Skip to the text

Psalmus: 69

Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.

Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam.

Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.

Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.

Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me.

Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Gloria Patri.

Ant. Non corruptibilibus auro vel argento redempti sumus, sed pretioso sanguine agni immaculati Christi.1

Capitulum.

Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia ejus. Qui quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum.

B. Deo gratias.

B. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, † Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

†. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi porto.2 Per quem.

†. Gloria Patri. Mundo.3

†. Erue a framea, Deus, animam meam.

C. Et de manu canis unicam meam.4

†. Domine, exaudi, etc.

B. Et clamor meus, etc.

Oremus.

Christe altissime, per tui te deprecor accusationem falsissimam, flagellationem pœnosissimam, spineam coronationem, illusionem multiplicem, nudationem erubescibilem, et propriæ crucis bajulationem, da mihi contemptus atque adversa patienter ac lætanter perferre, corpus discrete castigare, omnem carnalem delectationem et indignam quietem cordialiter aspernari, teque cruciformiter imitari. Qui vivis.

†. Domine, exaudi, etc.

B. Et clamor meus, etc.

†. Benedicamus Domino.

B. Deo gratias.

†. Animæ omnium fidelium, etc.

AD SEXTAM.

Ave, benignissime, etc.

†. Adjuva me, etc.

B. Salvum me fac, etc.

†. Deus, in adjutorium, etc.

ß. Domine, ad adjuvandum, etc.

†. Gloria Patri.

Hymnus.

Manus, pedes, avetote, Christi, nostri mementote, Ramo crucis duro vincti, Et crudeli ferro puncti, Tot guttis defluentibus.

Ecce fluit circumquaque, Manu tua de utraque, Sanguis tuus copiose, Rubicundus instar rosæ, Nostræ salutis pretium.

Manus, pedes perforatos Et cruore purpuratos, Corde premo præ amore, Sitibundo bibens ore Cruoris stillicidium.

In his plagis me reconde, Infer meum cor profunde. Cui sit cum æternali Patre consubstantiali Spirituque præconium. Amen.

Ant. Suscitaverunt.

Footnotes

  1. 1 Petr. 1, 18, 19. ↩

  2. Galat. vi, 14. ↩

  3. Ibid. 17. ↩

  4. Ps. xxi, 21. ↩

Chapter 6 of 11