Capitulum 14
QUID SIGNIFICET IS QUI TRADITUR ANGELICUS NUMERUS.
AT hoc item spirituali discussione et magisterio dignum puto, quamobrem Scripturæ sanctæ traditio de angelis loquens, millia millium esse dicat, et decies millies dena millia, supremos humanos numeros in se ipsos involvens atque multiplicans, perque hos, cœlestium substantiarum ordines nobis esse innumerabiles, apertis rationibus pandens.1 Sunt enim profecto plurimæ cœlestium militiæ spirituum, quæ mortalium nostrorum numerorum infirmum brevemque modum longe transcendant, atque a sola sua eminentissima et cœlesti intelligentia atque notione scitæ sint ac definitæ, quam illis opulentissime largita est summa Divinitas, immensæ auctor scientiæ, atque sapientiæ fons, et principium omnibus simul exsistentibus excellentis ratione substantiæ ipsa exsistens, et causa substantiæ, et continens omnia virtus, et consummatio cuncta complectens.
Footnotes
-
Dan. VII, 10, juxta LXX. ↩
Chapter 141 of 142