Skip to the text

Prosa 2

TUM defixo paululum visu, et velut in angustam suæ mentis sedem recepta, sic cœpit :

Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum quo quis adepto, nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum, cunctaque intra se continens bona. Cui si quid abforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium aggregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci.1 Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas; sed ad falsa devius error abducit. Quorum quidem alii summum esse bonum nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant. Alii vero bonum quod sit dignissimum veneratione judicantes, adeptis honoribus, reverendi civibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant : hi vel regnare ipsi volunt, vel regnantibus adhærere conantur. At quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus, gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio lætitiaque metiuntur : hi felicissimum putant voluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent : ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant; vel qui potentiam, seu pecuniæ causa, seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus, humanorum actuum votorumque versatur intentio, veluti : nobilitas favorque popularis, quæ videntur quamdam claritudinem comparare ; uxor ac liberi, qui jucunditatis gratia petuntur. Amicorum vero, quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur; reliquum vero, vel potentiæ causa vel delectationis assumitur. Jam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur : robur enim magnitudoque videntur præstare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque præ ceteris petit, id summum judicat esse bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus : quare beatum esse judicat statum, quem præ ceteris quisque desiderat. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanæ: opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. Quæ quidem sola considerans Epicurus, consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, eo quod cetera omnia jucunditatem animo videantur afferre.

Sed ad hominum studia revertor: quorum animus, etsi caligante memoria, tamen bonum summum repetit; sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat. Num enim videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod æque perficere beatitudinem possit, quam copiosus bonorum omnium status, nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens. Num vero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reverentiæ cultu dignissimum putant? Minime. Neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num imbecillum ac sine viribus æstimandum est, quod omnibus rebus constat esse præstantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem, nec doloribus molestiisque subjectam, quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui hæc sunt, quæ adipisci homines volunt; eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per hæc sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, lætitiam credunt esse venturam. Bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt: in quo quanta sit naturæ vis, facile monstratur, quum licet variæ dissidentesque sententiæ, tamen in deligendo boni fine consentiunt.

Footnotes

  1. * congregazione ↩

Chapter 91 of 199