Articulus 21
ELUCIDATIO HUJUS METRI SEPTIMI.
IN prosa præcedenti hortata est Philosophia homines ad repugnandum strenue vitiis, ut nec prosperis nec adversis a virtutum mediis abducantur. Jam in hoc septimo et ultimo hujus quarti libri metro admonet ad hoc, exemplo fortium trium virorum, qui pro vindicandis sceleribus perseveranter et fortiter laboraverunt.
Primum exemplum est de Agamemnone, fratre Menelai regis Græcorum, mariti Helenæ, quam ex consilio Veneris rapuit Paris filius regis Trojæ, frater Hectoris : qui Paris ingressus Græciam in specie mercatoris, cum nave onusta pretiosissimis mercibus, et ibidem insistens mercantiis, pervenit ad Helenæ alloquium, eamque in nave detulit secum in Trojam. Propter quod Menelaus cum fratre suo et aliis plurimis arripuit iter ad Trojam. Ingressique navem, non potuerunt procedere propter contrarietatem ventorum; quumque sacrificarent et deos suos consulerent, respondit sacerdos Dianæ, quod non possent procedere, nisi placarent Dianam immolatione filiæ Agamemnonis : qua in sacrificium interfecta, venti cessarunt. Aliqui tamen dicunt, quod Diana miserta puellæ adhuc virginis, propitiata fuit promptitudine voluntatis patris puellæ ac aliorum. Hoc tangit Philosophia, dicendo :
Atrides, id est frater Menelai, nomine alio dictus Agamemnon, operatus bella, id est, impugnationem continuans, annis bis quinis, id est per decem annos, quia tot annos ipse cum suis obsedit impugnavitque Trojam, ultor injuriæ fratris sui, quam ei intulerat Paris, auferens ei uxorem; ruinis, id est destructione, Phrygiæ, id est Trojæ situatæ in provincia Phrygiæ, piavit, id est, per districtam ultionem expurgavit, et quasi remissibilem fecit, amissos thalamos fratris, id est maritales amplexus fratris sui, quos amisit ablata ei conjuge sua. Dum ille, videlicet Atrides, optat dare vela classi, id est extendere ipsa « vela » seu carbasa navi, Graiæ, id est Græciæ, in qua fuit, et redimit, id est, cessare procurat, ventos contrarios navigationi, cruore, id est sanguine filiæ suæ, oblatæ realiter, vel quantum ad promptitudinem voluntatis; exuit patrem, id est viscera paterni affectus circa filiam, cujus occisioni acquievit pro bono communi, sacerdosque Dianæ fœderat, id est, pro fœdere seu reconciliatione Dianæ exponit, miserum jugulum, id est miserabilem jugulationem, seu guttur jugulatum, natæ, id est filiæ, tristis, videlicet filiæ Agamemnonis, quæ videns se jugulandam, fuit tristissima coram ara, sicut et omnes adstantes.
Sequitur secundum exemplum, de fortitudine Ulyssis, de quo dictum est supra.1 Ordo et sensus verborum est : Ithacus, id est Ulysses, qui binomius fuit, flevit sodales amissos, id est socios suos sibi violenter ablatos, quos Polyphemus, id est gigas sic dictus, ferus, id est crudelis, recubans in antro vasto, id est, quiescens et latens in spelunca ampla, ex qua insidiabatur navigantibus et iter agentibus, mersit, id est deglutivit, alvo inani*, id est in ventre suo esuriente et vacuato.2* Sed tamen Polyphemus furibundus de sua excæcatione, rependit materialiter et objective, gaudium*, id est consolationem,* lacrimis mœstis*, id est dolorosæ lacrimationi Ulyssis, qui de sociorum suorum amissione lacrimans fuit,* cæco ore*, id est, Polyphemus ipse cum « cæco » suo « ore », id est directione ac beneficio visus privato, rependit gaudium istud Ulyssi. Vel sensus est, quod Polyphemus « rependit gaudium » Ulyssi « lacrimis mœstis », id est luctu proprio, quo luxit suam excæcationem sibi ab Ulysse inflictam.*
Hic quippe Ulysses fuit unus principum obsidentium et evertentium Trojam : qui cum suo exercitu revertens navigio, navem egressus ad horam et rediens, invenit remiges et quosdam ex suis ablatos, et cognito quod gigas præfatus hoc fecit, atque ablatos occidit, assavit et manducavit, ingressus speluncam, invenit Polyphemum (ut dicitur) dormientem post lautam et copiosam refectionem; sicque ferro acuto eruit oculum ejus, qui et monoculus fuit, oculum unicum habens in fronte. Qui excæcatus, discurrit hinc inde furibundus ex magnitudine pœnæ, quærens eum a quo exstitit excæcatus : de cujus miseriis gloriabantur Ulysses ac sodales ejus.
Sequitur exemplum de fortitudine Herculis, et describuntur hic consequenter duodecim probitates*, id est fortia facta ipsius.3 Ordo et sensus verborum est :*
Labores duri, id est gesta laboriosa, celebrant, id est, celebrem ac famosum fecerunt, Herculem, virum fortissimum, quem gentiles inter deos constituerunt. Ille, utpote Hercules, domuit, id est vicit, Centauros superbos : quia (ut fertur) dum se quadam die exerceret in campo, vidit geminos Centauros in aqua ludentes, quos jaculo vulneravit; atque ut in Metamorphoseon nono ait Ovidius, Nessum Centaurum occidit. Porro Centaurus est monstrum a pectore sursum simile homini, inferius autem simile equo. Atque (ut recitatur) Ixion cum quibusdam robustis equitibus Græciam infestavit : quos indocti quidam qui antea equites non viderunt, putabant esse quid unum, id est Centauros. Ixion quippe gigas dicitur usum equitandi primitus invenisse, et cum nonaginta novem familiaribus suis centum equis insedisse : inde Centauri vocati sunt, quia centum fuerunt, et instar auræ veloces, sic quod præ celeritate videbantur volare in aere. Quos et Hercules dicitur invasisse ac domasse. Hoc est primum forte et strenuum opus ejus.
Secundum est, quod abstulit leoni sævo, id est feroci, spolium, id est prædam quam leo rapuerat, et ipsum peremit leonem : quemadmodum Samson et David fecisse scribuntur.45
Tertium fuit, quod Hercules et fixit (id est transfixit) volucres sagittis certis, id est efficacibus, quæ suo effectu monstrabant se esse veras sagittas; vel, « sagittis certis », id est specialibus, ad hoc formatis. Narratur equidem, quod Phineus rex ad suggestionem suæ uxoris excæcavit filios suos ex conjuge sua prima, quia novercam suam accusarunt de stupro : propter quod et rex ipse fuit postea excæcatus. Deinde ad mensam ejus venire solebant Harpyiæ, id est aves vultum virgineum præferentes, alas vero et pedes instar gallorum, quæ mensam regis fœdabant : quas Hercules sagittis dicitur occidisse.
Quartum est, quod Hercules poma rapuit, id est abstulit, draconi cernenti, id est vigilanti, gravior læva, id est secundum suam sinistram manum ipse Hercules « gravior », id est potentior, metallo aureo, id est auro : nam manu dextera dicitur interfecisse draconem, sinistra autem poma sumpsisse. Dicitur enim Atlas poma aurea habuisse in quodam horto : ad quorum custodiam deputavit draconem, ne ingredi quis auderet; sed Hercules fecit quod dictum est.
Quintum est, quod Hercules traxit Cerberum catena triplici. Unde fabulæ narrant, quod Hercules descendens ad inferos ut Theseum inde eriperet, primo ligavit janitorem inferni nomine Cerberum tribus catenis, secundum quod tria capita habuit.
Sextum est, quod ipse Hercules victor, id est victoriosus, fertur posuisse pabulum sævis quadrigis immitem dominum, id est Diomedem ferocem, qui receptos hospitio consuevit occidere, et occisos tradere suis equis ad comedendum : quo cognito, Hercules occidit eum, et tradidit occisum equis ad comedendum.
Septimum est, quod Hydra periit, id est, serpens sic dictus, ab Hercule est occisus, veneno, id est venenato capite ejus, combusto. Hydra namque exstitit serpens grandis, quem Hercules aggressus, præscidit ei caput; sed uno capite amputato, plura capita oriebantur serpenti : quod Hercules cernens, combussit illum. Et de isto, sicut et de aliis quibusdam prætactis, dictum est supra.6
Octavum est, quod Achelous, id est quidam vir fortis sic nominatus, turpatus fronte, id est deformatus facie, ripis amnis, id est sub aquis versus ripam, demersit pudibunda ora, id est vultum suum pudore suffusum. Hic etenim Achelous in diversas rerum figuras ac species videbatur mutari; quumque adversus Herculem præliaretur, transformabatur in taurum. Cui Hercules unum cornu extraxit : propter quod ille verecundatus, se abscondit sub aquis.
Nonum est, quod Hercules stravit, id est, in terram dejecit, Antæum gigantem arenis Libycis, id est in arenis Libyæ, quæ est regio sic vocata. Nam quoties Hercules stravit Antæum in terram, toties surrexit robustior : quod advertens Hercules, levavit eum in aera, et sic occidit levatum.
Decimum est, quod Cacus, id est filius Vulcani sic appellatus, satiavit iras Evandri. Cacus enim fuit valde robustus et callidus, et intulit multas molestias, furta et damna Evandro regi ac suis. Quem Cacum Hercules de sua extraxit spelunca, in qua latebat insidians, interfecitque Cacum. Quo occiso, quievit ira Evandri : quod materialiter fecit Cacus, Hercules vero efficienter.
Undecimum est, quod Setiger, id est aper ferens setas, notavit, id est, signavit et maculavit, spumis suis humeros Herculis, qui aprum illum occidit, quos humeros altus orbis, id est cœlum, foret pressurus, id est quieturus super eos, eo modo quo Atlas dicitur cœlum portasse, quia præcipuus fuit astronomus : qui fertur Herculem docuisse astronomiam; sicque Hercules dicitur succurrisse Atlanti in deportatione sustentationeque cœli. Et hoc est duodecimum opus, de quo subditur :
Hercules collo suo irreflexo, id est non curvato, sustulit, id est sustentavit, cœlum : quod fuit ultimus labor ejus. Vel, « ultimus labor », id est Hercules ultimo labore seu exercitio suo, « cœlum » portavit. Quod et per hyperbolen accipi potest, id est per excessum prolatum ad designandum magnitudinem fortitudinis Herculis. Meruitque rursus cœlum, id est poni in cœlo et inter deos gentilium computari, secundum æstimationem paganorum ipsorum, pretium, id est mercedem, laboris sui ultimi, utpote hujus duodecimi exercitii sui.
Hic Philosophia ex prætactis exemplis exhortationem inducit. Ite nunc, o vos homines, tanta exempla probitatis fortitudinisque habentes, fortes, id est, eundo estote fortes ac perseverantes, ubi, id est ad mansionem illam cœlestem ad quam, via celsa, id est operatio seu conversatio sublimis, exempli magni, id est actuum exemplarium, præclarorum, ducit. Cur inertes, id est desidiosi, nudatis terga ad vacandum carnalibus? Vel, « Cur nudatis terga », id est, fugiendo terga vestra ostenditis, quum tanta sit vobis merces disposita? Nam tellus superata, id est affectus terreni suppeditati, victi, hoc est terrenorum contemptus virtuosaque gesta, sidera donat, id est, mansionem cœlestem et beatitudinem promeretur et obtinet.
De his ita pertranseo, quoniam nec delectant me ista poetica, pro magna parte conficta et fabulosa; potuissetque Philosophia de his verissima recitasse exempla et gesta ex Scripturis divinis, multo ad inflammandum et ædificandum efficaciora.
JOANNES. — Circa hæc merito quærendum videtur, quomodo intelligenda sint jam inducta de diis ac deabus gentilium: ut quod Diana adduxit ventum contrarium, et voluit expiari sacrificio et effusione sanguinis virginalis; quod item Venus præcepit Paridi ingredi Græciam et tollere Helenam reginam; et quod gigas contra Herculem pugnans, in varias transformabatur figuras; et rursus quod Philosophia videtur innuere, viros istos, quorum nobis proponit exempla, beatitudinem esse adeptos.
DIONYSIUS. — Ad hæc beatissimus Augustinus et alii sancti Patres atque doctores catholici plenissime responderunt, quod superbissimi ac vitiosissimi dæmones, qui superglorioso Creatori voluerunt a principio inordinate assimilari, adhuc cupiunt et jugiter appetierunt divinos sibi impendi honores et sacrificia fieri; ac Deo supersanctissimo justissime permittente, variis modis illuserunt gentilibus, apparendo in specie defunctorum, respondendo per idola impia, instruendo, et sanando quosdam infirmos, ab inflictis incommodis magis cessando quam vere sanando, aut etiam naturalia activa et passiva multipliciter applicando, ad confirmandum idololatriæ aliorumque vitiorum errores. Hinc constantissime atque certissime protestamur, sentimus ac dicimus, quod omnes illi dii ac deæ gentilium de quibus sciscitatus es, homines vitiosi sunt atque æternaliter condemnati, quamvis quidam eorum virtutes quasdam habuerint acquisitas, ut Hercules et Minerva. Nonne Jupiter rex Cretæ patrem suum Saturnum expulit regno, et propriam suam sororem Junonem sumpsit uxorem, et adulteriis irrefrenate vacavit? Cujus filiæ erant impudica Diana et immundissima adultera Venus, meretricii dea. Hercules demum ceteris quodammodo melior, furia actus, propriam interfecit uxorem ac sobolem, ac tandem peste infectus atque impatientia victus, se ipsum præcipitavit in ignem. Nonne divini et gloriosi Apostoli gentilibus visibiliter ostenderunt dæmones qui per idola responderunt? Nec potuerunt dii illi ac deæ resistere Christi discipulis, ipsorum culturam toto orbe terrarum annihilantibus.
Denique verba Philosophiæ non intendunt quod dii illi ac deæ per gesta præfata et consimilia salutem veram adepti sint, sed quod fideles eam sint adepturi, si opera bona ex genere strenue exsequantur ex caritate. Nec unquam potuit quis sine fide, spe et caritate salvari, etiam nec infans cujus fuit unius diei vita super terram, quum et Apostolus protestetur, Sine fide impossibile est placere Deo;78 et caritas vestis sit nuptialis, sine qua nemo cœlestis Sponsi nuptias supercœlestes ingredi poterit, sine qua homo spiritualiter nihil est, etiam si linguis angelorum loquatur et hominum.910 Postremo, quod homo in diversas figuras corporaliter veraciterque nequeat transformari, sed magicis artibus tantum, id quoque declaratum est supra.11
ENARRATIONES IN LIBRUM V
DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
ENARRATIONES IN LIBRUM V
DE
CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ
Footnotes
Chapter 173 of 199