Prosa 5
QUOD si in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus objectæ qualitates, animique agentis vigorem passio corporis antecedat, quæ in se actum mentis provocet, excitetque interim quiescentes intrinsecus formas; si in sentiendis (inquam) corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subjectam corpori judicat passionem: quanto magis ea quæ cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non objecta extrinsecus sequuntur, sed actum suæ mentis expediunt? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus, cunctis aliis cognitionibus destitutus, immobilibus animantibus cessit (quales sunt conchæ maris, quæque alia saxis hærentia nutriuntur); imaginatio vero mobilibus belluis, quibus jam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus. Ratio vero humani tantum generis est, sicuti intelligentia sola, divini. Quo fit ut ea notitia ceteris præstet, quæ suapte natura, non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subjecta cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud universale dicentes quod sese intueri ratio putet? Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse: aut igitur rationis verum esse judicium, nec quidquam esse sensibile; aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subjecta, inanem conceptionem esse rationis, quæ quod sensibile sit ac singulare, quasi quoddam universale considerat . Ad hæc si ratio contra respondeat: se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit, in universitatis ratione conspicere;1 illa vero ad universitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non possit excedere: de rerum vero cognitione, firmiori potius perfectiorique judicio esse credendum. In hujusmodi igitur lite, nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest, nonne rationis potius causam probaremus? Simile est quod humana ratio divinam intelligentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura præsciri nequeunt; harum igitur rerum nulla est præscientia: quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proveniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita divinæ judicium mentis habere possemus; sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere judicavimus, sic divinæ sese menti humanam submittere rationem justissimum censeremus. Quare in illius summæ intelligentiæ cacumen, si possumus, erigamur: illic enim ratio videbit quod in se non potest intueri. Id autem est, quonam modo etiam quæ certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita prænotio; neque id sit opinio, sed summæ potius scientiæ nullis terminis inclusa simplicitas.
Footnotes
-
* quiddam * consideret ↩
Chapter 191 of 199