Psalmus: 21
Ps. xxi, 2-22. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis.
Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ; in te projectus sum ex utero.
De ventre matris meæ Deus meus es tu; ne discesseris a me.
Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet.
Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei.
Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis; et in pulverem mortis deduxisti me.
Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice.
Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam.
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Ant. Christus dilexit nos, et tradidit se metipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
†. Adjutor meus esto, Domine, ne derelinquas me.
R. Neque despicias me, Deus, salutaris meus.
Pater noster.
†. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
†. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam.
R. Et cum viris sanguinum vitam meam.
Benedictio. Deus, Dei Filius, nos benedicere et adjuvare semper dignetur. Amen.
Lectio prima.
Cœna facta, es egressus Trans torrentem Cedron, Christe, Cum Apostolis ingressus Villam, o Salvator, triste Cor tunc habens, intrans hortum, Qui salutis præstas portum.123 Patrem ter tunc exorasti, Qui sic sponte formidasti, Ut si esset possibile, Genus illud terribile Mortis a te amoveret, Nec te hostis sic torqueret. Metu mortis naturali, Agonia in pœnali Guttas sanguinis sudasti, Tunc prolixius orasti. Tua anima tristabatur, Usque mortem lassabatur. Obviam hinc processisti Hostibus, nec timuisti. Quum te Jesum affirmares, Et quæsitum te monstrares, Mox retrorsum abierunt, Et in terram corruerunt, Nec quibant se erigere Donec sivisti libere.45 Ut tu ipse asserebas,
Obtinere tu valebas Duodenas legiones, Imo plures conciones Angelorum, amputatam Aurem hosti dans sanatam.
Luc. xxii, 51.
Manus tibi injecerunt, Teque dire ligaverunt. Tunc fugerunt metuentes Tui, solum te linquentes. Quum responsum pontifici Dares, tibi opifici Mundi dedit quis alapam. Tunc ductus es ad Caipham. An sis Christus adjuratus, Veritatem es testatus Quod te essent conspecturi In Dei Patris dextera, Venientemque visuri Judicare in aera. Hoc audito, morte dignum Ac blasphemum te clamabant; Et tenentes te benignum Irridebant et velabant, Vultum tuum conspuentes, Genas caputque cædentes, Fantes, Prophetiza, Christe, Quis exsistat cæsor iste, Multis verbis blasphemantes. Fac nos, Christe, te sectantes. Tunc te Petrus ter negavit, Tuum os ut prænarravit. Quem clementer adspexisti, Quodque flevit præstitisti.
Tu autem, Domine, miserere nostri.
B. Deo gratias.
B. Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est.6 † Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
†. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.7 Et ipse.
Lectio secunda.
Mane facto, te ligatum, Consputum, discoloratum Præsidenti offerebant, Falsumque objiciebant Id quod plebem seduxisses,8910
Dei natum te dixisses. Te Patris sapientiam, Æquitatis splendentiam, Scelerati sic tractabant;11 Te spernebant, subsannabant, Cum Herode obsequentes, Teque alba induentes. Vestibus te exuerunt, Et flagellis percusserunt, Usque costas lacerantes, Te pœnose verberantes.12 Purpura te vestiebant, Inclementer impellebant, Caput spinis transfigentes Et arundine cædentes. Vultu sanguine perfusum, Consputatum et illusum, Purpuratum, coronatum Te eduxit ad iratum Præses agmen, ut placaret Illud, teque liberaret. Tibi, Christe, conformemur, Passionem imitemur Tuam omnemque virtutem Quam monstrasti. Da salutem.
Tu autem.
B. Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem.13 Disciplina pacis nostræ super eum. † Cujus livore sanati sumus.
†. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.1415 Cujus livore.
Lectio tertia.16
Crucem ferens, es egressus, Jesu pie, nimis fessus.1718 Suspenderunt te in ligno Inter reos pro indigno, Manus, pedes feraliter Perforantes totaliter.19 Ruptis venis et juncturis Dissolutis pro impuris, Ossa quibant numerari. Corpus cœpit desiccari, Sic quod dire sitiebas, Te ut aquam effundebas.2021 Sitio, quum protulisses, Et omnino aruisses, Te aceto potaverunt,
A Myrrham et fel miscuerunt. Sanguis fluxit undequaque, Te tunc læso circumquaque. Factum cera ut liquescens Est cor tuum inardescens ; Lingua adhæsit faucibus. Pro his te colam laudibus. Crucifixum irridebant Te, Christe, multipliciter. Jam descende, aiebant, Rex Israel, immititer ;22 Christus Dei præelectus Se nunc salvet, Deo tectus. Pœna inæstimabili, Cum voce lacrimabili Deo Patri proclamasti, Et quid ferres demonstrasti : Deus meus, Deus meus, Quare me sic reliquisti ? Horum causa ego reus, Pro quo tanta pertulisti. Tam acerbe torquebaris, Tanquam Pater te liquisset ; Ut leprosus videbaris, Ut quem Deus percussisset. Matri tuæ carissimæ, Adstanti tam mœstissime, Ultra æstimationem Condolebas : passionem Tuam dire sic auxisti, Nihil tibi pepercisti. Consummatum est, prolato, Animam Patri commendasti, Capiteque inclinato, Alte clamans, exspirasti.23 Cernens ista centurio, Clarus tanquam decurio, Ait : Hic est Dei Filius ; Fuit impossibilius Vix quid, puto, quam clamantem Tam valenter, exspirantem. Tunc ad tuæ deitatis Dignam declarationem, Moles universitatis Miram immutationem Sustinebat continuo. Lætanter hæc insinuo.24 Nam tunc sol obscurabatur,
B Lunaque revertebatur Hora oppositionis. Summæ vir religionis Dionysius docuit, Quod soli se opposuit. Scissæ petræ, terra mota, Velum templi scissum, nota. Et te, Christe, resurgente, Confitemur certa mente, Multos Sanctos suscitatos, Te venientem protestatos, Sanctam urbem introisse, Multisque apparuisse.2526 Quum te tui sepelissent, Et Judæi contulissent, Ne tuum corpus tolleretur, Ut te falsum probaretur, Custodes adhibuerunt, Lapidemque signaverunt. Fac nos ipse tibi gratos, Te sequentes timoratos, Condolere mentaliter, Amare cordialiter, Qui ardenti caritate
C Et præclara pietate Hæc pro nobis pertulisti, Et tam care nos emisti.
B. Vidimus eum despectum et novissimum virorum.27 † Et nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.28
‡ Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Et nos.
‡ Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Et humiliatum.
(Aliæ lectiones, si placent alicui.) Lectio prima.29
Ante diem festum Paschæ, sciens tu, Jesu, quia venit hora ut transires ex hoc mundo ad Patrem, quum dilexisses tuos qui erant in hoc mundo, usque in finem dilexisti eos.3031 Et egressus trans torrentem Cedron, venisti cum discipulis in villam quæ dicitur Gethsemani.32 Et assumptis Petro, Jacobo et Joanne, cœpisti contristari, pavere et tædere, et locutus es illis :33 Tristis est anima mea usque ad mortem ; sustinete hic et vigilate mecum. Et progressus pusillum, procidisti in faciem super terram ; et positis genibus orasti, dicens : Pater, si possibile est, transfer calicem istum a me ; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat. Apparuit autem tibi angelus de cœlo, confortans te. Et factus in agonia, prolixius orasti ; et factus est sudor tuus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.34 Et veniens ad discipulos, invenisti eos dormientes præ tristitia, dixistique illis :35 Ecce venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Sciebat autem et Judas locum, et quum accepisset cohortem et a pontificibus ministros, venit illuc, et cum eo turba multa cum laternis et facibus, armis et gladiis. Tu itaque, Jesu, omnia sciens, processisti et dixisti : Quem quæritis? Responderunt : Jesum Nazarenum. Dixisti : Ego sum. Quod quum dixisses, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogasti eos : Quem quæritis ? Dixerunt : Jesum Nazarenum. Respondisti : Dixi vobis quia ego sum ; si ergo me quæritis, sinite hos abire. At illi comprehendentes te, ligaverunt te, et duxerunt ad Annam primum. Tunc discipuli omnes, te relicto, fugerunt. Annas igitur interrogavit te de discipulis tuis et doctrina tua. Respondisti : Ego palam locutus sum mundo, quid me interrogas ? Interroga eos qui me audierunt. Hoc dicto, unus ministrorum dedit tibi alapam, dicens : Sic respondes pontifici ? Et misit te Annas ligatum ad Caipham pontificem. Tu autem.
Lectio secunda.
Surgens autem princeps sacerdotum, ait ad te, Domine Jesu Christe : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei benedicti. Respondisti : Tu dixisti, ego sum ; verumtamen dico vobis : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit ; quid vobis videtur ? Responderunt : Reus est mortis. Et viri qui tenebant te, illudebant tibi, cædentes, et exspuerunt in faciem tuam ; et velaverunt te, et colaphis ceciderunt. Alii autem palmas in faciem tuam dederunt, interrogantes : Prophetiza nobis, Christe, Quis est qui te percussit ? Et alia multa blasphemantes dicebant in te. Mane autem facto, vinctum duxerunt te ad Pilatum. Qui dixit ad eos : Quam accusationem affertis adversus hominem istum ? Responderunt : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Tu autem, Jesu, stetisti ante præsidem ; et interrogavit te, dicens : Tu es rex Judæorum ? Respondisti : Regnum meum non est de hoc mundo. Dixit itaque tibi Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondisti : Tu dixisti, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Dixit ergo Pilatus : Quid est veritas ? Et quum hoc dixisset, exivit et ait Judæis : Ego nullam causam invenio in homine isto. Audiens autem Pilatus quia Galilæus esses, remisit te ad Herodem, qui interrogavit te multis sermonibus. Cui nihil respondisti. Sprevit autem te Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, remisitque ad Pilatum, qui ait Judæis : Ego causam mortis non invenio in homine hoc, neque Herodes. Corripiam ergo illum et dimittam. Et quum accusareris, Domine Jesu, a principibus sacerdotum, nil respondisti. Dixit ergo Pilatus : Non respondes quidquam ? Et non respondisti ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. Tunc ergo apprehendit te Pilatus et flagellavit. Tu autem.
Lectio tertia.
Milites autem præsidis suscipientes te, Jesu, in prætorio, congregaverunt ad te universam cohortem ; et plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti tuo, et arundinem in dextera tua, et veste purpurea circumdederunt te. Et genu flexo illudebant tibi, dicentes : Ave, rex Judæorum. Et percusserunt caput tuum arundine, et dabant tibi alapas, et conspuerunt in te. A Existi ergo portans spineam coronam, et purpureum vestimentum. Et ait Pilatus Judæis: Ecce homo. Quum ergo vidissent te pontifices et ministri, clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum.36 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, tradidit te flagellis cæsum ut crucifigerent.3738 Et bajulans tibi crucem existi. Perduxeruntque te in Calvariæ locum, ubi crucifixerunt te et duos latrones hinc et hinc, teque in medio.39 Et dabant tibi vinum myrrhatum bibere cum felle mixtum.40 Tu vero dixisti: B Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Prætereuntes autem blasphemabant te, moventes capita sua, et dicentes:41 Vah! qui destruis templum Dei, si Filius Dei es, salva te ipsum descendens de cruce. Similiter summi sacerdotes illudentes cum Scribis et senioribus, ad alterutrum dicebant:42 Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere.4344 Si rex Israel est (vel, Si hic est Christus Dei electus), descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus.45 Confidit in Deo, liberet eum nunc, si vult: dixit enim, Quia Filius Dei sum. Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus. Quum ergo vidisset Jesus Matrem suam, et discipulum stantem quem diligebat, dixit Matri suæ:46 Mulier, ecce filius tuus. Deinde ait discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?47 Postea ait Jesus :48 Sitio. Et quum accepisset acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Tu autem.
AD LAUDES.
†. Adjuva me, Domine Deus meus.49 R. Salvum me fac secundum misericordiam tuam. †. Deus, in adjutorium, etc. R. Domine, ad adjuvandum, etc.
†. Gloria Patri. Laus tibi, Domine. Ant. Dignus est Agnus.
Footnotes
-
Luc. xxi, 61-44. ↩
-
Matth. xxvi, 36-44; ↩
-
Joann. xvi, 1; ↩
-
Joann. xviii, 4-8. ↩
-
Matth. xvi, 53. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Joann. x, 7. ↩
-
Luc. xxiii, 1- ; ↩
-
Matth. xvii, 1, 2; ↩
-
Luc. xxiii, 8-11. ↩
-
Joann. xix, 1-6. ↩
-
Is. liii, 2, 5. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Matth. xxvii, 60-66. ↩
-
Joann. xix, 17, 18. ↩
-
Joann. xix, 25-27. ↩
-
Ps. xxi, 17, 18, 15. ↩
-
Ps. lxviii, 22. ↩
-
Joann. xix, 28; ↩
-
Ps. xxi, 15, 16. ↩
-
Matth. xxvii, 41-43 ; ↩
-
Luc. xxiii, 35-37. ↩
-
Matth. xxvii, 51-53. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Tu autem. ↩
-
Joann. xix, 30 ; ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Matth. xxvii, 54. ↩
-
Joann. xiii, 1. ↩
-
Matth. xvi, 1 ; ↩
-
Matth. xxvii, 26-28 ; ↩
-
Luc. xxii, 41-44. ↩
-
Ibid. 45. ↩
-
Joann. xix, 5, 6, 15; ↩
-
Marc. xv, 15. ↩
-
Matth. xxvii, 24; ↩
-
Joann. xix, 17, 18. ↩
-
Marc. xv, 23. ↩
-
Matth. xxvii, 34; ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Marc. xv, 29-32; ↩
-
Matth. xxvii, 39-43; ↩
-
Luc. xxiii, 35. ↩
-
Joann. xix, 25-27. ↩
-
Matth. xxvii, 45, 46. ↩
-
Joann. xix, 28, 30. ↩
-
Ps. cviii, 26. ↩
Chapter 3 of 11