Capitulum 15
QUÆ SINT FIGURATIVÆ ANGELICARUM VIRTUTUM IMAGINES, ET RELIQUA.
AGE vero jam, si placet, relaxantes parumper intentionem nostram, et mentis aciem a sublimibus illis angelorum speculationibus tantisper avertentes, ad dividuam atque in plura discissam latitudinem multiplicis angelicarum imaginum varietatis descendamus, atque ab ipsis rursus, veluti ab imaginibus, ad simplicitatem cœlestium spirituum per illarum solutionem redeamus.
Id autem ante omnia compertum tibi sit velim, quod imaginum sacratiora signantium designationes, easdem interdum substantiarum cœlestium distinctiones perfectas atque docentes inducunt, aliquando discentes atque subjectas, et ultimas sæpe docentes, primariasque discentes, denique (ut dictum est) et primas, et medias, et extremas virtutibus præditas: ac per hunc expositionis explicitæ modum, nihil absurditatis inseritur, nihil quod sit a ratione alienum. Nam si quidem regi ac doceri aliquas a prioribus diceremus, deinde easdem regere atque docere, prioresque rursus extremas docere, et postmodum ab ipsis illis discentibus discere; esset profecto ea res perabsurda, et ingenti confusione plena. Sin autem easdem et docere et doceri dicimus, verum non easdem et ab eisdem, sed singulas a superioribus regi ac discere, extremas vero docere atque regere; non inconvenienter infertur, eas quæ in sacro Eloquio continentur sacratius effictas formas, easdem aliquando et primis, et mediis, extremisque virtutibus proprie ac vere circumponi posse. Igitur et illa vel in anteriora conversio ac jugis intentio, vel suis in locis mansio, atque tuendarum virtutum suarum causa nusquam progressio, status ille præterea per quem sociali ad sequentes secundo loco communicabilique processu providentissimæ virtutis participes fiunt, omnibus profecto cœlestibus spiritibus aptissime ac verissime congruit, etsi aliis eminentissime atque integre quidem, quod sæpe jam diximus, aliis vero ex parte atque submissius.
Aggrediamur itaque quod instituimus, illud statim in prima figurarum expositione inquirentes, quam ob causam divina Eloquia igneam descriptionem præ omnibus ferme honorare videntur. Denique invenies in his non modo igneas rotas effingi, verum ignita quoque animalia, et viros ignem veluti ex se coruscationis instar emittentes, ac juxta ipsas quoque cœlestes substantias congestos carbones ignis apponi, et flumina ingenti fragore ignis fervorem emittentia. Sed et Thronos esse aiunt igneos, et ipsa eminentissima Seraphin, incendendi munus ipsa nominis sui appellatione signare, ipsisque proprietatem et officium ignis in primis assignant: ac prorsus ultro citroque ignis figuras præcipue honorant. Per ignem itaque signari arbitror cœlestium spirituum faciem Dei maxime specie insignem. Nam profecto sanctissimi qui de Deo locuti sunt viri, summam illam et nullis obnoxiam figuris formisque substantiam, varie in igne describunt: quippe qui divinæ proprietatis, si dici liceat, in rebus visibilibus plurimas servat imagines.
Nempe enim ignis sensibilis in omnibus (ut ita dixerim) est; et per omnia sine ulla sui admixtione proficiscitur, et ab omnibus prorsus excipitur; quumque lucidissimus sit, ipse tamen, non admota materia in qua suam vim suumque ostendat officium, in se ipso occultus atque incognitus manet; neque admittit habitum, neque patet adspectui; ipse omnia superat, et ea quibus insederit, in suum traducit officium; omnibusque quomodolibet sibi appropinquantibus, sui consortium tradit; renovat omnia calore vitali, ac fulgoribus apertis illuminat; teneri miscerique non potest; discernendi vim habet, atque immutabilis est; superiora semper petit, et in acumen tendit; agilis, celer, sublimis, nullaque vi, ut inferiora petessat, adigi potest; semper mobilis, eodemque motu vigens, alia movet; complectitur omnia, quum tamen adstringi ipse non possit; quumque alio ipse non egeat, sibi ipsi tamen clam incrementa suppeditat, atque in qualibet suscipiente materia, suæ majestatis potentiam indicat; efficax, potens, omnibus invisibiliter præsens; si negligatur, non esse videtur; attritu autem, veluti irritatione quadam, naturaliter ac proprie continuo lucentem excitatur in flammam, rursusque incomprehensibili avolat modo; quumque affatim omnibus participationem sui locupletissimam præbeat, nunquam tamen ipse minuitur. Complures item alias ignis proprietates invenies, divinæ actioni (quantum humanis imaginibus fas est) prope accedentes. Hoc itaque non ignorantes viri illi divina sapientia repleti, cœlestes substantias ex igne maxime effingunt, ut illarum divinam speciem ad Dei imitationem tendere pro viribus indicent.
Humana quoque illas forma describunt, quod mente vigeant homines, videndique vires habeant ad superna tendentes, sublimique ore et erecto sint statu, et per naturam ad imperandum ac regendum idonei; quumque sensu ac viribus, brutorum animalium comparatione, minimum valeant, præstanti tamen virtute animi, ac rationabilis scientiæ dominatu, et quod anima naturaliter libera, servire vincique non possit, omnia superant. — Possumus autem et per singula plurifariam divisa humani corporis membra non inconcinnas (ut reor) imagines cœlestium invenire virtutum. Dicimus enim, visu quidem in sanctis angelis clarissimam signari aciem qua divinis hauriendis
Dan. vii, 9.
IV Reg. u. 11.
Ezech. 1, 5, 7, 13, 27.
Ibid. x, 2, 6, 7.
Dan. vii, 10.
Ibid. 9.
Is. vi, 6, 7. luminibus inhiant, simplicemque præterea illam, et liquidam, nihilque obluctantem, sed motus celeritate constantem, puramque, et patulam suscipiendis absque perturbatione ulla divinæ claritatis fulgoribus qualitatem; porro naribus olfaciendi ac dijudicandi vi præditis, capacem eorum perceptionem qua summam illam suavissimamque fragrantiam pro viribus admittentes, cetera quæ hujusmodi non sint, scite dijudicant ac penitus fugiunt; auribus vero, vim illam participandi divinamque participationem scite suscipiendi; gustu autem, intelligibilis alimoniæ refectionem, et divinorum nutrientiumque liquorum admissionem. At vero tactu, constantiam illam exprimi putamus, qua quid utile, quid noxium sit, perite discernunt. Palpebras autem et supercilia, statum illum significare arbitramur, quo divinæ speculationis sensus atque intelligentias cautissime servant; pubescentem vero ac juvenilem ætatem, vitalis virtutis constantiam sempiterne vigentis. Porro dentes, divisionem indultæ sibi perficientis alimoniæ alentisque perfectiones exprimere credimus. Quælibet enim substantia spiritualis, quam ab augustiore perceperit unicam et uniformem intelligentiam, provida virtute dividit atque multiplicat, dum inferiorem quoque pro captu suo promovet, atque ad altiora sustollit. Humeros autem, atque ulnas, et manus, faciendi et operandi strenuam ac potentissimam vim in divinis spiritibus interpretamur. Cor item, signum esse dicimus divinam speciem præ se ferentis vitæ, quæ vitalem vim summi boni instar in inferiora disseminat. Porro pectora, virtutem insuperabilem servandique vim, ut est a subjecti cordis vivifica distributione, significant. Dorsa vero, vim indicant vitales omnes virtutes continentem. Pedes autem, mobilitatem, celeritatem, atque cursum insinuant sempiterni motus ad divina tendentis. Quocirca et sanctorum spirituum pennatos Theologia pedes effinxit. Quippe alis signatur celeritas alta conscendens, et cœlestis vitæ cursus iter in anteriora semper ac celsiora consternens, et quod ad superiora feratur, mortalibus atque infimis omnibus exceptus.1 Sed enim alarum levitas, id in sanctis angelis indicat, quod terreni corporis sarcina liberi, toti absque ulla admixtione vel pondere ad celsa ferantur. Quod autem nudi ac discalceati describuntur, hoc signat, quod liberi, et absoluti, et expediti, atque exterioris omnis adjectionis labe sint puri, et ad divinæ simplicitatis similitudinem pro viribus tendant.
Verum, quia rursus simplex illa multiformisque sapientia nudos etiam operit, et vasa quædam illis circumferenda largitur, age ipsa quoque cœlestium spirituum sacra operimenta atque instrumenta, in quantum possumus, explicare pergamus. Perlucidam nempe atque igneam vestem signare arbitror divinam speciem, secundum illam quam diximus, ignis imaginem; illuminandi præterea vim, ob præmia in cœlo posita, ubi lux est, et quod prorsus intelligibiliter illustrat, sive intellectualiter illustratur. Porro sacerdotalem vestem, vim illam adducendi ad divina et sacratiora spectacula, totiusque vitæ consecrationem, insinuare puto. Zonas vero, fecundarum ipsarum virtutum custodiam diligentem, cogentemque ipsas in habitum, qui in semet singulari facilitate convertitur, ac per gyrum circa se ipsum immutabili identitate versatur. — Virgas itidem, regis ac ducis insigne præferre, quod omnia recta perficiat, dicimus. Hastas vero atque secures, vim dissimilia dividendi, discernentiumque virtutum habilitatem, et efficientiam, atque strenuitatem, intelligimus. Vasa quoque geometrica atque fabrilia, fundandi et construendi ac perficiendi vim, et quæque alia sunt providentiæ illius munera, quæ inferiora promovet atque convertit. Interdum et divinorum in nos judiciorum signa sunt, quæ finguntur sanctorum angelorum instrumenta: aliis quidem significantibus emendantem disciplinam, sive justitiam punientem; aliis vero, mœstorum casuum ereptionem, sive disciplinæ finem, sive prioris felicitatis receptionem, seu aliorum quoque munerum adjectionem, sive illa parva sive magna, sive carnalia sive intelligibilia sint. Prorsusque mens divinis in rebus exercitata, nunquam dubitabit invisibilibus rebus rerum visibiles coaptare imagines.
At vero, quum ventorum appellatione censentur, naturæ summa celeritas, quæ cuncta ferme absque ulla mora temporis penetrat, motusque ille ex summis ad infima, rursusque ex imis ad summa, in momento pertingens, profecto signatur, inferiora et secundo a se loco posita ad superiorem celsitudinem tollens, primasque substantias ad tradenda inferioribus lucis suæ consortia providentissime movens. Dicet fortasse aliquis, hunc aerium spiritum qui ventus dicitur, divinam quoque cœlestium spirituum præferre speciem. Habet enim et ipse, divinæ actionis imaginem atque figuram (sicut in Symbolica theologia juxta quatuor elementorum expositionem pluribus documentis ostendimus) secundum naturalem mobilitatem, vimque animandi, et celerem insuperabilemque discessum, et mobilium principiorum atque finium incognitas nobis atque invisibiles latebras. Non enim scis, inquit, unde venit, et quo vadit.2 — Nubis quoque speciem divina Scriptura illis affingit, per id profecto innuens, sanctos spiritus occulto quidem lumine supra mundanum impleri modum, ceterum primitivam illam primoque apparentem lucem, modeste reverenterque suscipere, eamque sequentibus, absque invidia pro suo cujusque captu secunda derivatione transfundere. Præterea, quod illis et fecunditas, et vis item animandi, et augendi, ac perficiendi adsit, juxta intelligibilis imbris fecunditatem, quæ subjectum gremium ad vitalem partum pinguibus evocet pluviis, rectissime nube signantur.
Et si quæritur quam ob causam, æris quoque, et electri, ac discolorum lapidum speciem divinæ Litteræ sanctis angelis applicant, id profecto dixerim: Electro, quod auri atque argenti speciem præfert, ex qua parte auri color ostenditur, splendorem illum inviolabilem designari, qui neque consumi, neque imminui possit, neque ulla ratione maculari; qua vero argentum lucet, nitidum illud, ac purum, cœlesteque jubar ostendi. Porro æri, juxta eas quas supra exposuimus rationes, ignis aut auri speciem oportet adscribi. At vero gemmarum species, colorum varietate distinctas, ita accipiendas puto, ut sive illæ sint candidæ, nitorem lucis insinuent; sive rutilæ, ignis speciem signent; sive fulvæ, rutilans referant aurum; sive virides, vigorem ac robur juventutis enuntient. Invenies denique per singulas figurarum imagines dignissimos sensus, quibus ad superiora feraris.
Verum, quia de his pro modo virium nostrarum satis dictum puto, ad cetera discutienda transeamus, et cœlestibus spiritibus effectas bestiarum effigies explicemus. Leonis faciem signare putamus, vim illam in angelis principalem, ac robustam, et indomabilem, per quam occultissimo illi ineloquibilis Divinitatis arcano, pro viribus similes nituntur evadere, opertis spiritualibus vestigiis, et expedita illa atque ineffabili celeritate itineris ad divini fulgoris secreta tendentis. Bovis autem imaginem, fortitudinis ac robustatis præferre speciem, et qua spirituales sulcos suscipiendis cœlestibus fecundisque imbribus scindunt. Cornua item servatricem illam signant atque insuperabilem vim. Porro effigiem aquilæ, regiam dignitatem, motumque ad superna tendentem, celeremque volatum; atque ad captandum necessarium reparandis viribus cibum, agilitatem, atque vigilantiam, et cursum et facilitatem summam; ac præterea vim illam singularem speculandi atque intendendi libere, directe, in nullam partem inclinando aciem luminum, in radium illum uberrimum et lucidissimum Deitatis, quem ex se instar solis emittit. Equorum quoque figuram, obedientiam in sanctis angelis significare dicimus, qua divinis obtemperant jussis. Qui si quidem albi sint, candorem ac divinæ propinquitatem lucis quam maxime signant; sin vero pulli, occulta Divinitatis insinuant; si autem rubei, vigorem ignis et strenuam efficaciam indicant; quod si ex albo nigroque permixti, vis illa signatur qua traducente nectuntur extrema, et prima secundis, ac secunda primis, conversionis ac prudentiæ ratione junguntur.
Enimvero, nisi cohibendæ prolixitatis rationem haberemus, particulares quoque memoratorum animalium proprietates corporalesque illorum descriptiones omnes, cœlestibus illis virtutibus, dissimilium similitudinum ratione, aptissime congruere profecto doceremus: fervorem iracundiæ, ad spiritualem fortitudinem, cujus extremum ira vestigium est; concupiscentiam quoque, ad divinum amorem; et ut totum simul explicem, omnes mutorum animantium sensus, et partes in plura discissas, ad virtutum cœlestium altissimas intelligentias et unicas virtutes referentes. Verum prudentibus non modo ista sufficiunt; sed vel unius obscuræ imaginis expositio, ad similia pari ratione solvenda sufficiet.
Illud inspiciendum, quid sibi velint flumina, rotæ, et currus qui cœlestibus virtutibus conjuncti referuntur. Nempe enim ignea flumina divinos significant latices, largissimam angelis atque indeficientem inundationis copiam largientes, vitalisque fecunditatis altores. Currus autem, conjunctam similium et æqualium societatem signant. Rotæ vero, quæ alatæ quidem sunt, ceterum in anteriora semper absque ulla conversione in nullam partem declinando incedunt, vim profecto actionis angelicæ qua rectam semper viam atque arduam pergunt, insinuant. Quippe omnis illorum cursus spiritualisque rotatus, ad viam illam erectam atque arduam cœlesti intentione dirigitur. Possumus autem et juxta alium sensum, intellectualium rotarum figuralem descriptionem exponere. Est enim eis, ut Propheta ait, cognomen inditum, Gelgel: quod Hebræorum voce, revelationes, ac revolutiones significat.3 Igneæ namque atque divinæ rotæ, regyrationes quidem habent, quod sempiterno motu circa summum idem versentur bonum; revelationes autem, quod occulta sacramenta revelent, et humiliores quosque promoveant, sublimesque divini fulgoris radios in inferiora agmina descendendo transfundant.
Reliqua nobis ad exponendum est gaudii cœlestium ordinum ratio. Sunt enim illi passivæ voluptatis nostræ prorsus ignari.4 Congaudere autem dicuntur Deo in eorum qui perierant inventione, juxta congruam sibi divinam prorsus tranquillitatem, et benignissimam copiosissimamque lætitiam quam de illorum providentia et salute capiunt, qui convertuntur ad Deum, ac voluptatem illam prorsus ineffabilem cujus et sancti viri sæpenumero participes effecti sunt, quum in eos divinæ illius ac deificæ lucis fulgor influeret.
Sed hæc hactenus de figuris ac fictionibus sacris: quæ licet ad diligentiorem hujusmodi signorum enodationem non attigerint, multum tamen, ut reor, conferent intelligentiæ nostræ, ne in humilitate litteræ figamur, figuralibusque imaginibus inhæreamus. Quod si objicias nos non omnium deinceps imaginum quæ in sacris Litteris angelicas virtutes actionesque significant, fecisse mentionem: respondebimus quod verum est, fatebimurque ingenue divinarum et earum quæ supra mundum sunt rerum, partim liquidam nos ignorasse scientiam, atque ad ea ediscenda quæ supra nos sunt, doctore ac duce indigere; partim quædam omisisse ex industria, ut quæ ex antea expositis colligi possent, tantumdem ferme valentia. Simul et ne modum liber excederet prospicientes, arcana cœlestia silentio honoranda putavimus.
Footnotes
Chapter 142 of 142