Prosa 8
Nihil igitur dubium est quin hæ ad beatitudinem viæ, devia quædam sint, nec perducere quemquam eo valeant ad quod se perducturas esse promittunt.1 Quantis vero implicitæ malis sint, brevissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Donanti supplicabis; et qui præire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. Potentiamne desideras? Subjectorum insidiis obnoxius, periculis subjacebis. Gloriam petis? Sed per aspera quæque distractus, securus esse desistis. Voluptariam vitam degas? Sed quis non spernat atque abjiciat vilissimæ fragilissimæque rei, corporis, servum? Jam vero qui bona præ se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantes mole, tauros robore superare poteritis? Num tigres velocitate præibitis? Respicite cœli spatium, firmitudinem, celeritatem, et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem cœlum non his potius est, quam sua qua regitur ratione, mirandum. Formæ vero nitor ut rapidus est, ut velox, et vernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si, ut Aristoteles ait, lynceis oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia quæque penetraret, nonne introspectis visceribus, illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus, turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri, non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed æstimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini, triduanæ febris igniculo posse dissolvi. Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod hæc, quæ nec præstare quæ pollicentur bona possunt, nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt, nec beatos ipsa perficiunt.
Footnotes
-
* deviæ ↩
Chapter 116 of 199