Initium
REVERENDO IN CHRISTO PATRI D. ARNOLDO STRITERIO, ABBATI APUD TONGERLO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIANÆ DOMUS DICTÆ CLAUSTRUM MARIÆ ANTE CIVITATEM HILDESEMENSEM PRIOR, S. D.
MULTAS quidem præclaras in te dotes esse, Reverende in Christo Pater ac vir longe amplissime, et publico passim sermone jactatur, et ipse privatis aliquorum congressibus certo satis didici. Celebratur multiplex variaque eruditio, tum in divinis, tum in humanis: quam facile accessuram esse solerter olim augurabatur vir sagax, D. Antonius antecessor tuus, dum acriter pensatis suorum ingeniis, quæ studiis bona, quæ secus essent, te præter ceteros in Gallias, quum Lovanii philosophiæ rudimenta posuisses, gravioribus disciplinis, præsertim jurisprudentia, plenius imbuendum misit. Celebratur rerum gerendarum solertia et industria, consiliorum firmitas, in prosperis modestia, in adversis constantia, domestica frugalitas, et simul tamen in tempore honesta magnanimitas, rursus felix quædam audacia. Prædicatur ad hæc incredibile omnia (tum sacra, tum profana) vel nova excitandi vel vetera instaurandi studium. Id quod liquido constare aiunt ex amplissimis illis quæ nunc moliri diceris operibus: ex magnifica scilicet, foris intusque omni genere ornatus perquam festive honestata, æde sacra, qualem alteram vix alio ullo in monasterio inveniri prædicant; rursus, ex insigni omni genere voluminum referta bibliotheca, quod videlicet ea opus esse putare existimeris iis quos ex tuis ad functiones pastorales suo tempore adsciturus esses, quales domi tuæ plurimos videre esse perhibent, viros præter [non] mediocrem doctrinam, etiam egregia religione, ætatis maturitate, rerum peritia morumque severitate insigniter commendatos, singulos quosque, ut ex idoneis auctoribus didici, ad clarissimum istum quem tu nunc merito tuo geris honorem non inhabiles, ut si quid humani tibi accideret, ut nihil in vita stabile est, clades ea haud ægre illo ex numero posset sanari. Attamen illud præ omnibus in te commendationem habet, quod nimirum omni virium contentione neque minori solertia, monasticam disciplinam tueri perhiberis, severe continenterque (quantum fieri queat) tuos habendo, frequentibus monitis ad temperantiam, modestiam, pietatem reliquaque bonæ frugis officia concitando, si quid denique superest nondum ad amussim ex stomacho tuo exactum, paulatim (quod prudentiæ est) corrigendo. Qualia præterea multa commemorare possum quidem, nisi pudor prohiberet, vel si data opera bonaque fide in campum laudum tuarum descendisse videri vellem. Certe ob hæc et similia, quorum olim specimen dabas, antecessor tuus præ ceteris omnibus idoneum judicavit, quem sibi, etiam tum superstes, successorem designaret.
Verum hæc non eo pertinent quo in præconiis tuis pedem figam, quod palpatoris potius quam honesti hominis est, certe dum coram et in os fiat : sed quo id egregia quod laude facis, eodem exemplo facere pergas, semper ea in parte tui victor, atque ad ulteriora ipse tibi jugiter instans, præjudicio divi Pauli, qui velut oblitus habitorum, ad nondum habita semper animum nervosque intendebat; aut si hic monitore nihil egeas, ut alium neminem ad præsens æque idoneum occurrere mihi declarem, sub cujus auspiciis aliquid operum patris nostri Dionysii quod adhuc in obscuro squalet, lucem sortiatur, dummodo ipsum illud egregie pium sit, et ad laudatissimam istam curam magis etiam accendendam utcumque accommodum. Quod genus quum omnia pene eminentissimi hujus viri sint, tamen haud scio quomodo non infimum inter ea locum obtinere videantur, primum scholia ejus in opus Boetii de Consolatione philosophiæ, cujus argumentum ex professo versatur in persuadendo contemptu rerum omnium fluxarum, quæ primo solidum quiddam firmumque pollicentur, in recessu vero meros fucos præstigiasque exhibent: ob id omnibus sane qui opibus, honoribus, et reliquis ejusmodi plus justo tribuunt (id quod iniquus rerum censor vulgus facit), lectu necessaria, ut si non omnino ab horum studio avocentur, avocentur saltem aliquousque. Deinde sunt lucubrationes Cassiani, pulcherrimo ordine ab eo digestæ, et quasi paraphrastice traductæ, in quibus ea quæ Boetius rationibus sectanda monet, factis exemplisque priscorum Patrum sectanda monstrantur: quæ ratio longe utique nervosior est ad persuadendum, si quid persuasum velis, quam ea quæ præceptis et rationibus nititur, quippe quæ non raro aures tantum imbuat, quum illa ante oculos subjecta rerum imagine, occulta quadam vi animum fere feriat, imo penetret; eoque quum piis omnibus, tum vero monasticæ professionis hominibus, qui ipso instituto habituque contemptionem rerum labentium præferunt, sæpenumero reputandæ. Jam vero sunt explanationes in opera Joannis Climaci, quibus animus hominis jam utcumque ab affectibus mundanis repurgati, ad amorem cœlestium instruitur, non minus sedulo revolvendæ piis omnibus atque illæ vel Cassiani vel Boetii. Sunt denique alia pleraque varii generis, egregiam auctoris tum doctrinam, tum publice bene merendi voluntatem clare protestantia, digna sane ob id quæ a bonis simul et studiosis omnibus quotidie in manibus habeantur.
Quapropter, vir amplissime, patiaris (obsecro) æquo animo vigilias has optimi Patris nomini tuo nuncupari. Dignus es profecto eo honore, non ob memoratas modo causas, verum etiam quod ad impensas chalcographiæ sustentandas munifice admodum adjumento fueris, idque tuo ipsius impetu, dum videlicet tantum forte audires propterea solum multa hujus Patris in publicum non exire, quod nervus rerum omnium pecunia in hoc non suppeteret: quo nomine jure optimo laudibus summis es vehendus. Collocant quidem plerique multiplices sumptus in ampla ædificia, in ludos theatricos, in operosa sepulcra, et ne multa, alii in aliam, prout alium alia voluptas trahit. Sed, per Deum immortalem, quid consultius quam conferre sumptus evulgandis salutaribus litterarum monumentis, unde universus pene orbis utilitatem demetitur? Non autem loquor de nugalibus, qualia hodie innumera exeunt, scombris thurique involvendo meliora quam aliorsum; sed de salutaribus, ad officium scilicet vitæ cultumque pietatis bonorumque morum facientibus: quod genus procul dubio omnia sunt quæcumque sub nomine Patris hujus exstant opera. Crediderim id genus beneficentiæ longe subinde gratius esse Domino Deo, quam dilargiri sua juvandis egenis: quod non ignoro tamen majestati ejus in primis gratum esse. Etenim quod egenis datur, præsentes modo adjuvat, usum nullum apud posteros habet. Quod vero excudendis frugiferis libris impenditur, præterquam quod saluberrimo animi pastu præsentes vegetat, etiam per multa temporum volumina posteros recreat; et rursus non intra unius aut alterius modo regionis fines fructus is includitur, verum etiam ad remotissimas nationes dimanare potest: ut mihi facinus palmarium pulcherrimique exempli pridem edidisse visus sit rex Gallorum jure christianissimus appellatus, Franciscus ejus nominis primus, qui non contentus professores bonarum artium Lutetiæ magnifico salario fisco suo fovere, insuper chalcographum peculiarem sibi constituit sub stipendio centum coronatorum, virum insignem Conradum Neobarium, qui usquequaque optimis quibusque veterum litterariis monumentis conquisitis, formis excusa evulget, uno ex singulis exemplari bibliothecæ regiæ illato, ut si qua clade aut temporum vitio alia omnia intercidant, sit ad manum unde alia denuo propagentur: quali consilio olim imperatorem Tacitum Historiam Cornelii Taciti novis quotannis exemplaribus [vulgandam] et in archivis publicis reponendam curasse, memoriæ proditum est. Quod ipsum si pari ardore a magnatibus aliis insequentibus sæculis factitatum fuisset, plurima hodie bonorum auctorum, tum sacra, tum profana, videre esset solida integraque, quæ nunc mutila truncaque conspicimus, aut ut explanatius dicam, teneremus justa bonorum auctorum corpora, quorum dumtaxat jam imagines umbrasque tenemus: nisi quod arbitror sic fato quodam evenisse, quod mortalium inertia, industria illorum auctorum indigna esset. Ut ut est, tu, vir eximie, hac in parte publicam utilitatem non mediocriter adjuvisti: ideoque istud quidquid est, nostri patris Dionysii, dedicari tibi, obsecro, clementer feras. Quod si fuerit, præterquam quod grate admodum jucundeque feceris, spero fore ut ita demum tui quoque ad lectionem Dionysii acriorem affectum induant, cum multa eorum tum fruge, tum voluptate: quod ut aliquando fiat, obsecro Deum optimum maximum, in quo Paternitatem tuam quam optime valere exopto. Coloniæ, ex cartusianorum monasterio, anno a partu virgineo MDXL, pridie calendarum Augusti.
ENARRATIONES IN LIBRUM I
DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
ENARRATIONES IN LIBRUM I
DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
Chapter 1 of 199