Skip to the text

Psalmus: 102

Benedic, anima mea, Domino; et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.

Qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua.1

Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.

Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

Quoniam secundum altitudinem cœli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.

Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.

Recordatus est quoniam pulvis sumus; homo sicut fœnum dies ejus: tanquam flos agri sic efflorebit.

Quoniam spiritus pertransibit in illo; et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

Misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum.

Et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus.

Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.

Dominus in cœlo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

Benedicite Domino, omnes Virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus; benedic, anima mea, Domino.

Footnotes

  1. Ps. cii, 1-22. ↩

Chapter 9 of 11