Skip to the text

Articulus 4

ENARRATIO METRI HUJUS PRIMI MYSTICA.

JUXTA spiritualem intellectum, ager est cor humanum: in quo seminandum est verbum Dei, prædicatio salutaris, doctrina salubris. Iterum, semen radicale scientiarum ac virtutum, sunt habitus principiorum, tam in speculativis quam practicis: ex quibus procedimus ad particulares scientias ac virtutes nobis innatas, ut in Regula sua sanctus scribit Basilius, et Damascenus libro secundo. Si ergo in scientiis itemque virtutibus cupis proficere, verbum Dei audi libenter, et juxta illud te rege, juxta illud Psalmistæ: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.1 Hinc Tobias dixit filio suo: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo tanquam fundamenta construe.2 Doctrinas quoque magistrorum et patrum tuorum avide suscipe, firmiter retine, nec a desiderio et conatu proficiendi desistas, quia ut scriptum est, Sapientiam et disciplinam qui abjicit, infelix est.3

Quumque scientiæ sine virtutibus, sint sicut colores sine lumine, scientiam tuam virtutibus orna. Arva animæ tuæ, id est potentias ejus, a vitiis et passionibus purga, moralibus studendo ac insistendo virtutibus. Et primo omnium, superbiam omnium iniquitatum radicem, prorsus de corde tuo evelle; humilitatem, mansuetudinem, patientiam, castitatem, temperantiam inibi implantare, stabilire, conservare non cesses, quum per Tobiam dicatur: Superbiam nunquam in sensu tuo aut in verbo tuo dominari permittas;4 in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio. De hoc in Ecclesiastico multa sunt scripta: Non te (inquit) extollas in cogitatione tua velut taurus;5 qui in se tenuerit superbiam, implebitur maledictis, et subvertet eum in finem;67 odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Et alibi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.89

Itaque « falce » divini timoris reseca ab interioribus animæ tuæ « rubos », id est spinas et tribulos invidiæ, indignationis, amaritudinis sollicitudinisque terrenæ, cupiditatis iniquæ, sæcularis et inordinatæ tristitiæ.10 Multos namque occidit talis tristitia. Et ut Salomon protestatur, Putredo ossium est invidia.11 Qui rursus in Proverbiis, in persona Sapientiæ ait de homine negligente, passionato: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ.12

Insuper, « labor apium », videlicet mel, id est divina consolatio et spiritualis jucunditas, suavior est in mente quæ tribulationes, afflictiones, tentationes perpessa est. Ideo Dominus electos suos in talibus visitat gratiose, secundum illud Tobiæ:13 Post tempestatem, tranquillum facis; et post fletum, exsultationem infundis. Ideo ad Corinthios scribit Apostolus: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et sanctus David regratians psallit Deo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.1415

Si ad hanc gratiæ libertatem, sapientiæ caritatem, virtutum splendorem cupis pertingere, « incipe » collum tuum « retrahere » a vilissima vitiorum ac dæmonum servitute (juxta quod in Isaia habetur, Excutere de pulvere, consurge, solve vincula colli tui), et ei toto corde ministra, cui servire, regnare est :16 quia qui Deo obsequitur, vincit se ipsum, et prævalet, imo et dominatur. Ideo Seneca dixit : Vis habere honorem ? Dabo tibi magnum imperium : impera tibi.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 11. ↩

  2. Tob. iv, 2. ↩

  3. Sap. iii, 11. ↩

  4. Tob. iv, 14. ↩

  5. Eccli. vi, 2. ↩

  6. Ibid. 7. ↩

  7. Eccli. x, 15. ↩

  8. I Petr. v, 5. ↩

  9. Jacob. iv, 6; ↩

  10. Eccli. xxx, 25. ↩

  11. Prov. xiv, 30. ↩

  12. Prov. xxiv, 30, 31. ↩

  13. Tob. iii, 22. ↩

  14. Ps. xciii, 19. ↩

  15. II Cor. i, 3, 4. ↩

  16. Is. LII, 2. ↩

Chapter 90 of 199