Prosa 5
HIC ego:1 Video (inquam) quæ sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta; sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni malive inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam, exsul, inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus, in sua permanens urbe florere.2 Sic enim clarius testatiusque sapientiæ tractatur officium, quum in contingentes populos, regentium quodammodo beatitudo transfunditur: quum præsertim carcer, lex , ceteraque legalium tormenta pœnarum, perniciosis potius civibus, propter quos etiam constituta sunt, debeantur. Cur hæc igitur versa vice mutentur, scelerumque supplicia bonos premant, præmia virtutum mali rapiant, vehementer admiror; quæque tam injustæ confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum Deus rector exaggerat: qui quum sæpe bonis jucunda, malis aspera, contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehendatur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur?
— Nec mirum, inquit, si quid, ordinis ignorata ratione, temerarium confusumque credatur. Sed tu quamvis causam tantæ dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
Footnotes
Chapter 159 of 199