quia ut Deus, est rex potestate et auctoritate regitiva, æterna, summa et increata. Quæ auctoritas et potestas in tribus adorandis Personis est eadem numero, quemadmodum et essentia: ideo tres Personæ sunt unus Rex, sicut et unus Dominus, juxta illud in Symbolo: Non tres Domini, sed unus est Dominus. Verumtamen hanc potestatem et auctoritatem Filius habet a Patre per generationem æternam. Insuper Filius secundum naturam assumptam humanam est rex et princeps omnium creaturarum, potestate et auctoritate creata, secundaria, dependente et quasi instrumentali. Propter quod Matthæi ultimo locutus est: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.4 Hæc ergo Christi « regis » nostri « vexilla », id est bellica signa, quibus Christus prostravit aerias potestates, videlicet dæmones, vicitque mundum, sunt crux ejus, columna, clavi, spinea corona, flagella, miracula, sacramenta, quæ in hoc Passionis tempore spiritualiter « prodeunt », id est, repræsentantur, recoluntur, honorantur et prædicantur.

Fulget crucis mysterium. Mysterium appellatur sacrum secretum, seu mystica ratio abditumve consilium. « Mysterium » igitur « crucis » est supersapientiale, profundissimum ac olim ignotum abditumque consilium, quo Trinitas adoranda ab æterno decrevit redimere et salvare genus humanum per Christi incarnationem ac passionem, quatenus sicut per primi hominis inobedientiam periit, ita per Christi obedientiam, passionem ac mortem redimeretur. Hoc mysterium, teste Apostolo, absconditum fuit a sæculis in Deo, et revelatum fuit tempore præfinito sanctis Apostolis, per quorum doctrinam ac Spiritus Sancti illustrationem devenit ad Ecclesiæ sanctæ notitiam:5 de quo ad Ephesios ac Romanos multa induxit Apostolus.

Hoc plane mysterium « fulget » modo in contemplatione et cognitione fidelium, in fide et veneratione qua recolunt illud; et contemplativis hominibus innotescit, quibus nihil rationabilius videtur esse quam quod fides continet christiana, quoniam fidem habent cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia. Hinc S. Andreas dixit magnum esse crucis mysterium.

Quo carne carnis Conditor suspensus est patibulo: hoc est, « quo » mysterio, id est propter quam sacram et mysticam seu abditam rationem ac fructuosissimam causam, « carnis Conditor », hoc est ipse Unigenitus Patris, Christus, conditor carnis, id est creator totius humani generis (de quo apud Joannem ipse loquitur Deo Patri, Dedisti ei potestatem omnis carnis;6 Isaias quoque, Videbit omnis caro Salutare Dei nostri), « suspensus est patibulo », id est cruci affixus, « carne », id est in corpore suo mortali, quemadmodum in Isaia prædixit:

Corpus meum dedi percutientibus;7 et beatissimus Petrus in prima sua Canonica: Peccata (inquit) nostra portavit in corpore suo super lignum. Nempe ob hanc mysticam rationem voluit Deus Pater Christum pati, et tradidit eum pro nobis, sicut ad Romanos asserit Paulus:8 Proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.9 Unde in Joanne fertur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.10 Porro Judas tradidit Christum ex avaritia, quem Judæi tradiderunt in mortem ex invidia. Non itaque casu, sed ex divina præordinatione et sapientiali mysterio factum est quod mundi Salvator hoc genus mortis, videlicet crucifixionem, sustinuit. Nam ut copiosius succurreret mundo, voluit acerbissimam atque ignominiosissimam mortem pati pro eo. Rursus, quoniam primus homo peccavit de fructu ligni sibi prohibito comedendo, voluit Christus, mortem patiendo in ligno,

B C D

Is. xl, 5, juxta LXX. satisfacere pro primo illo originali peccato ac ceteris vitiis inde secutis. Iterum, quia diabolus vicit primos parentes per esum fructus ligni, utpote de arbore scientiæ boni et mali, voluit Christus superare diabolum obediendo Deo Patri usque ad mortem ac crucis supplicium.

Confixa clavis viscera tendens manus, vestigia : id est, conditor carnis Christus « tendens », id est, in cruce extendens, « viscera manus », id est carnes manuum suarum sub pelle earum contentas et tectas, « vestigia », id est etiam suos sacratissimos pedes (sicque sumitur effectus pro causa, quia per pedes causantur impressiones quæ vestigia nuncupantur), viscera (inquam) atque vestigia « confixa clavis », id est clavis perforata et cruci affixa, juxta illud Psalmi :11 Foderunt manus meas et pedes meos. Zacharias quoque : Dicent, Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum?12 Denique viscera ista manuum ac pedum sunt carnes tenerrimæ, mirabiliter passibiles atque læsibiles. Hinc mors confixorum per manus et pedes in ligno, est vehementer nimis pœnalis, amara, gravissima : præsertim quoniam configuntur et perforantur in locis nervosis, in quibus sic perfodi pœnalissimum est propter concursum nervorum atque venarum.

Redemptionis gratia, hic immolata est hostia : hoc est, « hic », id est ipse Christus, « immolata est hostia », id est, obtulit semetipsum Patri æterno hostiam salutarem, pacificam, « gratia redemptionis », id est causa redimendi nos gratiose. Per hoc namque quod Filius Dei ex ardentissima caritate, promptissima obedientia, profundissima humilitate, maxima pietate summoque zelo divini honoris, subiit ac toleravit acerbissimum istud supplicium mortis, passio ejus ineffabiliter meritoria, fructuosissima et efficacissima fuit ad redimendum totum genus humanum, imo meriti quodammodo infiniti, eo quod natura humana quæ sic patiebatur, fuit non solum præ universis creatis sanctissima, dignissima ac Patri æterno gratissima, sed etiam quoniam immediate ac hypostatice fuit conjuncta Verbo æterno ac divinæ naturæ, sicque efficaciam et idoneitatem ad redimendum ac promerendum quodammodo infinitam habebat : quod exuberantissimum Christi meritum nominatur thesaurus Ecclesiæ, ex cujus plenitudine indulgentiæ conceduntur ; cujus thesauri erogatio a Christo commissa est summo Pontifici, tanquam pleno ac generali Christi vicario. Præterea, de hac Christi immolatione per Isaiam fuit prædictum :13 Oblatus est quia voluit. Unde ad Ephesios disseruit Paulus : Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis.

Quo, scilicet præfato mysterio, ipse Christus vulneratus insuper, id est ultra prædictam suspensionem in patibulo transverberatus in latere, mucrone, id est ferreo cuspide seu acumine, diræ lanceæ, id est hastæ militaris horrendæ, juxta illud Joannis :14 Unus militum lancea latus ejus aperuit.15 Hinc in Zacharia Christus prænuntiavit : Adspicient ad me quem confixerunt. Ut nos lavaret crimine, manavit unda sanguine : hoc est, « unda », id est aqua, « manavit », id est fluxit, « sanguine », id est simul cum sanguine (sicut præallegato capitulo addit Evangelista, Continuo exivit sanguis et aqua), « ut nos lavaret », id est, pretio sanguinis sui ac merito effusionis ejus purgaret, « crimine », id est ab originali peccato ceterisque excessibus, secundum illud Apocalypsis :16 Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ; atque ad Ephesios : Christus17 dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam.18

Consequenter auctor crucem commendat.

Impleta sunt quæ concinit David fidelis, id est, ea « quæ David fidelis » fidelitate fidei quæ est theologica virtus, fidelitate quoque morali quæ est pars justitiæ, qua promissa et verba addicta implentur et verificantur (qui primo Regum testatur:19

Dominus retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem), « concinit »20, id est, prophetice cecinit, et consonanter aliis Prophetis prædixit, carmine, id est in cantico spiritualem lætitiam continente, puta in psalmo nonagesimo quinto, dicens :21 In nationibus regnavit a ligno Deus, id est, Christus, Deus et homo in unitate personæ, « regnavit », id est, virtute ac merito suæ salvificæ atque sacratissimæ passionis regium principatum obtinuit (secundum naturam humanam, secundum quam et promeruit) in tota militanti Ecclesia, regnando per fidem et gratiam in corde credentium, et per vicarios suos, prælatos principesque fideles præsidentes toti populo christiano, quemadmodum apud Joannem prædixit :22 Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Unde per Danielem est prædictum :

Antiquus dierum, id est Pater æternus, dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Hinc additum est, « in nationibus », id est in gentilium generationibus, quas ubique terrarum per gloriosos Apostolos eorumque adjutores convertit, sicut apud Joannem est præfatus : Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.23 Porro ipsos gentiles Judæi consueverunt communi nomine appellare nationes, quasi parvipensive, propter eorum pristinam infidelitatem. Sic quippe, converso centurione Cornelio et gentilibus secum collectis, dixerunt Judæi : Ergo in nationes gratia Dei effusa est ?24 Sic autem Christus regnavit in nationibus « a ligno », id est cito post suspensionem et mortem suam in crucis patibulo.25 Factus est enim (ut in Isaia legitur) principatus ejus super humerum ejus, quando videlicet bajulans sibi crucem exivit : qua humiliatione et ignominiosissima passione meruit et post exspirationem in cruce sortitus est regnum et dominationem toto orbe terrarum. Hinc in prima sua Canonica princeps affirmat Apostolorum : Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. De hoc et una Sibyllarum, id est gentilium prophetissarum, vaticinata est :

Felix ille Deus qui ligno pendet ab alto.

Nihilo minus, ut dictum est sæpius, Christo secundum suam humanitatem etiam, ratione hypostaticæ unionis suæ naturæ humanæ cum Verbo æterno, competit et a primo unionis illius instanti competebat dominium, regnum et judiciaria potestas omnium populorum totiusque creaturæ.

Verumtamen in Hebræo non habetur « a ligno ». Idcirco Hieronymus juxta Hebraicam transtulit veritatem : Dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Hinc probabiliter æstimatur quod complexum istud « a ligno », primo appositum sit per modum glossæ interlinearis ab aliquo expositore, deinde ex imperitia scriptorum, textui additum.

Postremo, de Christi passione et ejus regeneratione ac regno in nationibus locutus est David in multis psalmis, præsertim psalmo vicesimo primo, in quo inter cetera legitur : Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, haud dubium quin in affixione et suspensione Christi in cruce.26 Deinde ibidem de conversione nationum ad Christum subjungitur : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.27

Arbor, id est, o tu, crux, quæ es « arbor », id est lignum vitale. Arbor vero proprie nominatur lignum adhuc vegetativa anima informatum, et ita crux arbor non est : attamen adhuc per similitudinem arbor vocatur, quoniam spiritualiter et causaliter vivit, et lignum vivificum ac vitale pronuntiatur, in quantum instrumentaliter humanæ cooperatur saluti ; vel arbor sumitur hic extense pro ligno. Decora et fulgida : crux enim supernaturaliter exaltata, decorata et pulchrificata est variis modis, atque, ut affirmat Chrysostomus, radiis solis splendidior in judicio apparebit.28 Ornata Regis purpura, id est præstantissima ac regia Christi carne et ejus contactu : cujus etiam sacro attactu aqua vim purgativam peccati sortita censetur. Vel « purpura », id est roseo atque purpureo sanguine Salvatoris, de quo deprompsit Archiapostolus :29 Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Christi. Electa digno stipite*, id est præordinata divinitus ex* radice seu trunco præclaro, tam sancta membra tangere*, utpote dorsum, manus* et brachia, pedes et crura Domini Salvatoris. In his verbis alloquitur crucem, non quod illa intelligere queat, sed ut ipsimet in honorem sanctæ crucis, potius autem Crucifixi, excitemur. Præterea, de hoc sanctæ crucis decore et fulgore gloriosus Andreas apostolus dixit : Salve, crux, quæ in corpore Christi es dedicata, et membris ejus tanquam margaritis ornata. O bona crux, quæ decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti !

Beata, cujus brachiis sæcli pependit pretium : id est, tu, o crux, « beata » es, non formaliter, quum non sis res capax vitæ et salutis, sed instrumentaliter, quoniam ad mundi beatitudinem recuperandam materialiter cooperata es et medium quoddam effecta, « cujus brachiis », id est in cujus partibus instar brachiorum extentis, « sæcli pependit pretium », id est Christus, cujus sanguine pretioso sæculum, id est genus humanum, est liberatum. Cujus utique Christi valor et dignitas tantæ fuit præstantiæ, quod minima portio sanguinis ejus suffecisset redimere totum captivum, venundatum et amissum hominum genus.

Statera, id est libra, facta est corporis Christi, quod in cruce pependit sicut res cujus valor seu quantitas per stateram investigatur. Sic quanta exstiterit dignitas corporis Christi hinc patuit, quod ejus in cruce ascensio sufficiens et supersufficiens fuit ad redimendum genus humanum, ita quod particularis et temporalis mors corporis Christi idonea fuit eripere genus humanum a morte universali, spirituali ac æternali, imo et vitam gratiæ omnibus promereri vitamque gloriæ adipisci.30 Hinc subditur : prædamque tulit tartaris, id est, infernalibus potestatibus ac tormentis abstulit genus humanum, quod maligni spiritus suo abstulerant Creatori ac in suam redegerant potestatem, ita quod omnes ante Christi passionem descenderunt ad locum aliquem inferorum. Unde in Evangelio Christus expressit : Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet ; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa vasa ejus eripiet, et spolia ejus distribuet.31 Ab Isaia quoque de Christo prædictum est : Dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam.32 Insuper Christus « prædam » abstulit « tartaris », sanctos de limbo patrum educendo, ac detentos in purgatorio, tempore opportuno. Unde prædixit per Osee : De morte redimam eos ;33 ero mors tua, o mors ; morsus tuus ero, inferne.

O crux, ave, spes unica, id est, « o » tu, « crux », exsistens « spes unica », id est spes principalis ac summa, hoc est præcipuum spei nostræ objectum, « ave », id est, sine omni væ sis salutata ac felix. Istud referendum est ad rem signatam et figuratam, puta ad Christum crucifixum, potius quam ad crucem signantem et figurantem : idem namque motus est in figuram et figuratum, qui tamen motus in figuratum principaliter fertur, secundum Philosophum. Hinc sequentia de Christo potissimum intelliguntur. Hoc Passionis tempore auge piis justitiam, id est, in hominibus devotis perfice et augmenta ipsam « justitiam », sine qua non habetur vera devotio, quæ est promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei sunt, hoc est ad actus cultus divini ; estque devotio actio latriæ, quæ est pars subjectiva (id est species) justitiæ. Potest quoque per « justitiam » designari quælibet virtus, quia justitia est virtus communis, imo omnis virtus, secundum Philosophum, et hoc secundum unam justitiæ acceptionem. Reisque dona veniam, id est, his qui adhuc in sordibus sunt indulge, gratiam saluberrimæ contritionis infunde, sicque universos salvifica.

Te, summa Deus Trinitas, id est, o Trinitas summa, quæ unus es Deus, collaudet omnis spiritus, rationalis et intellectualis, id est, simul te laudent per caritatem uniti, juxta illud Psalmi : Exaltemus nomen ejus in id ipsum.34 Et referendo hoc ad Ecclesiam triumphantem, est vox congratulationis et complacentiæ, quoniam illa Ecclesia nostra exhortatione et oratione non eget; referendo autem hoc ad Ecclesiam militantem, exstat oratio, ut sit sensus : « Omnis spiritus », id est omnis anima rationalis viatorum, « te collaudet », id est, gratias tibi agat super tantis beneficiis quæ nobis contulisti per Christum, teque in omnibus benedicat, et deprecamur ut des ei gratiam hoc agendi.

Quos per crucis mysterium salvas, rege per sæcula : id est, gratiose guberna et ad beatitudinem æternam perduc, « per sæcula », id est in tempore peregrinationis et durationis vitæ istius, eos « quos salvas », id est, redemisti et salvare dignaris, « per crucis mysterium », id est per ea quæ Christus in cruce pro nobis sustinuit, et per secretam crucis gratiam ac virtutem, per quas dæmones et peccata prorsus vincuntur.

B Ecce hunc devotissimum, compendiosissimum mysterialemque hymnum cum ingenti recollectione, fervore, puritate devotissime decantemus, cum intima gratitudine atque præcordiali compassione dominicæ passionis, contemplantes et admirantes altitudinem sapientiæ et consilii superbeatissimæ Trinitatis in recuperationem nostræ salutis per admiranda mysteria Salvatoris, ad laudem et gloriam Omnipotentis.

IN FESTIS PASCHALIBUS

HYMNUS

  1. Hic est dies verus Dei, Sancto serenus lumine, Quo diluit sanguis sacer Probrosa mundi crimina.

  2. Fidem refundens perditis, Cæcosque visu illuminans : Quem non gravi solvit metu Latronis absolutio ?

  3. Qui præmium mutans cruce, Jesum brevi quæsivit fide, Justosque prævio gradu Prævenit in regnum Dei.

  4. Opus stupent et angeli, Pœnam videntes corporis, Christoque adhærentem reum Vitam beatam carpere.

  5. Mysterium mirabile, Ut abluat mundi luem,

Peccata tollat omnium Carnis vitia mundans caro.

  1. Quid hoc potest sublimius, Ut culpa quærat gratiam, Metumque solvat caritas, Reddatque mors vitam novam ?

  2. Hamum sibi mors devoret, Suisque se nodis liget; Moriatur vita omnium, Resurgat vita omnium.

  3. Quum mors per omnes transeat, Omnes resurgant mortui ; Consumpta mors ictu suo, Perisse se solam gemat.

  4. Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti a mortuis, Cum Patre et Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.

Footnotes

  1. Apoc. xix, 16. ↩

  2. Matth. xxv, 24. ↩

  3. Joann. xviii, 37. ↩

  4. Matth. xxviii, 18. ↩

  5. Coloss. 1, 26. ↩

  6. Joann. xvi, 2. ↩

  7. Joann. l, 6. ↩

  8. 1 Petr. 1, 24. ↩

  9. Rom. viii, 32. ↩

  10. Joann. iii, 16. ↩

  11. Ps. xxi, 17. ↩

  12. Zach. xiii, 6. ↩

  13. Is. liii, 7. ↩

  14. Joann. xix, 34. ↩

  15. Zach. xii, 10. ↩

  16. Joann. xix, 34. ↩

  17. Apoc. i, 5. ↩

  18. Ephes. v, 23-27. ↩

  19. 1 Poptr. 1, 24. ↩

  20. I Reg. xxvi, 23. ↩

  21. p. 17 A', 32 B. ↩

  22. Ps. xcv, 10. ↩

  23. Joann. x, 16. ↩

  24. Act. x, 45. ↩

  25. Is. ix, 6. ↩

  26. Ps. xxi, 17, 18. ↩

  27. Ibid. 28, 29. ↩

  28. Joann. xii, 32. ↩

  29. 1 Petr. i, 18, 19. ↩

  30. * distentio ↩

  31. Luc. xi, 21, 22. ↩

  32. Is. liii, 12. ↩

  33. Osee xiii, 14. ↩

  34. Ps. xxxiii, 4. ↩

Chapter 8 of 32