Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO METRI HUJUS QUARTI.

IN præcedentibus prosis inducta sunt multa de impotentia et miseria iniquorum; hic eorumdem insipientiam deflet Philosophia.

Quid, o miseri fatuique mortales, juvat, id est, confert, delectat seu adjuvat, excitare motus tantos, id est, quod unusquisque vestrum contra proximum suum excitat et intra se movet tam multos et magnos iracundiæ, impatientiæ, indignationis dissensionisve motus? Quia (ut patuit) per hoc potissime vobis ipsis nocetis, proprias animas læditis, necatis ac perditis, Deum offenditis, diabolo complacetis, omni Dei gratia ac virtute vos ipsos privatis, æterna felicitate et gloria indignos vos facitis, cunctis bestiis viliores vos facitis.1 Nonne ergo vere locutus est Salomon: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet?2 Et merito dixit Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?3 Certe, ut sanctus Raphael angelus dixit Tobiæ: Qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.4 Hoc est quod ait vir secundum cor Dei: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.5 Et quid juvat sollicitare, id est accelerare et procurare, fatum, id est mortem sui ipsius sive alterius, propria manu, id est propria operatione, violentia, inductione?6 Fatum autem interdum accipitur pro eventu quasi fortuito, inopinato, et qui fatalis putatur, quamvis respectu Dei nullius mors sit proprie fatalis, cui sanctus Job loquitur: Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est; constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.7

Si mortem petitis, id est, optatis seu quæritis. Quam aliqui appetunt vitiose, ut ex desperatione, seu pravo tædio vitæ; aliqui virtuose, cupientes dissolvi et esse cum Christo, sicut dixit Apostolus, Quis me liberabit de corpore mortis hujus?89 Ipsa propinquat, id est, indesinenter vobis propinquior fit. Propter quod piissimus Ezechias rex ait: Præcisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer succidit me; de mane usque ad vesperam finies me.10 Seneca quoque locutus est: Quotidie morimur, quia quotidie aliqua vitæ pars demitur. Hinc occasum et terminum vitæ nostræ ordinationi divinæ providentiæ debemus committere, atque quotidie taliter vivere quasi ipso die morituri: quia (ut asserit Augustinus) is sapienter conversatur, qui quemlibet vitæ suæ diem quasi ultimum arbitratur. Itaque mors « propinquat » sua sponte, id est quasi spontanee naturalique cursu, quamvis nec importune optetur, nec violenter infligatur. Ideo sanctus David in adolescentia sua ab impio rege Saul persecutionem gravissimam sustinens, nequaquam voluit eum occidere, neque a consobrino suo occidi permisit; sed dixit: Vivit Dominus, quia nisi venerit dies ejus ut moriatur aut in prælium descendens perierit, non extendam manum meam in eum.11 Nec ipsa mors remoratur, id est, non retrahit aut retardat, volucres equos suos, id est celerrimos suos accessus, instar equorum festinos. Et possunt per equos mortis, causæ corruptionis intelligi, quæ mortem adducunt et introducunt. Loquitur item de morte more poetico, quasi de re subsistente, quum tamen mors proprie non sit nisi privatio vitæ. Hinc veteres mortem pingebant in equorum curru.

Iidem homines quos serpens, leo, tigris, ursus, aper, atque consimiles feræ, petunt, id est invadunt, dente, id est, dentibus suis lædunt ac laniant, petunt tamen se ense, id est, se ipsos digladiant, id est, gladiis ac aliis armis impugnant ac perimunt. Unde, ut Augustinus ait libro de Civitate Dei: Nullum animal tam concors est ex natura cum consortibus suæ naturæ ut homo, tamque discors ex vitio cum eisdem. Interea, ut asserunt naturales, bestiæ, quamvis feroces, rarissime invadunt homines, et non nisi ex vehementia famis, vel quoniam timent infestari ab homine: eo quod homines naturaliter vereantur, juxta illud in Doctrinali, Cuncta timent hominem, quoniam præsidet ipse creatis. Unde in Genesi legitur Deus dixisse ad Noe et filios ejus: Sit tremor vester super cuncta animalia terræ.12

Deinde Philosophia excludit frivolam excusationem qua quis dicere posset: Ista hominum discordia ac concertatio naturalis est, utpote ex diversa hominum complexione, inclinatione ac morigeratione procedens. Quod non excusat plenarie.

An distant, id est, utrum homines sic diversificantur et mutuo contrariantur quoniam « distant », id est, differunt in naturalibus dispositionibus suis? Ideo subditur: quia dissident mores, id est, inclinationes et dispositiones eorum naturales sunt variæ et quasi contrariæ. Et ideo movent, id est, contra se invicem producunt, acies injustas, id est cuneos injuste collectos, qui non ex caritate, nec zelo justitiæ, sed ex partialitate aut cupiditate seu aliqua irrationabili causa procedunt ad bellum; movent quoque bella fera, id est pugnas feroces, sine compassione se invicem occidendo; voluntque perire, id est perimi, telis alternis, id est spiculis seu sagittis vel aliis bellicis instrumentis mutuo sibi inflictis: sicut in libris Regum ac Judicum recitatur de filiis Moab et Ammon atque de Madianitis, quod mutuis se conciderunt et occiderunt vulneribus.13 Verumtamen præliantes non volunt perire in bellis nec ab alio trucidari, sed appetit quilibet triumphare. Attamen, quoniam sponte gradiuntur ad pugnam et interfectionis periculo se exponunt, dicuntur velle alterutrum sic occidi, quemadmodum qui incaute super glaciem gradiatur, dicitur velle submergi.1415

Deinceps Philosophia excusationem hanc refellit, dicendo: Ratio, id est causa ista, sævitiæ, id est mutuæ dissensionis, crudelitatis et pugnæ, non est justa satis, id est rationabilis et condigne excusans: quoniam homo tenetur per rationem se ipsum compescere, et alterum supportare, imo diligere proximos sicut se ipsum, ac facere illis prout sibi vult fieri.16 Denique, juxta legem divinam nobis desuper datam, tenemur nos regulare, moderari, invicemque habere ita quod unusquisque proprias culpas, defectuositates, corruptiones attendat, lamentetur ac emendare conetur: et sic proximorum defectus et mores æquanimiter tolerabit, imo modicæ culpabilitatis reputabit comparatione suorum excessuum; postremo, sicut cupit sibi ignosci a Deo, sic ignoscet et proximis. Ideo dixit Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.17

Amplius, Philosophia subjungit in his salubre consilium. Vis referre (id est, si appetis reportare) vicem aptam, id est conveniens præmium recompensationemque congruam, pro meritis, id est pro actibus tuis bonis? Dilige jure, id est ex debito justitiæ, sicut præceptum est desuper, bonos, id est homines virtuosos. Quum enim bonum sit ipsius appetitus objectum, quanto quis fuerit melior, præsertim in donis ac meritis caritatis, tanto (ceteris paribus) est amabilior, potissime ex parte objecti. Hinc Seneca dixit: Si vis diligi, dilige. Ordo autem caritatis variis modis pensatur, prout Antisiodorensis in Summa sua, et Thomas in secunda secundæ, Richardus quoque super tertium Sententiarum declarant. Et miseresce, id est, misericors esto, malis, id est pravis hominibus, eis cordialiter condolendo, pro ipsis instanter orando, eos caritative et pie corripiendo ac admonendo, non scandalizando, sed factis et verbis ædificando, juxta illud Apostoli: Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem.18 Propter quod in Ecclesiastico etiam scriptum est, Unicuique mandavit Deus de proximo suo: ut scilicet ita habeat se ad illum sicut nunc dictum est.19

Nec ista distinctio in ultimo isto tacta versiculo, est ita intelligenda, quod non debeamus malos diligere secundum quod homines sunt, gratiæ ac salutis capaces;20 sed per appropriationem dictum est istud: quoniam boni secundum quod boni, sunt diligendi; mali vero secundum quod mali ac miseri, sunt miserendi. Quod qui fecerit, « aptam vicem » consequetur a Christo, qui pollicetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Footnotes

  1. Cf. p. 470 D' et s., 475 B' et s. ↩

  2. Eccle. ix, 18. ↩

  3. Ps. iv, 3. ↩

  4. Tob. xii, 10. ↩

  5. Act. xiii, 22. ↩

  6. Ps. x, 6. ↩

  7. Job xiv, 5. ↩

  8. Rom. vii, 24. ↩

  9. Philipp. 1, 23. ↩

  10. Is. xxxviii, 12. ↩

  11. I Reg, xxvi, 9-11. ↩

  12. Gen. ix, 2. ↩

  13. II Par. XX, 23; ↩

  14. IV Reg. III, 23; ↩

  15. Judic. VII, 22. ↩

  16. Matth. XXII, 39; VII, 12. ↩

  17. Galat. VI, 2. ↩

  18. Rom. xv, 2. ↩

  19. Eccli. xvii, 12. ↩

  20. Cf. t. XXIII, p. 483 B et s. ↩

Chapter 158 of 199