Skip to the text

Prosa 8

SED ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando quum de hominibus fallax illa nonnihil bene mereatur : tum scilicet quum se aperit, quum frontem detegit, moresque profitetur. Nondum forte quid loquar intelligis. Mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. Etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis, quum videtur blanda, mentitur; hæc semper vera est, quum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit; hæc instruit. Illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat; hæc cognitione fragilis felicitatis absolvit. Itaque illam videas ventosam, fluentem, suique semper ignaram; hanc sobriam succinctamque, et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo, felix a vero bono devios blanditiis trahit; adversa plerumque ad vera bona reducens*, velut unco retrahit. An hoc inter minima æstimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes hæc aspera, hæc horribilis fortuna detexit?1 Hæc tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit : discedens, suos abstulit, tuos reliquit. Quanti hoc integer et (ut videbaris tibi) fortunatus, emisses? Desine nunc amissas opes quærere : quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.*

Footnotes

  1. * reduces ↩

Chapter 80 of 199