Prosa 5
AN vero regna regumque familiaritas efficere potentem valent? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam præsens ætas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. O præclara potentia, quæ ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur! Quod si hæc regnorum potestas, beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos faciens desinit potestas, hac impotentia subintrat, quæ miseros facit : hoc igitur modo majorem regibus inesse necesse est miseriæ portionem. Expertus sortis suæ periculorum tyrannus, regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. Quæ est igitur hæc potestas, quæ sollicitudinum morsus expellere, quæ formidinum aculeos vitare nequit? Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt : dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes, quem videas velle quod non possit efficere?1 Potentem censes, qui satellite latus ambit, qui quos terret, ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur, in servientium manu situs est? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, quum regna ipsa tantæ imbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas sæpe incolumis, sæpe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem præceptoremque suum, ad eligendæ mortis coegit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem, militum gladiis Antonius objecit. Atqui uterque potentiæ suæ renuntiare voluerunt :2 quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est. Sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit effecit. Quæ est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec quum habere velis, tutus sis, et quum deponere cupias, vitare non possis? An præsidio sunt amici quos non virtus sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum. Quæ vero pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus?
Footnotes
Chapter 104 of 199