Articulus 28
EXPOSITIO OCTAVÆ HUJUS PROSÆ.
IN præhabitis ostendit Philosophia vanitatem atque fallaciam fortunæ in prosperis; hic commendat eam in adversitatibus: et hoc pluribus rationibus probat, simul ostendens temporalia esse potius spernenda quam magnifacienda aut appetenda. Ait ergo Philosophia :
Sed ne inexorabile contra fortunam gerere bellum me putes, id est, me æstimes, o Boeti, quod geram implacabilem pugnam seu disputationem contra fortunam, eam ex immoderata detestatione vituperando, est aliquando, id est, interdum contingit, quum de hominibus illa fallax, id est dum ipsa fallax exsistens in suis effectibus circa homines, nonnihil bene mereatur, id est, aliquid laudabilitatis promereatur, faciendo aliquid boni; tum scilicet quum se aperit, id est, tunc quum post fictionem suam ostendit qualis in veritate exsistat, quum frontem detegit, id est, modum seu exordium sui accessus, vel simulationem suam, denudat et patefacit, moresque profitetur, id est, ipso facto loquitur et declarat suas proprietates.
Nondum forte quid loquar intelligis, id est, sensum verborum istorum et meam intentionem adhuc forsitan non advertis. Mirum est quod dicere gestio, id est, quod opto exprimere, eoque sententiam verbis explicare vix queo, id est valeo: facilius enim est alta et difficilia mente concipere, quam verbis exprimere, quemadmodum facilius est dicere et docere, quam opere adimplere. Etenim plus hominibus reor adversam quam prodesse prosperam fortunam, id est, « fortunam prosperam » in suo effectu, seu effectum fortuitum prosperum, arbitror magis obesse quam prodesse, quantum ad animarum salutem: quod jam frequenter supra positum est.
Illa enim semper spem felicitatis, quum videtur blanda, mentitur, id est, fortuna prospera « semper mentitur », id est, false promittit, « spem felicitatis », id est sufficientiæ, « quum videtur blanda », id est demulcens per divitias, delicias honoresque;1 hæc*, id est fortuna adversa,* semper vera est, quum se instabilem mutatione sui demonstrat*, videlicet per mutationem sui effectus, dando adversa post prospera. Illa fallit, id est, fortuna prospera decipit, felicitatem promittendo;* hæc instruit*: quia vexatio adversitatis dat intellectum, per quam intelligit homo, quod fortunæ prosperitas incerta, vana, inconstans est.*
Illa mendacio specie bonorum mentes fruentium ligat: id est, fortuna prospera « ligat », id est, excæcat et in errore detinet, « mentes fruentium », id est, eos qui bonis creatis, caducis fruuntur, illis inhærendo finaliter, in quibus sibi felicitatem constituunt, « mendacio », id est falsitate præfata, « specie bonorum », id est sub apparentia et quadam similitudine bonorum verorum: malum enim non appetitur nisi sub ratione et similitudine boni, ita quod est bonum apparens, quum bonum sit voluntatis objectum. Vel, « specie bonorum » mendacium, id est fallacium, utputa divitiarum, deliciarum, etc. Hæc cognitionem fragilis felicitatis absolvit, id est, fortuna adversa « absolvit », id est, falsam esse demonstrat, « cognitionem » mundanæ beatitudinis: qua cognitione erronea quis putat in terrenis fortuitis felicitatem consistere. Vel, « absolvit », id est, ab errore liberat mentes, cognitione « fragilis », id est terrenæ, « felicitatis »: qua cognitione scitur quod felicitas illa sit fallax.
Itaque illam, id est fortunam prosperam, videas, id est, consideres esse, ventosam, id est elatione tumoris inflatam, quia prosperitas et opulentia talis èxtollit, fluentem, id est instabilem, suique semper ignaram, quia excæcat ita, quod ex ea homo putat se esse felicem, quum longe sit aliter. Hanc sobriam succinctamque, et ipsius adversitatis exercitatione prudentem: id est, fortunam adversam adverte esse « sobriam », id est non præsumptuosam, sed moderatam, « succinctamque », id est expeditam et paratam ad meliora, per hoc quod facit hominem se ipsum cognoscere, atque « prudentem » et expertam « exercitatione adversitatis », quæ ad cognitionem veritatis præparat et inducit, juxta illud Isaiæ:2 Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.3 Et rursus Isaias loquitur Deo:4 In tribulatione murmuris, doctrina tua eis. In Jeremia quoque juxta translationem Septuaginta interpretum dicitur:5 Per omnem flagellationem eruderis. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Vir in multis expertus cogitabit multa.6 Estque commune verbum: Qui non informatur verbis, est informandus verberibus. Philosophus quoque ait: Qui contradicit sensui aut principiis per se notis, indiget pœna.
Consequenter subditur distinctio alia inter utramque fortunam.
Postremo, felix a vero bono devios blanditiis trahit: id est, « felix », id est prospera fortuna, « trahit », id est abducit, « devios », id est aberrantes a via salutis, « a vero », id est summo et incommutabili, « bono », quod essentialiter bonum est et bonitas superessentialis, independens, incircumscripta, superpurissima: cujus comparatione omne bonum creatum est quasi non bonum, quum in Evangelio dicat Salvator, Nemo bonus nisi solus Deus. Abducit autem « blanditiis », id est per blanda et delectabilia, quibus affectus allicitur, et judicium rationis corrumpitur, juxta illud Proverbiorum:78 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Unde in Deuteronomio habetur: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit.9
Adversa plerumque ad vera bona reducens, velut unco retrahit: id est, fortuna aspera, quæ sensualitati videtur « adversa, reducens », id est, occasionaliter ac materialiter admonens hominem reverti, « ad vera bona », id est spiritualia et æterna (de quibus in Psalmo:10 Credo videre bona Domini in terra viventium), item ad dona gratiæ in præsenti, ac munera gloriæ in futuro, finaliter vero ad superditissimum ac supersplendidissimum fontem totius boni. Ideo Seneca dixit: Calamitas occasio est virtutis. « Retrahit » et aversos a Deo « velut unco », id est sua curvitate seu distortione, qua facit mentem experimentaliter scire quod in temporalibus istis non est salus. Hoc expertus, homo electus Jeremias fatetur: Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus.11 Hinc animæ peccatrici et electæ Dominus ait per Osee: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria;12 et dicet, Revertar ad virum meum priorem (id est Sponsum cœlestem), quia melius mihi erat tunc quam nunc. Non enim invenit anima veram, salubrem stabilemque quietem, nisi in Deo, juxta quod loquitur Augustinus: Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum quousque pertingat ad te.
Deinde tangitur alia fortunæ adversæ utilitas. An hoc inter minima æstimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes hæc aspera, hæc horribilis fortuna detexit? id est, non utique debes « inter minima » bona computare, quod eventus iste diffortunatissimus, quo a maxima prosperitate ad maximam adversitatem dejectus es, perduxit te ad considerandum et agnoscendum qui sunt tui fideles et constantes amici, qui scilicet in tanta adversitate tibi intime condolent et pro posse succurrunt, non obstante proprio eorum periculo: quia se sciunt per hoc durissimi iram tyranni incurrere. Amicitia quippe in adversis potissime comprobatur. Propter quod libro de Amicitia Tullius protulit: Quid dulcius quam habere fidelem amicum cum quo audeas loqui ut tecum, qui tibi in bonis congaudeat, in adversis condoleat? Qui si in adversis non manserit constans, non verus est amicus. Denique gravissimum crimen est amicum se fingere et non esse, in tantum ut nono Ethicorum dicat Philosophus: Qui fingit se amicum et non est, pejor est eo qui fingit falsam monetam. Hinc quoque in Ecclesiastico docetur: Si possides amicum, in tentatione posside illum, et non facile credas illi te ipsum; est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.13 Veraciter ergo ait in Proverbiis Salomon: Frater in angustiis comprobatur.14 Hinc Christus Apostolorum amicitiam laudans, dixit in Cœna novissima: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.15
Hæc tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit: id est, fortuna adversa distinxit tibi inter facies amicorum tuorum stabilium atque nutantium, quorum interiores apparatus et dispositiones effectualiter tibi notificavit. Discedens, suos abstulit, tuos reliquit: id est, fortuna prospera recedendo a te, secum asportavit fictos instabilesque amicos, qui non propter te, sed propter tua, propter terrenam prosperitatem, propter propria commoda sua, se tibi amicabiliter applicabant (quemadmodum in Proverbiis legitur, Amici divitum multi);16 « tuos », id est veros amicos tuos, « reliquit », qui nec propter adversa discedunt a te: de quorum unoquoque ait Scriptura, Omni tempore diligit qui amicus est;1718 et denuo, Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater.
Quanti hoc integer, et ut videbaris tibi fortunatus, emisses? id est, « quanti », id est pro quanto pretio, « emisses hoc », utputa discernere inter amicos veros et non veros, tu « integer », id est in cunctis abundans, nondum per adversa plurima laceratus, « et ut », id est dum, « videbaris tibi » adhuc « fortunatus », id est prosperitatibus pollens? Hoc enim ad plura valet, et pericula multa cavet, quoniam multi falluntur et gravia damna patiuntur ex amicitiis fictis et falsis amicis. Imo ut Seneca Tulliusque testantur: Nulla pestis tam apta ad nocendum, sicut fictus amicus ac domesticus hostis. De quibus in Jeremia habetur: Sagitta vulnerans est lingua eorum;19 in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Desine nunc amissas opes quærere, id est, noli esse sollicitus ad recuperandum terrenas opes deperditas; quod pretiosissimum genus divitiarum est, amicos invenisti, id est veros amicos, quos in adversis expertus es tibi esse fideles, qui multo amabiliores, digniores et pretiosiores tibi sunt et esse debent, quam quæcumque terrenæ divitiæ, juxta illud Ecclesiastici: Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei (id est fidelitatis) illius;20 amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis. De hac amicitia vera fatur Hieronymus: Vera illa amicitia et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non præsentia corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et studia conciliant Scripturarum. Hæc amicitia caritative atque fideliter corripit et emendat quidquid reprehensibile viderit in amico, quemadmodum asserit Augustinus: Objurget amicus amicum, non jactantiæ studio, sed caritatis affectu; neque monitio nimis sit aspera, nec objurgatio contumeliosa.
Omnia autem contenta in prosa ista, præhabita sunt etiam sæpe, nec immorari oportet. Et per fortunam adversam designantur eventus contrarii, seu quæcumque mala pœnalia: de quibus certum, quod frequentius contingant electis quam reprobis. Et per talia, electi a peccatis purgantur, ad profectum gratiæ disponuntur, Christi passionibus conformantur, a futuris quoque eruuntur suppliciis, et ad beatitudinem æternalem compendiosius perducuntur. Et quia per ea crescunt in omni virtute et gratia, idcirco per ea illuminantur, humiliantur, Deo junguntur. Prospera vero multa, sunt causa elationis, excæcationis, innumerabiliumque culparum et infernalium tormentorum. Quorum causa perhibetur fortuna: causa, inquam, per accidens. Voluntas vero est causa peccati; nec per prospera necessitatur ad mala culpæ, sed inclinatur, disponitur, et occasionem sortitur multiplicem.
De his multæ auctoritates frequenter inductæ sunt: ut quod Dominus ait:21 Ego quos amo, arguo et castigo; et quod in Proverbiis scriptum est: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis;22 quem enim diligit Dominus, corripit. Unde et Jeremiæ Dominus protestatur: Castigabo te in judicio, ut non tibi innoxius videaris.23 Et secundo libro Machabæorum asseritur: Etenim non diu sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.24 Porro maxima atque gravissima Dei ira est, quod hominem in sua conversatione iniqua permittit temporaliter prosperari, turpiter delectari, impune peccare, sicut de impiis legitur in libro Job: Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis, et non est virga Dei super eos.25 Et quoniam virga paternæ castigationis non puniuntur in præsenti, flagellis divinæ ultionis atque æternæ damnationis torquebuntur in futuro, quemadmodum sanctus Job subdit ibidem: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.26
Noli ergo ad prosperitatem affici temporalem, adversa simul cum patientia magis glisce quam prospera. Ora Deum quatenus sic te paternaliter castigare, sic temporaliter visitare dignetur, ne pereas in æternum. Instrueris ex hac prosa diffortunia magis quam fortunia affectare. Nempe, ut asserit Augustinus: Magnæ virtutis est contra prosperitatem luctari ne illiciat, ne corrumpat; magnæ felicitatis est a terrena felicitate non vinci. Nemo autem frangitur adversitatum molestia, qui prosperitatum delectatione non capitur. Et ecce prospera sæculi hujus veram habent asperitatem, falsam jucunditatem, certum dolorem, voluptatem incertam, durum laborem, frequentem mœrorem; et tandem sequitur omnibus his intolerabilius malum, infernale supplicium.
Footnotes
-
Cf. p. 207 B'. * specie ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Ibid. xxviii, 16. ↩
-
Jer. vi, juxta LX ↩
-
Eccl. xxxiv, 9. ↩
-
Prov. i, 32. ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Deut. xxxii, 15. ↩
-
Ps. xxvi, 13. ↩
-
Jer. xxxi, 18. ↩
-
Osee ii, 6, 7. ↩
-
Eccli. vi, 7, 8. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Luc. xxii, 28. ↩
-
Prov. xiv, 20. ↩
-
Prov. xviii, 24. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Eccl. vi, 15, 16. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Jer. xxx, 11. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Job xxi, 7, 9. ↩
-
Ibid. 13. ↩
Chapter 81 of 199