Articulus 23
ELUCIDATIO METRI HUJUS OCTAVI.
IN hoc metro octavo Philosophia deplorat ignorantias et errores, clades et perversitates hominum iniquorum : qui quum in terrenis negotiis et sæcularibus causis, et commotionibus vitæ præsentis, sint cauti ac diligentes, in his quæ ad veram concernunt eorum salutem cæci sunt, obtusi et negligentes, felicitatem quærendo in his in quibus inveniri non valet, quum tamen alia quærant ubi reperiuntur.
Heu, heu! quod est signum doloris, et interjectio compassionem seu piam querelam designans. Quæ ignorantia abducit miseros homines a vera salute, tramite devio, id est per viam perditionis, quæ a recto declinat itinere? Et hæc via devia, est conversatio prava, actio vitiosa, delectatio prohibita, et omne peccatum mortale, tam in cogitatione et affectione, quam in locutione et opere, atque in omissione bonorum. De quo tramite devio scriptum est in Proverbiis : Via impiorum tenebrosa. De qua loquitur Christus apud Matthæum :1 Lata porta et spatiosa est via quæ ducit ad perditionem, et multi inveniunt eam.2 Itaque ait : « Heu, heu! quæ ignorantia ? » quasi dicat : Infelix et periculosa est ignorantia ista.
In aliquibus autem est ignorantia juris, tam in generali quam in speciali, ut in his qui nihil audierunt de pertinentibus ad salutem : quæ in toto aut pro magna parte excusat, dummodo non procedat ex negligentia aut contemptu, quæ vocatur ignorantia crassa seu affectata. Aliqui vero habent ignorantiam in particulari, non tamen in universali : quod contingit dupliciter. Primo sic, quod penitus nesciunt hoc aut illud esse illicitum. Secundo, quod sciunt hoc, non tamen considerant hoc actualiter seu practice, seu consideratione formata, quæ est approbativa exsecutivaque boni: quæ ignorantia est in omni peccante. Unde secundum Philosophum, Omnis peccans est ignorans. In Proverbiis quoque legitur: Via stulti recta in oculis ejus.3 Est item ignorantia facti: quæ excusat a culpa, debita cautela adhibita.
O excæcati et insipientes, non quæritis aurum in arbore viridi: nam scitis quod ibi non sit; nec carpitis, id est, non conamini carpere seu colligere, gemmas in vite, id est in vineis: quia non æstimatis quod ibi inveniantur. Non abditis, id est, non absconditis, laqueos, id est retia, in montibus altis, in quibus aqua non est, ut ditetis dapes piscibus, id est, fercula vestra constent ex piscibus abundanter; nec captatis, id est, non assumitis, vada Tyrrhena, id est aquas maris Tyrrheni ad navigandum (de quo mari, Juno uxor et soror Jovis ait in fabulis paganorum, quæ teste S. Ambrosio, sunt pabula dæmonum: Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor), si libeat vobis, id est, si vobis placeat, sequi, id est insequi, capreas, quæ sunt animalia valde velocia ad currendum, habitantia in altioribus eremi locis. Unde in Canticis: Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ hinnuloque cervorum super montes Bethel.4 Et secundo libro Regum asseritur: Asael frater Joab, cursor velocissimus fuit, quasi unus ex capreis.56
Consequenter, propter convenientiam metri, fit mutatio a secunda persona in tertiam.
Quin etiam homines norunt, id est agnoverunt, ipsos recessus, id est cavernas et lacus, æquoris, id est maris, abditos fluctibus, id est aquis opertos, juxta littora sitos. Norunt quoque quæ unda, id est aqua seu abyssus, sit feracior, id est copiosius abundans, gemmis niveis, id est margaritis et consimilibus gemmis albis ac splendidis; vel quæ aqua sit fecundior seu plenior purpuræ rubentis, id est, piscis cujus sanguine intingitur purpura ut rubescat; nec non, id est, et etiam norunt, quæ littora præstent, id est excellant, pisce tenero, id est piscibus mollioribus, parum aut nihil habentibus de asperitate pellis et ossibus, vel asperis, utputa echinis, id est piscibus hirsutis, ossatis, seu aculeatis instar hericii. Dicitur autem quod littora his abundent, id est aquæ juxta littora defluentes.
Hæc itaque jam prætacta sciunt mercatores et piscatores. Sed cæci, id est homines vitiis excæcati (juxta illud, Excæcavit illos malitia7 eorum), sustinent nescire, id est, damnabiliter patiuntur se ignorare, quia non curant addiscere, quonam lateat, id est, ubi sit et in quo consistat, ut quærendo inveniatur, bonum quod cupiunt, id est summum bonum seu beatitudinem, quam naturaliter optant, juxta sensum frequenter præhabitum. Et ipsi homines carnales demersi, id est vitiis obruti (quo contra orat Psalmista, Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbat me profundum8), petunt tellure, id est, quærunt invenire in terra, quod transabiit polum stelliferum, id est summum bonum, quod per omnipotentiam suam majestatisque suæ immensitatem, elevatum et altius est omni polo seu cœlo, atque in cœlo empyreo dicitur residere (quamvis ipse incircumscriptibilis sit), quia ibidem se clarius repræsentat, ac excellentius operatur.910 Unde in Psalmo cantatur:11 Elevata est magnificentia tua super cœlos. Cui tertio Regum Salomon loquitur: Cœlum et cœli cœlorum te capere nequeunt.12
Quid dignum imprecer, id est, quid congruum ac debitum meritis impiorum optem et supplicem dari, mentibus stolidis impiorum? De quibus Salomon fassus est: Stultorum infinitus est numerus.13 Sic stulti sunt universi qui in peccato sunt mortali: in quibus est vitium puerilitatis, sapientiæ dono contrarium, quoniam summo infinitoque bono præferunt ista carnalia et caduca.14
Ambiant, id est desiderent, opes terrenas et honores: hoc est, quia adhuc converti non acquiescunt, interim occupantur circa divitias et honores; non quod hoc sit bonum aut alicui appetendum, sed quia pœnalis ille labor, cura, districtio, in quantum sunt pœnæ quædam, expediunt eis occasionaliter, in quantum per talia admonentur redire ad summum et quietissimum bonum, in quo solo mens pacem invenit salutarem. Propter quod in Job inducitur: Acquiesce Deo, et habeto pacem; et per hoc habebis fructus optimos.15 Et quum mentes stolidæ paraverint, id est, obtinuerint aut obtinere studuerint, falsa, id est deceptoria ista terrena (de quibus loquitur Jeremias, Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit), gravi mole, id est duro labore, cura et anxietate;16 tum, id est tunc, cognoscant bona vera, id est vere salubria, spiritualia et æterna, gratiarum charismata, virtutes et merita ac gloriæ dona, et ipsum incomparabile superbeatissimum bonum, ita quod vexatione eis intellectum præstante, ad objectum, causam ac fontem suæ salutis redire festinent, dicentes illud Jeremiæ: Vere in Domino Deo nostro salus. Sic quippe solet omnipotens Deus electos suos per adversa et aspera ad se revocare, quemadmodum per Osee ait: Ecce sepiam viam (id est operationem et vitam) tuam spinis; et dicet, Revertar ad virum meum priorem, id est ad Sponsum cœlestem.17 Hinc dixit Propheta: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea dum configitur spina.18
Præterea, in hoc metro reprehenduntur curiosi, vani et scioli, qui circa inania occupantur: qui relictis necessariis ad salutem, circa alia inordinate versantur, nec ea quæ suam concernunt salutem præcipue meditantur. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;19 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Hi tales sequuntur Scribas et Pharisæos, quibus loquitur Christus: Vespere dicitis, Serenum erit, rubicundum est enim cœlum;20 mane dicitis, Hodie tempestas, rutilat enim triste cœlum. Hypocritæ, faciem cœli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? In quibus verbis reprehendit Judæorum magistros, qui non consideraverunt impletum esse tempus primi adventus Christi a Prophetis, præsertim a Daniele, prænuntiatum. Sic omnes redarguit qui prudentes et diligentes sunt circa congreganda temporalia et terrena, negligentes autem ad obtinendum cœlestia et æterna.2122 De quibus prædixit Apostolus: Erunt homines amantes se ipsos, superbi, cupidi, amatores voluptatum magis quam Dei. De quibus in Jeremia habetur:2324 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.25 Ordinatum ergo sit studium tuum, ut in primis agnoscas et impleas quæ a te Deus requirit, et omnem tuum profectum ad veram ordines felicitatem.
Footnotes
-
Prov. 1 ↩
-
Matth 13. ↩
-
Prov. xii, 5. ↩
-
Cant. II, 17. ↩
-
II Reg. II, 8. ↩
-
II Reg. II, 18. ↩
-
Sap. II, 21. ↩
-
Ps. LXVIII, 16. ↩
-
A et s., 312 ↩
-
Cf. p. 295 ↩
-
Ps. VIII, 2. ↩
-
III Reg. VIII, 27. ↩
-
Eccle. I, 15. ↩
-
Cf. p. 29 A et s., 31 C. ↩
-
Job xxii, 21. ↩
-
Jer. xvi, 19. ↩
-
Osee ii, 6, 7. ↩
-
Ps. xxxi, 4. ↩
-
Eccl. 22. ↩
-
Matt. 2-4; xii, 56. ↩
-
Dan. ix, 27. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
II Tim. 2, 4. ↩
-
Jer. iii, 23. ↩
-
Jer. iv ↩
Chapter 119 of 199