Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO PROSÆ, HUJUS QUARTÆ.

IN prosa hac et consequenter usque ad finem libri, immoratur Philosophia determinationi et declarationi quæstionis motæ in prosa præcedenti, de compatibilitate providentiæ Dei ac fati cum libertate arbitrii, solutionibus quoque argumentorum contra hoc inductorum; tractat quoque de quibusdam annexis, præsertim de æternitate.

Tum illa, id est tunc Philosophia: Vetus (inquit) hæc est de providentia querela: hoc est, quæstio et disputatio ista instar querelæ contentiosa, « est vetus », id est antiqua, etiam in lege naturæ a gentilibus atque philosophis et poetis multipliciter ventilata; Marcoque Tullio, quum divinationem distribuit, vehementer agitata: id est, valde hinc inde discussa a Cicerone (qui etiam dictus est Marcus ac Tullius, secundum quod magni Romani consueverunt esse multinomii), « quum distribuit divinationem », id est in libro de Divinationibus, in quo distribuit (id est, dividit et distinguit) divinationem in species suas, puta, in eam quæ fit per exta, atque eam quæ fit per auguria garritusve avium, et item in eam quæ captatur per flumina. De quibus et in opusculo Contra superstitiones plenius scripsi, et S. Thomas in secunda secundæ.1 Tibique ipsi res diu prorsus multumque quæsita: id est, materia seu quæstio ista est « quæsita tibi ipsi », id est a te ipso investigata, vel tibi proposita, valde diu et multum; sed haudquaquam expedita, id est, quæstio hæc non est soluta, ab ullo vestrum, id est ab aliquo philosophorum, hactenus, id est hucusque, satis diligenter ac firmiter, id est resolute ac solide.

Cujus caliginis (id est insufficientis expeditionis et obscuræ determinationis) causa est, quod humanæ ratiocinationis motus, id est discursus, inquisitiones et argumentationes humanæ, ad divinæ præscientiæ simplicitatem non potest admoveri, id est, non valet applicari, conjungi, attingere, « ad simplicitatem præscientiæ divinæ », quæ est una et simplex in se, ac uno intuitu universa et singula præterita, præsentia et futura cognoscit, quasi præsentia et tanquam principaliter in luce suæ sapientiæ constituta, et totum hoc conspicit simul ac semel, invariabiliter, infallibiliter atque certissime. Quæ si ullo modo cogitari queat, id est, si hæc præscientia et providentia Dei possit aliquo modo a nobis « cogitari », id est cognosci sicuti est, nihil prorsus relinquetur ambigui, id est, nihil dubitationis de hac quæstione manebit quantum ad ea quæ necesse est sciri de ea, quamvis adhuc innumeræ quæstiones possint de ista moveri materia.

Quod demum, id est quam tandem difficultatem de simplicitate præscientiæ Dei, id est de simplicissima præscientia ejus, quæ non multiplicatur secundum multitudinem ac diversitatem præscitorum, quia nec causatur neque dependet ab illis, imo potius est causa illorum, ita patefacere atque expedire tentabo, secundum modum possibilitatis humanæ, non tamen plenarie, quum præscientia illa sit ipsemet Deus cuncta prænoscens, et tam incomprehensibilis sicut et Deus, juxta illud in Job: Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest.2 Unde et denuo dicitur : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Si prius ea quibus moveris expediero, id est, dum solvero argumenta quibus34 moveris ad opinandum quod providentia Dei et libertas arbitrii nequeant simul stare.

Quæro enim, id est, interrogo te, cur putes illam rationem, id est responsionem, solventium argumenta contra providentiam Dei et libertatem arbitrii introducta, minus efficacem, id est non satis idoneam, quæ responsio putat libertatem arbitrii nihil impediri præscientia, id est ex præcognitione et providentia Dei, quia existimat præscientiam Dei non esse causam necessitatis rebus futuris. Quæ solutio in hoc quidem vera est, quod asserit præscientiam Dei non esse necessariam causam ex æquo quibuslibet rebus futuris. Contingentia quippe futura Deus prænoscit ac prævidet, item futuros hominum lapsus atque peccata: quæ tamen contingenter et non necessario fiunt. Non tamen in hoc vera est, quod dicit ideo Deum præscire aliquid tunc futurum, quia res illa futura est. Hæc namque illorum solutio est qui dicebant non ideo rem esse futuram quia5

Deus præscivit eam esse futuram, sed ideo Deum id præscire quia futurum fuit. Num enim tu, o Boeti, trahis, id est elicis, aliunde argumentum necessitatis futurorum, nisi quod ea quæ præsciuntur, non evenire non possunt, id est, « non possunt non evenire »? Ex quo sequi videtur quod necessario veniant. Si igitur prænotio nullam futuris rebus adjicit necessitatem, id est, si præscientia Dei non imprimit futuris rebus necessitatem aliquam, quod tu etiam paulo ante fatebare, id est, fatebaris et concedebas, quid est, id est, quæ causa est, quod voluntarii exitus rerum, id est exsecutiones rerum humanarum a voluntate procedentes, ad certum cogantur eventum, id est, necessario constringantur ad determinatum eventum?6 Si enim providentia necessitatem non influit rebus, ergo nec fatum, quum series fati ab ordine providentiæ sit dependens.

Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, id est, causa disputationis, ut veritas innotescat, statuamus, id est, ponamus per impossibile, nullam esse præscientiam, id est Deum non habere præcognitionem ac providentiam futurorum. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quæ ex arbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur? id est, num ex illa positione fit consequens ut ea quæ fiunt « ex arbitrio », id est judicio nostræ mentis nostraque potestate, cogantur « ad necessitatem », id est, necessario contingere adstringantur, « quantum attinet ad hoc », id est, quantum spectat ad id quod præscientia Dei non sit, sicut continet casus iste? Minime, id est, nequaquam sequitur quod veniant ex necessitate. Statuamus iterum esse, id est, rursus ponamus providentiam esse in Deo, sed nihil rebus necessitatis injungere, id est, quod ipsa providentia necessitatem nullam rebus inducat. Manebit (ut opinor) eadem voluntatis integra atque absoluta libertas.

Sed præscientia, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est: id est, tu forsitan dices, « Tametsi », id est quamvis, « præscientia non est necessitas eveniendi », id est causa necessitatis eveniendi, « futuris » rebus; signum tamen est, necessario ea esse ventura. Contra quod arguit. Hoc igitur modo, etiam si præcognitio non fuisset, id est, quamvis præscientia futurorum non præexstitisset in Deo, necessarios futurorum exitus esse constaret, id est, certum esset quod eventus futurorum de necessitate acciderent. Omne etenim signum, tantum quid sit ostendit, id est, signum quodcumque in quantum signum, dumtaxat « ostendit quid sit », id est, quid vere realiterque consistat, videlicet res quædam signata, non vero efficit quod designat: quod verum est tam de signo prognostico futuri, quam de signo memorativo præteriti. Quare demonstrandum prius puto, nihil non, id est omnia, ex necessitate contingere, ut appareat prænotionem, id est, quatenus videatur Dei præscientiam, esse signum hujus necessitatis, id est necessariæ eventionis futurorum, secundum quod ista tenet opinio.

Tanquam dicat: Puto, imo et scio, quod ista opinio primo habet probare futura de necessitate accidere, antequam rationabiliter asserat quod providentia Dei sit signum necessitatis illius; quoniam ejus quod non est, non est aliquod signum, quum signum et signatum sint correlativa. Hinc subditur: Alioqui si hæc nulla est, id est, si nulla est necessitas futurorum eventuum et actuum humanorum, nec illa quidem ejus rei signum poterit esse quæ non est: hoc est, « nec illa », utpote præscientia, « poterit esse signum ejus rei quæ non est », id est necessitatis non exsistentis.

Consequenter declarat Philosophia, quod ratio opinionis illius non est firma et efficax. Jam vero constat, id est, hoc modo « constat » et certum est, probationem firma ratione subnixam, id est argumentationem fulcitam ac stabilitam præmissis causis rationabilibus ac validis fundamentis atque motivis, non ex signis, id est levibus conjecturis et inefficacibus mediis, neque ex argumentis petitis extrinsecus, id est impertinentibus et topicis locis, sed ex convenientibus necessariisque causis, id est ex causis formalibus, intrinsecis et propriis, quibus proprie competit ratio causæ, esse ducendam, id est formandam et concludendam. Causa quippe proprie appellatur, ad cujus esse sequitur aliud, vel qua posita ponitur effectus. Talis autem non est probatio præfatæ opinionis, quum procedat ex causa extrinseca, remota, universali, videlicet ex signo.

Deinde tangit Philosophia quod pro defensione illius opinionis posset quis dicere. Sed qui, id est quomodo, fieri potest ut ea non proveniant quæ futura esse providentur, id est, a Deo prænoscuntur esse ventura? Ad quod Philosophia respondet, hoc inutiliter iterari ac objici, quum hoc ipsa non dicat. Quasi vero nos ea quæ Providentia futura esse prænoscit, non eventura credamus. Ac si dicat: Quæstio illa sonat ac si nos concederemus et crederemus illa non esse futura quæ Deus futura agnoscit; quod minime dicimus.

Ac non illud potius arbitremur, id est, non magis judicemus ac sentiamus, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura, necessitatis habuisse, id est, quamvis contingat ut fiant, « nihil tamen necessitatis habuisse » ex propria sua natura ad hoc quod evenirent. Attamen dato quod a Deo prævisa sunt, non possunt non evenire, loquendo de eis formaliter et in sensu composito: tamen secundum se sumpta et quantum ad ea quæ ex propria natura conveniunt eis, eveniunt contingenter ac libere. Cujus subdit exemplum.

Quod hinc facile perpendas licebit: id est, licitum erit ut « perpendas », id est consideres, hoc « hinc », id est ex isto quod subditur. Plura etenim, dum fiunt subjecta oculis, intuemur: id est, nos « intuemur » corporalibus oculis « plura, dum fiunt subjecta », id est præsentialiter exhibita et ostensa, « oculis » nostris; ut ea quæ in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigæ: id est, sicut sunt « quæ aurigæ » conspiciuntur « facere in quadrigis », præsertim onustis, « moderandis », id est dirigendis, « atque flectendis », id est reducendis ad medium; atque ad hunc modum cetera, id est, his consimilia multa videmus in aliis. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? id est, numquid « necessitas ulla compellit quidquam illorum fieri ita », id est taliter dirigi et flecti? Minime, id est nequaquam, quum experimentaliter atque certissime constet omnia ista indeterminate accidere, libere fieri, et ex accidentalibus causis contingere. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur, id est, operatio illa directoria ipsius aurigæ artisque suæ inanis esset, si currus et quidquid spectat ad ipsum, ut sunt equi, ex necessitate moverentur tali vel tali modo: sic enim aurigæ directio nihil juvaret in motu quadrigæ, id est, sive adesset sive abesset, quadriga eodem modo procederet.

Quæ igitur quum fiunt, carent exsi- stendi necessitate, eadem priusquam fiant, sine necessitate futura sunt : quod possit probari argumentis fundatis in loco a simili, et item in loco a proportione. Potest quoque ratio generalis ita formari : Nullum contingens ex sua natura, provenit ex necessitate. Sed universi effectus artis sunt contingentes : aliter ipsa ars frustra addisceretur. Amplius, ad idem possit adduci ratio Aristotelis, libro de Cœlo et mundo sic arguentis : Quidquid aliquando est, aliquando non est, possibile est esse, et possibile est non esse. Sed omnes effectus artis, plures quoque effectus naturæ, interdum sunt, et interdum non sunt. Ergo sunt possibiles esse et non esse : non ergo de necessitate proveniunt. Sicque ratio ista non solum concludit de operibus artis, sed de operibus quoque naturæ, saltem in parte.

Hinc Philosophia concludit : Quare sunt quædam eventura quorum exitus, id est eventus seu progressio in esse et non esse, ab omni necessitate sit absolutus, id est ab omni necessaria determinatione ad unum seu inevitabili futuritione. Nihilo minus in omni ente est necessitas aliqua quantum ad ea quæ sibi ex propria ratione atque intrinseca formalitate conveniunt. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quæ nunc fiunt, priusquam fierent, eventura non fuerint : imo hoc dicere, esset propriam vocem non intelligere, quum implicet contradictionem. Hæc igitur, etiam præcognita, liberos habent eventus : id est, contingentia ista, ut artificialia et naturalia quædam, quamvis a Deo æternaliter invariabiliterque præcognita, attamen contingenter et libere accidunt. Ad quod additur ratio. Nam sicut scientia præsentium rerum nihil his quæ fiunt, ita præscientia futurorum nihil his quæ ventura sunt necessitatis importat : id est, sicut scientia rerum modo præsentium nihil necessitatis ingerit rebus præsentibus, ita præscientia futurorum nihil necessitatis invehit seu inducit rebus futuris. Quumque universa et singula Deus æternaliter intueatur in luce sapientiæ suæ atque in idealibus rationibus suæ mentis, tanquam sibi præsentia, constat quod scientia sua nullam rebus necessitatem influat seu importet : præsertim quia scientia et cognitio rei est secundum modum cognoscentis, non cogniti, ut in libro de Causis habetur, et infra clarius deducetur.

Consequenter tangit Philosophia replicam quamdam contra prædicta.

Sed, inquies, id est, o Boeti, forsitan dices, hoc ipsum dubitatur*, id est, incertum est, et nondum satis probatum,* an possit esse ulla prænotio*, id est aliqua præscientia,* earum rerum*, videlicet contingentium,* quæ non habent necessarios exitus*, id est certos inevitabilesque eventus.7* Dissonare etenim videntur*, id est, hæc duo videntur invicem repugnare, aliquid præsciri, et tamen non necessario evenire.* Putasque, si provideantur, consequi necessitatem*, id est, tu putas sequi quod res necessario erunt, si prævideantur a Deo futuræ : jam enim dixisti te non velle fateri, quod aliquid sit a Deo præcognitum esse futurum, et tamen possit non evenire.8* Si necessitas desit, minime præsciri : id est, tu etiam putas, secundum quod verba tua præhabita sonant, aliquid « minime præsciri », id est non vere certitudinaliterque præcognosci, « si desit necessitas », id est, si non sit necessarium evenire id ipsum ;9 quia scientia est eorum quæ se aliter habere non valent, sicut istud jam sæpissime est prædictum. Ideo subditur : nihilque scientia comprehendi posse nisi certum : id est, tu (ut patuit) putas ac sentis « nihil posse comprehendi scientia », id est nihil scientialiter seu per scientiam posse cognosci, « nisi certum », quod scilicet aliter esse aut evenire non poterit.

Quod si quæ incerti sunt exitus, ea quasi certa providentur : id est, « si ea quæ sunt exitus incerti », id est, quæ habent exitum seu eventum incertum, id est non necessarium nec determinatum, « providentur quasi certa », id est, putantur præsciri ut certa; putas id esse caliginem opinionis, id est ignorantiam seu errorem vel saltem obscuritatem « opinionis », quæ est assensus cum formidine de opposito, aut certe tenebrosa ac partim erronea cognitio, quamvis putetur certa atque totaliter vera notitia, non scientiæ veritatem, id est non veram et certam scientiam aut veræ scientiæ actualem notitiam. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari, ab integritate scientiæ credis esse diversum :10 id est, tu sentis esse extraneum et remotum « ab integritate », id est puritate ac veritate, « scientiæ, arbitrari », id est judicare seu affirmare, de re hac « aliter » quam « habeat sese ».

Deinceps Philosophia exponit causam deceptionis putantium simul stare non posse certam et distinctam providentiam Dei, et libertatem arbitrii ac contingentiam rerum.

Cujus (videlicet præfati) erroris causa est alius error, ex quo iste consequitur : nam, sicut uno inconveniente dato, plura sequuntur, et sicut ex uno peccato per pœnitentiam non deleto, mox homo in aliud labitur; ita ex uno errore oritur alter. Itaque alius iste error est, quod omnia quæ quisque novit, existimat cognosci tantum ex vi atque natura ipsorum quæ sciuntur, id est juxta proprietatem et quidditatem scibilium, et secundum modum rerum intellectarum et cognitarum : quod totum contra est, id est, econverso se habet, et veritati contrarium est. Omne enim quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem : id est, omne quod apprehenditur, percipitur « non secundum sui vim » propriam, « sed potius secundum facultatem cognoscentium ». Cognitio namque est actus quidam seu actio cognoscentis. Sed omne agens agit secundum quod est in actu, et secundum modum suæ naturæ. Itaque modus agendi verificatur et conformatur et proportionatur modo essendi, ut non solum Peripatetici sed Platonici quoque concorditer docuerunt. Unde subjungitur :

Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eamdem corporis rotunditatem aliter visus, aliter tactus agnoscit, id est, sensus visus seu vis visiva, et sensus tactus, diversimode noscunt rotunditatem. Ille eminus manens, id est visus remote consistens, totum simul jactis radiis intuetur, id est, totam rotunditatem seu sphæricum corpus uno ictu, subito « intuetur radiis jactis », id est, speciebus visualibus seu radiis luminis quod ad videndum requiritur et concurrit, diffusis per medium et multiplicatis usque ad oculum; hic vero cohærens orbi atque conjunctus, id est tactus applicatus ac contiguus corpori rotundo, circa ipsum motus ambitum, id est per gyrum circumductus, rotunditatem partibus comprehendit, id est, successive percipit « rotunditatem partibus », id est per partes ipsius, successive tangendo unam post aliam. Visus ergo quo spiritualior seu interiori visioni propinquior, eo inter exteriores sensus spiritualius, celerius perfectiusque cognoscit suum objectum. Rotunditas tamen inter objecta sensuum communia computatur, eo quod pluribus exterioribus sensibus apprehendatur.

Subditur demum de hoc secundum exemplum. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia contuetur, id est, apprehendit ac noscit. Sensus enim, id est sensus exterior, ut visus, judicat, id est, simplici apprehensione percipit, figuram constitutam in materia subjecta, id est sibi realiter ac præsentialiter præsentatam. De quo judicio in libro Job legitur : Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem?11 Imaginatio vero, id est vis imaginativa, quæ est sensus interior, judicat solam figuram sine materia : quia etsi in absentia rei imaginatur figuram (non tamen sine appendiciis conditionibusque materiæ), nihilo minus apprehendit etiam figuram in suo subjecto, quanquam et ultra hoc, modo sublimiori, cum quadam abstractione. Ratio vero hanc quoque transcendit, id est, altior est imaginatione, quum sit inorganica, immaterialis incorruptibilisque potentia cognitiva, super actum proprium reflexiva; speciemque ipsam, quæ singularibus inest, universali consideratione perpendit: id est, ratio ipsa « perpendit », id est, scrutatur ac perspicit, « consideratione universali », id est in generali, abstrahendo ab hac ceterisque materiæ conditionibus, « ipsam speciem », id est naturam specificam, « quæ inest singularibus », non ut accidens: sunt quippe multi modi essendi in alio.

Intelligentiæ vero celsior oculus exsistit: supergressa namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. Quidam exponunt ista de intelligentia quæ est substantia separata seu angelus; nec dubium quin mens illa angelica multo limpidius, purius, eminentius intelligat quam ratio humana. Litteralius tamen dictum videtur de intellectu hominis, qui quamvis realiter sit idem quod ratio, ratione tamen differt ab ea: ita quod eadem vis ratio appellatur secundum quod est discursiva, intellectus vero secundum quod simplici intuitu immaterialium est intuitiva; quæ vis insuper intelligentia nuncupatur quantum ad supremum quod competit ei, videlicet prout respectum habet et vultum ad summa, estque signaculum Lucis increatæ et Creatoris imago supra tempus atque continuum elevata, habens sibi impressam synderesim, et instar intelligentiæ separatæ divinorum contemplativa, præsertim per raptum et immersionem in divitias gloriæ Dei, ita quod vita et contemplatio ejus ad punctum et ad modicum talis est qualis est æternaliter vita mentis divinæ ac increatæ, ut Aristoteles breviter tetigit, et Plato plenius est locutus. Quam contemplationem divinus Dionysius mysticam nominat theologiam et anagogicam intuitionem:12 in qua mens nequaquam phantasmata speculatur, ut quidam imaginantur. Itaque, « intelligentiæ », id est intellectivæ potentiæ taliter sumptæ, est « oculus celsior », id est contemplatio sublimior atque divinior: « supergressa namque » intelligentia ista desuper illustrata « ambitum universitatis », id est gyrum et ordinem totius universi sensibilis ac mundi inferioris; vel, « ambitum universitatis », per omnimodam supergressionem abstractionis stando in ipsis purissimis rerum formis, quidditatibus essentiisque simplicibus ac metaphysicalibus: ideo Philosophia effatur, quod « pura mentis acie », id est divino et elevato cacumine, « formam simplicem contuetur », id est contemplatur, imo et formam illam purissimam cuncta formantem, et ideales rationes ipsius, de quibus prædictum est: Tu cuncta superno ducis ab exemplo.13

Consequenter tangit Philosophia quoddam notabile circa inducta, pro declaratione eorum inferens proprietatem ad omnia tota potestativa spectantem.

In quo, puta in eo quod dictum est de variis modis cognoscendi eamdem rem per diversas prætactas potentias, illud maxime considerandum est quod subditur: nam superior comprehendendi vis, id est altior potentia cognoscitiva, amplectitur inferiorem, id est, comprehendit et includit in se vim et actum inferioris cognitivæ potentiæ, cognoscendo quæ ista, verumtamen per modum sublimiorem quam ista: inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit, id est, vis inferior nequaquam pertingit ad perfectionem et actionem superioris cognitivæ virtutis. Et idem judicium est de appetitivis potentiis, puta de appetitu sensitivo et intellectivo.

Neque enim sensus aliquid extra materiam valet, id est, sensitiva vis apprehensiva nullatenus potest aliquid sensibiliter noscere, « extra materiam », id est immateriale objectum: quod nec exterior neque interior sensus potest; vel universales species imaginatio contuetur, id est, nec vis imaginativa potest in se recipere atque inspicere « species » aut similitudines « universales », id est prorsus abstractas a materia et appendiciis ejus, quum tales species sint spirituales et immateriales, quæ subjectari aut esse in vi organica et materiali subjecto non possunt. Insuper imaginatio nequit cognoscere « species universales », id est naturas specificas et communes, quæ sunt intellectivæ potentiæ objecta, nec cognoscuntur in universali nisi per species intelligibiles prorsus abstractas. Verumtamen suprema vis sensitiva interior cognoscitiva, utpote vis cogitativa, quæ et tertio de Anima nuncupatur intellectus passivus, apprehendit naturam ut in supposito. Vel ratio capit simplicem formam, id est, potentia rationalis, quæ realiter idem est cum vi intellectiva, tamen quantum ad actum, gradum seu officium quo ratio nominatur, hoc est, in quantum discursiva est, non intelligit essentiam simplicem, juxta sensum quo hoc convenit intelligentiæ, sicut modo expositum est. Itaque in his abnegatio illa « neque » cadit super totum hoc sequens inductum.

Sed intelligentia, id est intellectiva potentia quantum ad apicem ac supremum sui, quo intelligentia nominatur, spectans, id est contemplans, quasi desuper, id est ex arce eminentiæ suæ, qua cum intelligentiis separatis communicat, concepta forma, quæ subsunt etiam cuncta dijudicat : id est, discernit, intelligit, judicat « etiam cuncta quæ subsunt », id est inferiora, videlicet objecta rationis et imaginationis ac sensuum, quæ cognoscit modo excellentiori quam vires illæ inferiores, et hoc, « forma concepta », id est ipsa simplici essentia intellecta. Sed eo modo quo formam ipsam, quæ nulli alii nota esse poterat, comprehendit, id est, intelligentia comprehendit et inspicit illa inferiora intuitu puro ac simplici quo et ipsam conspicit quidditatem, quemadmodum etiam mentes angelicæ cuncta inferiora conspiciunt : quanquam communiter dicatur per reflexionem hoc fieri, et interdum sic fiat.

Nam et rationis universum, et imaginationis figuram, et materiale sensibile cognoscit : id est, ipsa intelligentia « cognoscit universum rationis », id est universale quod a ratione abstrahente concipitur et universa individua seu particularia sua complectitur et includit; cognoscit quoque « figuram imaginationis », id est figuram circa quam vis imaginativa versatur; item cognoscit « materiale sensibile », id est sensibilia sensuum exteriorum objecta, attamen abstractive et quidditative, secundum quod metaphysicus considerat omnes prædicamentales essentias. Propter quod subditur : nec ratione utens, nec imaginatione, nec sensibus, sed illo ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens, hoc est, cuncta pure intelligens secundum excellentiæ suæ modum, non instar virium inferiorum, puta « formaliter », sicut et intelligit simplicem formam. Ex quibus evidenter probatur, quod mens humana seu intelligentia ista apicis mentis nequaquam in omni sua intellectione, intuitione seu contemplatione speculatur phantasmata; imo speculatio illa esset ut fumus limpiditatem intelligentiæ offuscans : nisi forte quis volens effugere, dicat hæc esse intelligenda non de intelligentia humana, sed separata. Nec tamen ita evadet, quoniam et de ratione, quæ est utique potentia animæ, subditur :

Ratio quoque quum quid universale ita respicit : id est, dum « ratio » abstrahens universale a particularibus, inspicit « ita », id est tam abstracte, aliquod « universale » in sua universalitate, sine reflexione ad particulare et ad phantasma, quia natura communis sufficienter resplendet ac repræsentatur in specie et similitudine sua depurata et abstracta, in lumine rationis consistente ac posita, juxta quod ait Philosophus, quod lapis non est in anima, sed species lapidis. Cujus speciei depuratæ puritas, per intuitionem phantasmatis tanquam labem contraheret materialitatis cujusdam. Nec imaginatione nec sensibus utens: quod verum non esset si specularetur phantasmata. Attamen potentiis illis sensitivis usa est, a sensitiva cognitione ad intellectivam ascendendo, in inchoatione et adeptione intellectivæ notitiæ: qua adepta, libere utitur ea sine inspectione phantasmatis; quemadmodum qui per scalam ascendit solarium et per navem mare transfretavit, jam existens in loco optato, operatur ibidem sine adminiculo scalæ seu navis. Imaginabilia vel sensibilia comprehendit secundum modum suum in hujusmodi elevatione, instar mentis angelicæ, insensibiliter et non imaginarie, prout illa comprehenduntur in simplici forma ac specie.

Hæc, utpote ratio, est enim quæ conceptionis suæ universale, id est universale a se conceptum et cognitum, ita definit: homo est animal rationale bipes, cui scilicet ex sua natura competit bipedem esse: quod tamen non est differentia hominis vera, quamvis loco differentiæ assignetur. Quæ quum universalis notio sit: id est, quamvis illa definitio hominis « sit notio universalis », id est notificatio generalis, conveniens omni individuo hominis, etiam si unipes seu multipes existet; tamen imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, id est, nemo intelligentium nescit « rem » significatam per illam definitionem « esse imaginabilem » atque « sensibilem », ita quod cadit sub imaginatione et sensu, quamvis diversimode et per diversa, sicut jam patuit. Quod illa, utpote ratio, non imaginatione vel sensu, sed rationali conceptione considerat: id est, ratio considerat rem illam communem non consideratione sensitiva aut imaginaria proprie et directe (sed bene per reflexionem), « sed conceptione rationali », id est intellectuali et abstractiva: quod convenit sibi directe. Tamen, ut dictum est, ratio per reflexionem ad phantasmata potest id quod sensus et imaginatio, ut Avicenna ait.

Imaginatio quoque, id est vis imaginativa, tametsi, id est quamvis, ex sensibus sumpsit exordium visendi, id est frequenter videndi seu recolendi, formandique, id est intra se describendi, figuras, id est lineamentorum protractiones, similitudines, phantasmata rerum; sensu tamen absente, sensibilia quæque collustrat, non sensibili sed imaginaria ratione judicandi: hoc est, imaginatio « collustrat », id est, sua cognitione circuit et intuetur, « sensibilia quæque », id est sensuum exteriorum objecta quæcumque, quorum similitudines a sensu communi immediate et ab exterioribus sensibus mediate accepit, « non ratione judicandi » (id est cognoscendi et discernendi) « sensibili, sed imaginaria », id est, non per modum cognoscendi quo cognoscunt sensus exteriores, sed prout competit ei ex sua natura: et hæc imaginatio facit, id est, facere potest et aliquando facit, « sensu absente », id est exteriori sensu remoto a suo objecto; vel, « sensu absente », id est, exteriori sensatione cessante, seu ipsa sensitiva potentia cessante a suo actu.

Ex prædictis Philosophia concludit intentum. Videsne igitur, id est, nonne, o Boeti, ex prædictis intelligis, ut cuncta, id est omnia supposita cognoscentia, seu potentiæ cognoscentes, utantur in cognoscendo res ipsas potius sua facultate, id est potestate, natura ac dispositione, quam facultate eorum quæ cognoscuntur ab ipsis? Cujus ratio subditur. Neque id injuria est, id est, istud non est contra rationem et jus. Nam quum omne judicium, id est ex quo omnis apprehensio, cognitio, discretio, exsistat actus judicantis, id est suppositi seu potentiæ « judicantis » seu cognoscentis (suppositum quippe est quod agit, quoniam agere ac pati proprie sunt suppositorum, secundum Philosophum primo Metaphysicæ; potentia vero est quo agit, id est per quod), necesse est, id est, oportet et necessario sequitur, ut quisque, id est quicumque cognoscens, perficiat operam suam, id est propriam operationem exsequatur ac impleat, non ex aliena potestate, id est non vi alterius, sed ex propria potestate, loquendo de potestate proxima actum eliciente atque intrinsece producente. Attamen illam potestatem quisque aliunde sortitus est, id est, a sua causa productiva accepit, præsertim a prima causa, in cujus virtute agitur omne agens, secundum illud libro de Causis: Causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda.

Interea objici posset, quia qui rem aliter intelligit quam est, false intelligit eam; si autem cognitio rerum est secundum modum et naturam cognoscentis, non cogniti, videtur quod homo aliter intelligit rem quam est: ergo non vere eam intelligit. Quod probatur: quia si ratio et intellectus agnoscunt sensibilia et variabilia insensibiliter, invariabiliter et abstracte, intelligunt rem aliter quam est, ergo et false. Dicendum, quod hoc quod dicitur « aliter » referri potest ad actum cognoscendi seu cognoscentem. Sic neganda est propositio, Qui cognoscit seu intelligit rem esse aliter quam est, intelligit eam false: quia oportet cognitionem esse secundum modum cognoscentis. Propter quod magnus Dionysius protestatur, quod Deus cognoscit variabilia invariabiliter, sensibilia insensibiliter, mobilia immobiliter, temporalia æternaliter, materialia atque composita immaterialiter ac simplicissime.14 Idem fatentur Proclus et auctor libri de Causis. Secundo ly « aliter » referri potest ad modum, naturam ac proprietatem cogniti. Et sic propositio illa verificatur: qui enim intelligeret materialia et temporalia non esse talia, deviaret. Sed ita non est ad propositum objectio illa. Per quod patet ad probationem solutio.

Præterea, per hoc quod Philosophia asserit, ea quæ potest sensus, imaginationem quoque cognoscere posse, non econtra; itemque rationem posse quæ potest imaginatio, non vice versa: tangit naturam et proprietatem totorum potestativorum. Est enim multiplex totum, videlicet, totum essentiale, totum integrale, totum universale, et totum potestativum, cujusmodi totum est anima, habens in se multas vires. Talis autem totius potestativi natura est ista, quod ea quæ potest pars et potestas inferior, potest pars et potestas superior, altiori utique modo quam inferior, ut in proposito: quemadmodum etiam quod potest subdiaconatus, potest diaconatus, et quod potest subdiaconatus et diaconatus, potest ordo sacerdotalis, non econverso. Idem censendum de potestate prælatica et de principatu civili, prout super quartum Sententiarum Thomas, Bonaventura, Petrus et Richardus frequenter testantur.1516 De hoc etiam Albertus in libro de Missa et libro de Coæquævis plenius scribit, quemadmodum in potestate papali omnes inferiores ecclesiasticæ potestates virtualiter continentur, similiter in regia potestate inferiores potestates civiles. In talibus namque in suprema potestate et parte potestativa, potentiæ et vires cunctæ inferiores comprehenduntur: sicque, ut hic docet Philosophia, in potentiis animæ suprema vis, utpote intelligentia, potest quidquid vires inferiores. Hinc S. Dionysius protestatur, quod supremum ordinis inferioris magnam convenientiam habet cum infimo ordinis superioris:17 non tamen illud attingit. Proclus quoque: Omnium (inquit) divinorum ornatuum suprema inferiorum cum infimis superiorum magnam convenientiam sortiuntur et connexionem; non tamen suprema illa infima hæc attingunt.

Footnotes

  1. quæst. xcv. ↩

  2. Job xxxvii, 23. ↩

  3. * expendero ↩

  4. Ibid. xi, 7. ↩

  5. Cf. p. 578 C'. ↩

  6. Cf. p. 579 D. ↩

  7. * inquis ↩

  8. Cf. p. 578 B et s. ↩

  9. Cf. p. 578 A' et s., 580 A' et s. ↩

  10. * habeant ↩

  11. Job xii, 11. ↩

  12. De Theol. myst. c. 1. ↩

  13. p. 372 C. ↩

  14. De Divin. nom. c. vii. ↩

  15. Cf. t. XXV, p. 33 C et s. ↩

  16. dist. xxiv. ↩

  17. Cf. t. XVI, p. 260 D et s. ↩

Chapter 188 of 199