Prologus
DEBITUM quod promisi Castori beatissimo præsuli in præfatione seu prologo libri de Institutis cœnobiorum et remediis octo principalium vitiorum (in quo libro, adjuvante Domino, de illa materia dictum est in partialibus libellis duodecim, prout tenuitas nostri ingenii poterat), hoc, inquam, debitum seu promissum videant et perpendant qui volunt, quid circa illud ponderatum sit æquo examine aut justa discussione Castoris illius aut nostri: an scilicet dignum aliquid scripsimus ibi vestra æstimatione omniumque sanctorum Fratrum affectione, in rebus tam arduis ac profundis, de quibus (ut arbitror) non sunt libri ante nos editi. Nunc autem quia præfatus episcopus nos relinquens migravit ad Christum, decrevi vobis præcipue, o beatissime præsul Leonti atque sanctissime frater Helladi, consecrandas seu describendas ac offerendas esse has decem collationes summorum Patrum, utpote anachoretarum qui in eremo Scythi morabantur: quas Castor incomparabili ardens studio sanctitatis, jusserat sibi simili describi sermone, non attendens ex vehementia caritatis quanto pondere nostras infirmas prægravaret cervices. Etenim alter vestrum, puta Leontius, memorato Castori conjunctus germanitatis affectu ac sacerdotii dignitate, et (quod his majus est) studii sancti fervore, deposcit a me hereditario jure debitum quod fratri ejus promisi. Alter, puta Helladius, aggressus est sequi instituta anachoretarum sublimia, non propria præsumptione, ut quidam, sed suggerente Spiritu Sancto; et apprehendens legitimam viam doctrinæ pæne priusquam eam addisceret, maluit erudiri anachoretarum illorum traditionibus, magis quam adinventionibus propriis. In quibus describendis nunc aperitur pelagus infinitum mihi in portu silentii constituto, ut scilicet audeam aliquid tradere memoriæ litterarum seu scribere de institutis ac documentis tantorum virorum: quia ingenium meum agitabitur periculis navigationis tanto profundioris, quanto major et altior est anachoresis vita cœnobitali, et contemplatio Dei conversatione actuali quæ in congregationibus exercetur, cui utique contemplationi semper intenti sunt inæstimabiles viri illi. Vestrum est ergo adjuvare orationibus piis nostros conatus, ne tam sancta materia nunc describenda sermone imperito, sed tamen fideli, periclitetur in nobis; vel certe ne nostra rusticitas obruatur ejusdem profunditate materiæ. Itaque transeamus ab exteriori atque visibili monachorum cultu, quem in libro de Institutis Patrum descripsimus, ad invisibilem interioris hominis habitum ac ornatum. De modo quoque seu forma canonicarum orationum sive Horarum ascendat eloquium nostrum ad orationem illam jugem et indesinentem quam jubet Apostolus : quatenus quicumque promeruit nomen spiritualis Jacob lectione libri prioris ac supplantatione vitiorum carnalium, nunc etiam suscipiens instituta Patrum magis quam mea, transiensque respectu ac ope pietatis divinæ ad meritum et (ut ita dixerim) ad dignitatem Israelis, instruatur similiter quid debeat observari in culmine isto perfectionis, videlicet in habitu et ornatu hominis interioris. Obtineant ergo orationes vestræ ab eo qui judicavit nos dignos visu ac discipulatu vel societate anachoretarum, ut nobis conferre dignetur plenam memoriam doctrinarum illorum, facilemque sermonem ad exprimendum easdem : ut exhibere vobis possimus sermones illorum, explicando eos tam sancte et integre sicut ab ipsis accepimus, ipsosque Patres suis institutis ac documentis quodammodo incorporando, et (quod majus est his) de prædictis Latino eloquio disputando. — Porro lectorem priorum voluminum et harum Collationum volumus ante omnia esse præmonitum, ut si forte putaverit in his aliqua impossibilia esse aut dura, ex qualitate status aut propositi sui, vel pro usu et conversatione communi, non ea mensuret ac judicet juxta suæ facultatis imperfectionisque modum, sed secundum dignitatem et perfectionem Patrum ista loquentium; denique prius concipiat studium atque propositum Patrum illorum, quoniam vere mortui sunt omni conversationi mundanæ, et liberi ab omni affectu parentum carnalium, omnique vinculo sæcularium actionum. Consideret quoque qualitatem locorum in quibus morantur, quia in vastissima solitudine constituti et ab universis hominibus separati, atque per hoc possidentes mentis illuminationem, contemplantur vel dicunt ea quæ forsitan videbuntur impossibilia inexpertis et ineruditis propter conditionem et mediocritatem consuetudinis suæ. De quibus tamen si quis voluerit veram proferre sententiam, et experiri desiderat an illa queant impleri, festinet prius suscipere ac sectari simili studio ac conversatione vitam et propositum Patrum illorum, et tunc demum deprehendet et sciet ea non solum esse possibilia, verum etiam suavissima, quæ antea sibi videbantur esse supra hominis facultatem. Nunc itaque properemus ad collationes et instituta eorum.123
Footnotes
Chapter 2 of 499