Skip to the text

Prosa 1

DIXERAT, orationisque cursum ad alia quædam tractanda atque expedienda vertebat. Tum ego : Recta quidem (inquam) exhortatio, tuaque prorsus auctoritate dignissima. Sed quod tu dudum de providentia quæstionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quæro enim, an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. — Tum illa : Festino (inquit) debitum promissionis absolvere, viamque tibi qua patriam reveharis, aperire. Hæc autem, etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt; verendumque est ne deviis fatigatus, ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. — Ne id (inquam) prorsus vereare : nam quietis mihi loco fuerit, ea quibus maxime delector, agnoscere; simul quum omne disputationis tuæ latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.

— Tum illa : Morem (inquit) geram tibi. Simulque sic exorsa est : Si quidem (inquit) aliquis eventum temerario motu nullaque causarum connexione productum, casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo, et præter subjectæ rei significationem, inanem prorsus vocem esse decerno. Quis enim, coercente in ordinem cuncta Deo, locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere, vera sententia est, cui nemo unquam veterum refragatus est : quanquam id illi non de operante principio, sed de materiali subjecto, hoc est de natura omnium rationum, quasi quoddam jecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur. Quod si hoc fieri nequit, nec casum quidem hujusmodi esse possibile est, qualem paulo ante definivimus. — Quid igitur? inquam. Nihilne est, quod vel casus vel fortuitum jure appellari queat? An est aliquid (tametsi vulgus lateat) cui vocabula ista conveniant? — Aristoteles meus id (inquit) in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit. — Quonam (inquam) modo? — Quoties (ait) aliquid cujuspiam rei gratia geritur, aliudque, quibusdam de causis, quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur : ut si quis colendi agri causa fodiens humum, defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse; verum non de nihilo est : nam proprias causas habet, quarum improvisus inopinatusque concursus casum videtur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hæ sunt igitur fortuiti causæ compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione, provenit. Neque enim vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur intendit; sed (uti dixi) quo ille obruit, hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur definire casum, esse inopinatum, ex confluentibus causis, in his quæ ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili connexione procedens, qui de providentiæ fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit.

Chapter 174 of 199