Skip to the text

Psalmus: 94

Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro; præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Te omnium Salvatorem propter nos captum, vulneratum, occisum, adoramus, O Christe altissime.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam : quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipse conspicit.

O Christe altissime.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino, qui fecit nos :1 quia ipse est Dominus Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus.

Te omnium Salvatorem propter nos captum, vulneratum, occisum, adoramus, O Christe altissime.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

O Christe altissime.

Te omnium Salvatorem propter nos captum, vulneratum, occisum, adoramus, O Christe altissime.

Hymnus.

Vexilla Regis prodeunt, Fulget crucis mysterium, Quo carne carnis Conditor Suspensus est patibulo.

Confixa clavis viscera Tendens manus, vestigia ; Redemptionis gratia, Hic immolata est hostia.

Quo vulneratus insuper Mucrone diræ lanceæ, Ut nos lavaret crimine, Manavit unda sanguine.

Impleta sunt quæ concinit David fidelis carmine, Dicens : In nationibus Regnavit a ligno Deus.2

Te, summa Deus Trinitas, Collaudet omnis spiritus ; Quos per crucis mysterium Salvas, rege per sæcula. Amen.

Antiphona. Christus dilexit nos.

¹ Ex editione Coloniensi Joannis Soteris, 1532.

Footnotes

  1. Ps. xciv, 1-7. ↩

  2. Ps. xcv, 10. ↩

Chapter 2 of 11