Skip to the text

Initium

D. DIONYSII PRÆFATIO

DECLARATIO sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Ps. cxviii, 130.

Sermones Dei non solum sunt Scripturæ canonicæ, sed etiam sanctorum Patrum atque catholicorum doctorum doctrinæ: quarum omnium declaratio seu expositio fidelium mentes illuminat, ad discernendum verum a falso, ad separandum pretiosum a vili, ad cognoscendum quomodo in via mandatorum Dei ambulare debeant.1 Intellectum quoque dat parvulis, puta humilibus. De quibus in Evangelio ait Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.2 Tales namque desuper illustrari merentur, sicut per Salomonem increata Sapientia loquitur:3 Si quis est parvulus, veniat ad me. Etenim teste Scriptura: Ubi humilitas, ibi et sapientia;4 ubi autem superbia, ibi et contumelia.

Quamvis autem disponente piissime Spiritu Sancto, tota Scriptura canonica plano ac facili sit digesta sermone, quatenus ab universis facilius capiatur; quorumdam tamen Patrum sanctorum ac catholicorum doctorum volumina, non solum rhetorico, sed et difficili orationis stilo traduntur, ut in multis talium duplex invenitur difficultas, una phrasis, altera sensus: propter quod a simplicioribus aut vix aut difficulter intelliguntur. Ideoque posteri quidam zelo boni communis accensi, quosdam libros hujuscemodi stilo transtulerunt faciliori, quemadmodum abbas Vercellensis de libris divini ac magni, imo (ut verbis utar Damasceni) divinissimi sacratissimique Dionysii, egit.

Porro inter eos qui tam difficili stilo sunt usi, venerabiles ac devotissimi Patres æterna memoria digni Joannes Cassianus et Climacus exstant. Quorum libri, quum crebrius sola difficultate stili, interdum vero tam stili quam sententiæ difficultate, simplicem remorentur lectorem; idcirco eosdem ad stilum clarum atque facillimum, auxiliante superdulcissimo Spiritu Sancto, transferre intendo ac elucidare, accedente et me instigante ad hoc affectuosa humilique instantia venerabilium Patrum ac Fratrum meorum Cartusiensium prope Leodium, præsertim domini Jacobi Gruytrode eorumdem Prioris, viri benigni, docti, humilis ac devoti, et fratris Laurentii ejus Vicarii, magna mansuetudine ac diligentia decorati, qui hoc ipsum obnixius postularunt. Sed et ceteri ejusdem cœnobii Fratres ingenti caritate concordiaque connexi, ac spiritualis profectus desiderio inflammati, idem fervide rogaverunt. Præterea, ut confido (quod præfati quoque Patres ac Fratres mihi in Christo carissimi asseruerunt), labor hujus translationis non erit inutilis, sed concedente Domino, fructuosus: quoniam difficultas intelligendi ea quæ leguntur, fructum lectionis non mediocriter tollit, aut etiam penitus impedit, imo et tædium parit, et multos avertit: quia dum vis intellectiva ad capiendum sensum valide occupatur, vis affectiva minus accenditur, juxta dictum illud commune: Quanto anima in actu unius potentiæ vehementius est intenta, tanto in aliarum potentiarum actibus fit magis remissa. Porro temperata characteris venustas et intelligendi facilitas, legentem et delectant et alliciunt ad legendum, ac ceteris paribus, mentem magis illuminant, et affectum salubrius validiusque inflammant, communitatique magis proportionate cognoscuntur.

Postremo, quoniam inter volumina Cassiani nunc transferenda, primum est de Institutis sanctorum Patrum; idcirco ab illo sumam exordium, et primo a prologo ejus.

TRANSLATIO XII LIBRORUM

DE INSTITUTIS SS. PATRUM

TRANSLATIO XII LIBRORUM

DE INSTITUTIS SS. PATRUM

QUORUM PRIORES QUATUOR DE CŒNOBIORUM SUNT INSTITUTIS, OCTO AUTEM POSTERIORES DE OCTO VITIIS CAPITALIBUS.

Footnotes

  1. Jer. xv, 19. ↩

  2. Matth. xi, 25. ↩

  3. Prov. ix, 4. ↩

  4. Prov. xi, 2. ↩

Chapter 1 of 279