Skip to the text

Initium

LIBRI PRIMI

COLLATIONUM SS. PATRUM TRANSLATIO

CHAP. IV. TREATISE

ON THE CAUSE AND CURE OF THE DISEASES

OF TANCS.

D. DIONYSII PRÆFATIO

SAPIENTIA absconsa et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?1 Quam desiderabilis atque salubris sit sapientia, nobis pandit Salvator, qui in actu sapientiæ beatitudinem nostram consistere edocens : Hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.2 Ideo Salomon dixit : Beatus homo qui invenit sapientiam; et rursus, Pretiosior est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Sed quum habitus ordinetur ad actum, et ipsa absconsio sapientiæ actum, seu usum aut intelligentiam ejus impediat, recte ait Scriptura sapientiam absconditam esse inutilem. Porro difficultas sive obscuritas stili est quædam absconsio sensus inclusi; idcirco utilitatem et fructum lectionis seu studii apud incapaces et simpliciores plerumque impedit et excludit. Hinc libros stilo hujusmodi exaratos interdum expediens est ad stilum planum facilemque transferri. Unde quemadmodum librum illustrissimi patris Joannis Cassiani primum, qui intitulatur Instituta sanctorum Patrum, jam transtuli stilo planissimo, ita nunc, Domino adjuvante, librum ejus secundum, videlicet primum librum Collationum sanctorum Patrum, intendo stilo transferre clarissimo : sicut ad hoc inductus sum grandi instantia Venerabilium Patrum ac Fratrum Ordinis nostri, prout in prologo præcedentis voluminis plenius recitavi. Incipiam ergo hic, sicut et ibi, a prologo.34

LIBRI PRIMI

COLLATIONUM SS. PATRUM

TRANSLATIO

Footnotes

  1. Eccli. xx, 32. ↩

  2. Joann. xvii, 3. ↩

  3. Ibid. 15. ↩

  4. Prov. III, 13. ↩

Chapter 1 of 499