Prosa 9
HACTENUS mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit: quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quæ sit vera monstrare. — Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam, nec regnis potentiam, nec reverentiam dignitatibus, nec celebritatem gloria, nec lætitiam voluptatibus posse contingere. — An etiam causas cur id ita sit, deprehendisti? — Tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri, sed ex te cognoscere malim apertius. — Atqui promptissima ratio est : quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat, et a vero atque perfecto, ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris, quod nihilo indigeat, egere potentia? — Minime, inquam. — Recte tu quidem : nam si quid est quod in ulla re imbecillioris valentiæ sit, in hac præsidio necesse est egeat alieno. — Ita est, inquam. — Igitur sufficientiæ potentiæque una est eademque natura. — Sic videtur. — Quod vero hujusmodi sit, spernendumne esse censes, an contra rerum omnium veneratione dignissimum? — At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. — Addamus igitur sufficientiæ potentiæque reverentiam, ut hæc tria unum esse judicemus. — Addamus, siquidem vera volumus confiteri. — Quid igitur? inquit. Obscurumne hoc atque ignobile censes esse, an omni celebritate clarissimum? Considera vero ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi præstare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abjectius. — Non possum, inquam, quin hoc uti est, ita etiam celeberrimum esse confitear. — Consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. — Consequitur, inquam. — Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse lætissimum? — Sed unde huic (inquam) tali mœror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum : quare plenum esse lætitiæ, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
— Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiæ, potentiæ, claritudinis, reverentiæ, jucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo vero modo discrepare substantiam. — Necesse est, inquam. — Hoc igitur quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit; et dum rei quæ partibus caret, partem conatur adipisci, nec portionem, quæ nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. — Quonam (inquam) modo? — Qui divitias, inquit, petit penuriæ fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult; multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam quam paravit, amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei, quem valentia deserit, quem molestia pungit, quem vilitas abjicit, quem recondit obscuritas. Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit voluptates, honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. Sed huic quoque quam multa deficiant, vides. Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur; quumque hæc depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistit. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet : nam quum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat, apprehendit. — Quid igitur, inquam, si quis cuncta simul cupiat adipisci? — Summam quidem ille beatitudinis velit; sed num in his eam reperiet, quæ demonstravimus, id quod pollicentur non posse conferre? — Minime, inquam. — In his igitur quæ singula quæque expetendorum præstare creduntur, beatitudo nullo modo investiganda est. — Fateor, inquam; et hoc nihil verius dici potest.
— Habes igitur, inquit, et formam falsæ felicitatis, et causas. Deflecte nunc in adversum mentis intuitum: ibi enim veram, quam promisimus, statim videbis. — Atqui hæc, inquam, vel cæco perspicua est; eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsæ causas aperire conabaris. Nam (ni fallor) ea vera est et perfecta felicitas, quæ sufficientem, potentem, reverendum, celebrem lætumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quæ unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter præstare potest, hanc esse plenam beatitudinem, sine ambiguitate cognosco. — O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc (inquit) adjeceris. — Quidnam? inquam. — Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas, quod hujusmodi statum possit afferre? — Minime (inquam) puto; idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Hæc igitur, vel imagines veri boni, vel imperfecta quædam dare bona mortalibus videntur; verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam.
— Quoniam igitur agnovisti quæ vera illa sit, quæ autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde veram hanc petere possis, agnoscas. — Id quidem, inquam, jamdudum vehementer exspecto. — Sed quum, uti in Timæo Platoni (inquit) nostro placet, in minimis quoque rebus divinum præsidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur? — Invocandum, inquam, rerum omnium Patrem: quo prætermisso, nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit; ac simul ita modulata est.
Chapter 120 of 199