Skip to the text

Metrum 4

Quondam Porticus attulit Obscuros nimium senes, Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Ut quondam celeri stilo Mos est æquore paginæ Quæ nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis vigens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens jacet Notis subdita corporum, Cassasque in speculi vicem Rerum reddit imagines : Unde hæc sic animis viget Cernens omnia notio? Quæ vis singula prospicit? Aut quæ cognita dividit? Quæ divisa recolligit,

Alternumque legens iter, Nunc summis caput inserit, Nunc desidit in infima, Tum sese referens sibi, Veris falsa redarguit? Hæc est efficiens magis, Longe causa potentior Quam quæ materiæ modo Impressas patitur notas. Præcedit tamen, excitans Ac vires animi movens, Vivo in corpore passio, Quum vel lux oculos ferit, Vel vox auribus instrepit. Tum mentis vigor excitus, Quas intus species tenet Ad motus similes vocans, Notis applicat exteris, Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.

Chapter 189 of 199