Articulus 22
EXPOSITIO PROSÆ HUJUS OCTAVÆ.
POSTQUAM in præcedentibus prosis Philosophia probavit in prædictis quinque nequaquam veram felicitatem consistere, nunc in generali declarat multa mala eis esse annexa.
Nihil igitur dubium est quin hæ ad beatitudinem viæ, id est quinque præfata, quæ putantur esse « viæ » ad felicitatem seu ipsa felicitas, devia quædam sint, id est recessus et deverticula a beatitudine: non quod ista omnia sint mala in se, sed occasio sunt peccandi, et plures impediunt a salute per abusum ipsorum; nec perducere quemquam eo (id est ad hoc) valeant ad quod se perducturas esse promittunt materialiter, non effective, neque formaliter, quum non sint res vivæ ratione utentes, cujus actus exstat promittere proprie sumptum. Quantis vero implicitæ malis sint, brevissime monstrabo, id est, compendiose docebo quantis culpis et afflictionibus admixta et involuta sint quinque ista, et consimilia quædam quæ reducuntur ad ista.
Quid enim? id est, quid dicis ad ista? Pecuniamne congregare conaberis? id est, visne pecuniam colligere ad reponendum et thesaurizandum avare? Sed eripies habenti: id est, si hoc agere studueris, incides furtum, rapinam, fraudem, usuram, adulationem, simoniam, aut similes vias ac modos acquirendi pecuniam aliorum.
Dignitatibus fulgere velis? id est, dato quod cupias ad officia, prælaturas, præsidentias promoveri. Donanti supplicabis, id est, precibus eas obtinere niteris a superioribus: et tamen hoc ipsum præsumptionis et arrogantiæ esse censetur, quod homo homini præesse desiderat. Et qui præire ceteros honore cupis, id est honorabilior esse, reputari aut apparere, poscendi humilitate vilesces, id est, vilis et contemptibilis apparebis ex dejectione et ficta humiliatione qua te deprimis ut prælationem præsidentiamve acquiras. Etenim nulla res carius emitur, quam quæ precibus obtinetur, ut Seneca loquitur. Qui rursus testatur: Molestum verbum est, humiliato capite dicere, Rogo te.
Potentiamne desideras? id est, utrum quæris temporalem potestatem super subjectos? Subjectorum insidiis obnoxius, id est objectus aut patiens, periculis subjacebis, id est damnis seu læsionibus: quæ interdum ab inferioribus inferuntur majoribus, quia multos metuere habet, qui a multis timetur.
Gloriam petis, id est celebre nomen et inclytam famam? Sed per aspera quæque distractus, id est propter adversa tibi imminentia occupatus, securus esse desistis, id est, desinis esse tutus, timendo adversa ab his qui invident tuæ famæ.
Voluptariam vitam diligas ? id est, si diligis vitam voluptuosam, sperneris ab omnibus. Ideo subditur: Sed quis non spernat atque abjiciat vilissimæ fragilissimæque rei, corporis, servum? id est, tunc omnes te despicient tanquam « servum vilissimæ » et « fragilissimæ rei », utputa « corporis » tui, cujus passionibus et concupiscentiis servis et subjaces. Inqui enim sunt servi corruptionis et passionum:1 quoniam a quo quis superatus est, hujus et servus est. Hinc Diogenes dixit se esse dominum dominorum Alexandri: insinuans passiones dominari Alexandro, quibus ipse Diogenes dominabatur. Quocontra orat Psalmista:2 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Consequenter Philosophia reprehendit eos qui corporalia bona et quædam naturalia dona reputant maxima.
Jam vero qui bona præ se corporis ferunt, id est, qui præferunt sibi bona corporis, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! id est, hi innituntur et affectu inhærent valde exiguæ atque instabili possessioni. Ad quos Philosophia dirigit sermonem. Num enim elephantes mole, tauros robore superare poteritis? id est, nequaquam « poteritis superare elephantes mole », id est magnitudine, quum elephantes tantæ sint quantitatis quod super dorsa eorum turres ligneæ construuntur, in quibus stant triginta viri aut circiter, qui desuper præliantur, ut in libris fertur Machabæorum; et « tauros robore » corporali.3 Legitur quippe in vita S. Silvestri, quod adductus fuit coram Constantino imperatore taurus vix a centum hominibus tractus: quem ope dæmonum a Judæo occisum, beatissimus Papa Silvester resuscitavit a morte; sicque matrem imperatoris S. Helenam, ac centum viginti doctissimos Judæorum, ac alios multos convertit ad Christum. Num tigres velocitate præibitis? id est, non poteritis esse velociores quam tigres, quæ sunt velocissimæ bestiæ, ita quod fugientes nemo attingere, et insequentes nemo effugere et evadere valet, nisi per artem: quia ut refert Hieronymus, venatores ca ptis eorum catulis fugientes, clarissima specula ponunt in via, in quibus tigres proprias videndo imagines, putant se cernere catulos suos, et figunt gradum, sicque venatores evadunt.
Hæc brutorum exempla inducit Philosophia, ad probandum quod in corporalibus istis nil præcipue reputandum consistat, quum bruta in his excellant homines ipsos. Denique ad considerandum hoc ipsum, Philosophia erigit et hortatur nos ad contemplandum altiora.
Respicite cœli spatium, id est extensionem sphæricamque figuram, omnium figurarum perfectissimam ac capacissimam, secundum Euclidem; firmitudinem, id est indissolubilem firmitatem ac infrangibilem soliditatem, quia ut supra ex libro Job allegatum est, Cœli solidissimi sunt quasi ære fusi:4 hinc sphæra octava firmamentum vocatur; celeritatem, id est velocitatem in motu: motus enim primi mobilis est tam velox quod per naturam non potest esse motus eo velocior, secundum Philosophum octavo Physicorum, et in libro de Cœlo et mundo. Verumtamen corpora glorificata electorum post diem judicii multo velociora erunt:5 non quod movebuntur in instanti, quamvis Guillelmus Parisiensis in libro de Universo hoc dicat et persuadere conetur, sed in brevissimo; atque ut addit Albertus in Scripto quarti, quasi in imperceptibili tempore: in quo totum cœli spatium poterunt pervolare, præsertim corpora sublimiorum Sanctorum. Non enim erunt (ut reor) æque omnia velocia, sicut nec æque clara: imo quo perfectiores fuerunt animæ gloriosæ in tribus dotibus suis, eo et dotes corporum erunt excellentiores.
Et aliquando desinite vilia mirari: id est, tandem post horum considerationem « desinite mirari vilia », id est qualitates istas et quantitates inferiorum ac bestiarum, quarum velocitas, pulchritudo et moles quasi nullius momenti sunt comparatione cœlestium corporum. Propter quod in Isaia scriptum est:6 Levate in excelsum oculos vestros, et videte; itemque in Psalmo: Videbo cœlos tuos, opera digitorum tuorum.7
Verumtamen non debemus penitus ab inferiorum ac brutorum admiratione cessare, secundum quod in ipsis relucet sapientia8, omnipotentia ac bonitas Creatoris, quum et ipse Deus horum considerationem nobis in divinis proponat Scripturis ad commendandam excellentiam suam, ut quum Dominus Deus ad sanctum Job loquitur: Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinitum?9 Gloria narium ejus terror; terram ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus; fervens ac fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem. Ubi audierit buccinam, dicit: Vah. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Juxta hunc modum multa dicuntur ibi de aliis bestiis. Debemus ergo etiam ista attendere, sed ordinate, non inordinate; nec stare in istis, sed ad altiora considerando ascendere, et ex omnium admiratione ac speculatione ad supergloriosissimi Creatoris contemplationem, amorem et cultum mentes nostras erigere, in ipso quiescere, ac totam nostram salutem constituere in eodem.
Quod quidem cœlum non his potius est, quam sua qua regitur ratione, mirandum: id est, ipsum « cœlum non est mirandum », id est cum admiratione considerandum, « potius », id est magis, « his », id est ex his proprietatibus suis, videlicet magnitudine, firmitate et velocitate, « quam » ex « ratione sua qua regitur ». Per quam rationem Platonici intelligerent animam mundi, vel ipsam animam cœli (quod animatum dixerunt, sicut et Peripatetici), vel intelligentiam, quæ secundum auctorem libri de Causis et Avicennam, dirigit animam nobilem. Melius vero per rationem hanc intelligitur vis et lex seu ordinantia indita et impressa cœlis a Deo, qua gubernantur, vel dispositio gubernationis in mente motorum cœlestium, præsertim in sapientia ac lumine primæ causæ, quæ etiam loquitur in Job : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra?10 Unde et paulo post proferetur :11
O qui perpetua mundum ratione gubernas.
Præterea, Philosophia increpatorie loquens de carnalibus et excæcatis hominibus, « Jam vero qui bona præ se corporis ferunt », loquitur ironice de eisdem sub similitudine sumpta a simia, quæ (ut legitur) simul parit gemellos, quorum turpiorem tanquam sibi similiorem plus amat, et ante se ponit, aut in brachiis suscipit; alter vero dorso ejus incumbit: sic insensati ac miseri homines turpiora, id est carnalia et terrena, ante se ponunt et amplexantur; divina vero et spiritualia aspernantur.
Amplius, Philosophia dicendo, « Quod quidem cœlum non his potius », etc., minus dicit, et magis prætendit, puta quod cœlum ex ratione qua regitur, sit magis mirandum. Juxta quem modum etiam Tullius dixit in scripto de Senectute: Non tantum admiror pulchritudinem agri bene culti, quantum ipsam dispositionem ipsius ac rationem.
Deinde probat Philosophia, quod nec corporis pulchritudo sit multum curanda aut appretianda.
Formæ vero nitor, id est claritas pulchritudinis, ut rapidus est, et velox, id est, sicut raptim pertransiens est, ita et fugax, nec diu durans, et vernalium florum mutabilitate fugacior, id est instabilior ipsis mutabilibus floribus, qui nascuntur in vere. Hoc tamen non est ita intelligendum quasi pulchritudo hominum nequeat per notabile tempus durare (imo pluribus annis in aliquibus durat, sicut in Genesi scribitur de Sara conjuge Abrahæ, quod nonagenaria adhuc ita fuit formosa quod Abimelech rex abstulit eam:12 propter quod fuit plagatus), sed quod pulchritudo hominis facillime atque sæpissime alterari potest ac minui ad tempus, quantum ad ejus nitorem, ex variis causis, ut ex infirmitate, timore, tristitia, fame, etc. Unde in Isaia legitur: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.13 Et Jacobus ait: Dives sicut flos fœni transibit.14
Quod si, ut Aristoteles ait libro de Animalibus, lynceis oculis homines uterentur, id est, si tam acute et clare viderent ut lynces, ut eorum visus obstantia quæque penetraret, id est, ita quod per objecta et obstacula transpicerent; nonne introspectis visceribus, illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus, turpissimum videretur? id est, utique « corpus illud Alcibiadis » (quæ fertur fuisse Herculis mater: quod tamen aliqui negant, quoniam Hercules fuit filius Jovis ex Alcmena; nec ideo dictus est alio nomine Alcides quia filius fuit Alcibiadis, sed ab ἀλκή, quod est virtus, et ἡδύς, formosus, quoniam virtuosus fuit et formosus, loquendo de virtutibus acquisitis: ideo alii adstruunt, quod Alcibiades fuit vir, filius regis Atheniensis, pulcherrimus; de cujus pulchritudine Plato edidit librum) « pulcherrimum superficie », id est valde pulchrum forinsecus, « videretur » esse « turpissimum, visceribus », id est intestinis, « introspectis », id est intus clare perspectis, in quibus sunt superfluitates naturæ variique humores: nam et corpus humanum dicitur intus dispositum pro magna parte instar corporis porci, et etiam ursi. De ista Alcibiade non est certum quæ fuerit: ideo possit poni exemplum theologicum prorsus certum de Esther regina, quæ etiam fuit sancta. De qua scriptum est: Esther erat formosa valde et incredibili pulchritudine; omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.15
Igitur te pulchrum videri, non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas: hoc est, « infirmitas », id est debilitas, « oculorum » hominum intuentium te, « non tua natura », id est non pulchritudo tibi innata seu naturalis, « reddit », id est facit, « te pulchrum videri » A forinsecus, quum sis turpis intrinsecus, quo oculi non pertingunt.
Ex his innotescit, quod lynx excedit hominem in acumine visus, sicut aranea in tactu, vultur in odoratu, simia gustu, aper auditu. Inde sunt versus hi :
Nos aper auditu præcellit, aranea tactu, Vultur odoratu, lynx visu, simia gustu.
Porro verbum hoc Philosophiæ, « Igitur te pulchrum videri », etc., est accipiendum ut non dissonet a Scriptura : in qua de multis utriusque sexus personis conscriptum est, quod valde speciosæ et pulchræ fuerunt; et de ipsomet Christo in Psalmo : Speciosus forma præ filiis hominum.16 Cujus etiam electissimæ sponsæ in novo Testamento et martyres gloriosæ, Catharina, Ursula, Barbara, Agnes, ac multæ consimiles, admirandæ pulchritudinis exstiterunt. Idcirco simpliciter concedendum, quod multi homines ex naturali dispositione pulchri fuerunt. Nam et de Helena regina Aristoteles dicit, quod philosophi averterunt oculos suos ab ea, ne caperentur amore pulchritudinis ejus. Sed et species Priami digna fuit imperio : cujus filius Paris nonne pulcherrimus fuit? Sicut et Absalon, de quo secundo Regum fertur : Porro sicut Absalon non erat vir pulcher in omni Israel;17 a planta pedis usque ad verticem capitis non erat in eo ulla macula. Vult ergo Philosophia asserere, quod hominem pulchrum videri, omnino non facit sua natura, sed acies oculorum invalida, quia sic foris pulcher apparet, quod turpitudo interior latet.
Verumtamen, secundum Augustinum libro de Civitate Dei, etiam in interiori humani corporis dispositione mira pulchritudo consistit in comproportione, conversione, cohabitudine nervorum, venarum, arteriarum, musculorum, spirituum, organorum, colligantiarumque aliarum : quæ omnia in corporibus glorificatis corporeo oculo videbuntur, et mirabiliter delectabunt. Hoc quoque verbum B. Augustini prolatum est et verificatur juxta modum loquendi Platonicorum, in quorum philosophia Augustinus fuit instructus : qui omnia ad proportiones et numeros referebant. Penes quem modum Boetius etiam alibi dixit : Omnia quæ a primæva rerum natura processerunt, ratione numerorum subsistunt.18 Hinc Augustinus decimo de Civitate Dei deprompsit : Platonicos eligimus, omnium philosophorum merito nobilissimos, quia senserunt animam hominis immortalem, et non nisi participato Dei lumine posse esse beatam.
At vero, secundum Aristotelem in Ethicis, ad corporalem pulchritudinem tria concurrunt. Primum est elegans statura : unde homines parvæ staturæ, secundum eum, vocari possunt formosi, non pulchri. Secundum est congrua membrorum proportio; tertium, vivacis et clari coloris perfusio.
Sequitur ultima ratio probans bona corporis esse fragilia. Sed æstimate quam vultis nimio corporis bona : id est, hæc naturalia dona ad corpus spectantia, ut sunt, pulchritudo, sanitas, et consimilia, « æstimate », id est reputate, « nimio », id est valde multum, « quam » (id est quantum) « vultis », salva veritate. Ideo additur : dum sciatis hoc quodcumque miramini, id est, omne tale quod cum admiratione extollitis tanquam magnum, triduanæ febris igniculo posse dissolvi, id est, posse destrui, seu multum distemperari, « igniculo », id est incendio seu fervore, « febris » tertianæ, seu febris acutæ trium dierum : quod de pestilentialibus febribus videmus ad oculum.
Ex quibus omnibus, id est præfatis motivis, illud redigere in summam licet, id est, licitum est « illud in summam redigere », id est summatim concludere, quod hæc, puta divitiæ, honor, potestas, etc., quæ nec præstare quæ pollicentur bona possunt, id est, conferre non valent « bona » principalia et beatifica quæ materialiter homini repromittunt, nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, id est, in se non concludunt omnia quæ ad perfectionem et beatitudinem requiruntur, quæ contentare et quietare queunt mentem humanam: ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt, id est, hoc constat et rite infertur, quod ista « nec ferunt », id est, nec ducunt hominem, « ad beatitudinem » veram, spiritualem, contemplativam, « quasi quidam calles », id est rectæ viæ aptaque media:19 imo ut declaratum est sæpe, impediunt potius a salute. Idcirco, quod Aristoteles dixit, melius esse ditari quam philosophari, non videtur quibusdam sic esse, nisi forsitan anima rationalis diceretur esse mortalis: quod et ipse in verbis illis innuisse videtur, quamvis hoc non sit certum, ut patuit supra.20 Imo dato quod anima esset mortalis, adhuc melius et virtuosius esset in mendicitate philosophari, quam divitiis abundare. Philosophari quippe est actus de numero bonorum honorabilium: quæ sunt propter se appetenda, non ad temporalia et corporalia ordinanda, ut ipsemet in libro de Anima protestatur. Opulentia quoque a philosophiæ studio impedit. Propter quod Socrates et alii quidam philosophi eas spreverunt: sicut Craton philosophus, adhuc gentilis, suis jussit discipulis ut aurum dispergerent, ut in Legenda S. Joannis habetur apostoli, qui ipsum Cratonem cum suis discipulis convertit. Nec beatos ipsa perficiunt, id est, quinque illa prædicta et eis similia non « perficiunt », id est, perfecte non faciunt, homines esse « beatos ». Imo verissimum est quod Salvator perhibuit: Beati (inquiens) pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.21
JOANNES. — Unum quæro, an scilicet verum sit, quod lynx suo visu penetret spissa et solida corpora, ita quod videt contenta in eis.
DIONYSIUS. — Sive visio fiat extra mittendo, juxta Platonem, sive intus recipiendo, secundum Aristotelem, dictum illud verificari non potest simpliciter sicut sonat, sed est per hyperbolen dictum, ad insinuandum valde vehemens acumen lyncei visus. Philosophia tamen sic loquitur juxta modum loquendi communem, velut si diceremus: Si quis haberet vulturis odoratum, perciperet intestinorum fœtorem. Est autem hyperbole, figura qua aliquid dicitur per excessum: quemadmodum in libro Judicum fertur, quod filii Benjamin erant ita ad certum jacientes fundis lapides, ut et capillum percutere possent, quod non est aliud dicere nisi quod erant fundibularii valde boni.22 Postremo certum est, quod oculi corporum glorificatorum erunt multo acutiores ad perspiciendum quam lyncei oculi. Attamen Bonaventura aliique doctores qui opinantur quod corpora glorificata, erunt clara claritate condensata, ut aurum et sol, non perspicua, sicut vitrum et aliquæ gemmæ, affirmant quod oculi glorificati non videbunt per corpora illa, neque in eis contenta, multoque minus oculis lynceis.23 Verum, ut supra monstratum est, sancti doctores Augustinus, Gregorius, Thomas, et communiter alii, conscripserunt quod corpora glorificata prorsus perspicua erunt, pervia, translucentia:24 sicque contenta in eis clarissime ac jucundissime foris patebunt.
Footnotes
-
II Petr. u, 19. ↩
-
Ps. cxviii, 133. ↩
-
I Mach. vi, 37. ↩
-
Cf. p. 51 B'. Job xxxvii, 18. ↩
-
Cf. t. XXV, p 295 Bets. ↩
-
Is. XL, 26. ↩
-
Ps. vii ↩
-
Is. xl, 26-30; XL. ↩
-
Job xx 19-25. ↩
-
Job xxxviii, 33. ↩
-
Metr. ix. ↩
-
Gen. xvii, 17; xx, 2 et seq. ↩
-
Is. xl, 6. ↩
-
Jacob. 1, 10. ↩
-
Esther ii, 15. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
II Reg. XIV, 25. ↩
-
De Arit. lib. I, c. ↩
-
Cf. p. 207 B'. ↩
-
Cf. p. 218 A et s. ↩
-
Matth.v,3. ↩
-
Judic. xx, 16. ↩
-
Cf. t. XXV, p. 302 B' et s. ↩
-
ibid. p. 299 C et s. ↩
Chapter 117 of 199