Skip to the text

Psalmus: 68

Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

Et ne avertas faciem tuam a puero tuo : quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Intende animæ meæ et libera eam, propter inimicos meos eripe me.

Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.1

In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me; improperium exspectavit cor meum et miseriam.

Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.

Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Gloria Patri.

Ant. Suscitaverunt falsiloqui adversum me contradictionem; collegerunt furorem suum in me, et comminantes mihi, infremuerunt contra me dentibus suis; et hostes mei terribilibus oculis intuiti sunt me.2

Capitulum.

Dixit Petrus Judæis: Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti; vos autem Sanctum et Justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitæ interfecistis.3

ß. Deo gratias.

ß. Sicut ovis ad occisionem ductus est, † Et quasi agnus coram tondente se, obmutuit.4

†. Oblatus est quia voluit, et non aperuit os suum. Et quasi.

†. Gloria Patri. Obmutuit.

†. Salva me ex ore leonis.5

ß. Et a cornibus unicornium humilitatem meam.

†. Domine, exaudi, etc.

ß. Et clamor meus, etc.

Oremus.

Domine Jesu Christe, per tuam te precor crudelissimam crucifixionem, pedum ac manuum durissimam perforationem, totiusque sacri atque tenerrimi corporis acerbissimam ac violentissimam distentionem, ac felleam tui potationem, ut nos tibi indissolubiliter unias, omnesque sensus regere ac motus pravos cohibere concedas. Qui vivis.

†. Domine, exaudi, etc.

ß. Et clamor meus, etc.

†. Benedicamus Domino.

ß. Deo gratias.

†. Animæ omnium fidelium, etc.

AD NONAM.

Ave, benignissime, etc.

†. Adjuva me, etc.

ß. Salvum me fac; etc.

†. Deus, in adjutorium, etc.

ß. Domine, ad adjuvandum, etc.

†. Gloria Patri.

Hymnus.

Salve, Christe, cujus vultus Immutatus et incultus

Permutavit suum florem, Totus versus in pallorem. Omnis vigor, omnis viror Hinc recessit, nec admiror; Mors apparet in adspectu, Totus pendens in defectu. O quam pauper et quam nudus, Qualis eras ibi ludus Derisorum impiorum, Rex meus, Deus Sanctorum ! Deo Patri, ejus Nato, Et quem spirant increato, Laus, honor, virtus, gloria, Perenni cum memoria. Amen.

Ant. Centurio.

Footnotes

  1. Ps. LXVIII, 17-22. ↩

  2. Job XVI, 9, 10. ↩

  3. Act. III, 12-15. ↩

  4. Is. LIII, 7. ↩

  5. Ps. XIII, 22. ↩

Chapter 7 of 11