Prologus
SICUT tertio Regum libro legitur, sapientissimus Salomon quum tantam a Deo sapientiam accepisset, ut nemo ei ante similis fuisse, nec post futurus esse dicatur, quum præclarum Deo templum ædificare decrevisset, a rege Tyri, viro gentili, petivit auxilium, et misso ad se mulieris viduæ filio nomine Hiram, ejus dispositione ac ministerio cuncta perfecit.12 Quum igitur rex Salomon universis regnis terræ sublimior, et in Israelitica plebe nobilior (cujus sapientia desuper inspirata, omnium orientalium ac Ægyptiorum sapientiam et statuta devicit), dignatus sit uti consilio viri pauperis ac gentilis:3 recte tu, beatissime episcope Castor, hoc eruditus exemplo, qui verum ac rationabile templum Deo construere cupis, non ex insensibilibus saxis, sed ex sanctorum virorum congregationibus, templum (inquam) non temporale et corruptibile, sed æternum et inexpugnabile; qui etiam cupis Domino consecrare pretiosissima vasa, non ex inanimato auro atque metallo conflata, quæ rex Babylonis concubinarum ac principum suorum possit voluptatibus applicare, sed ex animabus sanctis, quæ virtute innocentiæ, justitiæ ac castitatis fulgentes, Christum regem in cordibus suis habitantem circumferant:4 me egenum et ex omni parte pauperrimum, ad tanti operis expletionem dignatus es advocare. In provincia etenim tua tu cupiens fundare instituta monasteriorum partim orientalium, et maxime Ægyptiorum, quum tu ipse cunctis virtutibus atque scientia sis perfectus, et universis spiritualibus divitiis ita impletus, ut perfectionem desiderantibus, non solum tuus sermo, sed et sola conversatio tua, satis (imo et abundanter) sufficiat pro exemplo, me sermone elinguem et scientia pauperem rogas ut de inopia sensus mei aliquid tibi conferam, quo juveris ad exsequendum desiderium tuum; et præcipis ut instituta quæ in monasteriis Ægypti ac Palæstinæ observari conspeximus, secundum quod nobis a Patribus tradita sunt describam, non verborum quærens ornatum, in quo tu ipse excellenter edoctus es, sed simplicem vitam Sanctorum simplici sermone Fratribus in novello monasterio tuo degentibus appetis explanari. In qua re, quantum me pius desiderii tui ardor ad obediendum tibi inclinat, tantum me variæ anxietatum magnitudines terrent. Primum, quoniam vita mea nequaquam tanti est meriti, ut confidam me res tam arduas, tam profundas et sanctas, digno posse corde comprehendere et effari. Secundo, quoniam ea quæ a pueritia nostra inter sanctos Patres illos constituti, atque eorum quotidianis exhortationibus et exemplis excitati, agere tentavimus, sive didicimus aut visu cognovimus, integre recordari non possumus, tot annis ab eorum consortio ac imitatione abstracti: præsertim quum harum rerum notitia nullatenus valeat otiosa meditatione, aut nuda verborum doctrina, tradi, intelligi, aut memoriter retineri. Totum namque in sola experientia consistit et usu. Et quemadmodum non nisi ab expertis res istæ queunt doceri, ita ab his tantum possunt intelligi qui condigno studio ac sudore eas sequi ac obtinere nituntur: quæ tamen rursus cito per mentis negligentiam amittuntur, nisi collatione assidua spiritualium virorum discussæ fuerint et politæ, sive expositæ. Tertio, quia id ipsum quod de prædictis possumus reminisci, non juxta dignitatem materiæ, sed secundum possibilitatem et statum temporis hujus, imperitior sermo non valet exprimere. Huc accedit, quod viri conversatione illustres, et eloquentia atque scientia gloriosi, multa modo opuscula de ista materia conscripserunt: S. Basilium et Hieronymum, ac alios quosdam dico. Inter quos Basilius, interrogantibus Fratribus de diversis quæstionibus ac statutis, sermone facundo ac sanctarum Scripturarum testimoniis abundante respondit; Hieronymus vero non solum suo præclaro ingenio composuit libros, sed et quosdam ex Græco transtulit in Latinum. Post quorum tam facunda et exuberantia documenta ac sapientiæ flumina possem non immerito de præsumptione notari, si aliquam stillam doctrinæ tentassem adjicere, nisi me ad hoc tuæ sanctitatis animaret fiducia, atque promissio qua dixisti, quod scripta hæc, qualiacumque forent, tibi essent accepta, vel ea congregationi Fratrum in novello tuo cœnobio commorantium solummodo deputares: qui pie legant, et cum venia sufferant, si quid forsan minus caute a nobis prolatum exstiterit, fidem sermonis mei magis quam venustatem eloquii exquirentes. Quapropter, beatissime Præsul, qui es unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus, opus quod injungis, secundum vires ingenii mei aggrediar; et ea quæ a prædecessoribus nostris intacta omnino relicta sunt, utpote qui audita potius quam experta et visa descripserunt, rudi monasterio tuo et cunctis veritatem sitientibus intimabo. Nec mirabilia Dei atque prodigia recitabo: quæ licet multa et incredibilia per seniores nostros non solum audierimus, verum etiam propriis oculis conspexerimus fieri; tamen prætermissis his omnibus, quæ præter admirationem nil amplius ad instructionem vitæ perfectæ legentibus conferunt, instituta Patrum dumtaxat monasteriorumque regulas, origines quoque et causas atque curationes principalium vitiorum, quæ octo ab eis assignantur, quantum Domino adjuvante potuero, fideliter explicare secundum eorum traditionem conabor. Propositum etenim meum est, non de mirabilibus Dei, sed de correctione morum nostrorum ad obtinendam vitæ perfectæ consummationem pauca disserere, secundum ea quæ a senioribus nostris accepimus. In hoc quoque satisfacere tuis præceptis studebo, ut si quid forte in istis regionibus institutum vel diminutum aut additum videro, non secundum morem majorum antiquissima institutione fundatum, sed secundum arbitrium uniuscujusque cœnobii, id fideli sermone, vel addam, vel amputem, secundum regulam monasteriorum in Ægypto aut Palæstina antiquitus fundatorum. Nullatenus enim credo novellam congregationem in occidentalibus Galliarum partibus potuisse aliquid rationabilius aut perfectius reperire, quam sunt instituta quibus ab exordio apostolicæ prædicationis imbuta et fundata sunt a sanctis et spiritualibus Patribus cœnobia, quæ hucusque perdurant. Nihilo minus moderationem hanc huic opusculo insero, ut ea quæ secundum Ægyptiorum regulam impossibilia, vel dura aut ardua in regionibus istis probavero propter aeris asperitatem, aut morum difficultatem ac diversitatem, per instituta monasteriorum Palæstinæ seu Mesopotamiæ aliquo modo temperem. Quia si rationabilis ac discreta possibilitatis mensura servetur, eadem observantiæ perfectio invenitur etiam in impari facultate seu possibilitate.
Footnotes
Chapter 2 of 279