Præfatio
QUIS ascendit in cœlum atque descendit? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen est ejus? et quod nomen filii ejus, si nosti? Prov. xxx, 4.
Docet nos sacra Scriptura, Dominum Deum nostrum et incomprehensibilem esse, et tamen posse aliquo modo comprehendi : præsertim quum Beati in patria comprehensores vocentur; et sanctus fateatur Apostolus, Sequor autem si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum.1 Sic et scriptura hæc erudit nos Deum nostrum ineffabilem innominabilemque consistere, et nihilo minus suo modo posse effari et nominari. Quomodo etenim laudabimus eum, et aliis notificabimus majestatem ipsius, nisi eum exprimendo et significando per nomina? Denique, Scimus (ait prædilectus legislatoris nostri discipulus) quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus.2 Qui loquens ad Patrem, dixit : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; itemque :3 Notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio tua in eis sit.4
Possumus ergo Deum verum aliquo modo cognoscere, et proportionaliter nominare, potissime quum in libro Sapientiæ scriptum sit :5 Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est ; a magnitudine enim speciei et creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri.6 Annon et gloriosus gentium Doctor hoc ipsum deprompsit? Invisibilia (inquit) Dei a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.78
Verumtamen, non obstantibus his, pandit idem Apostolus incomprehensibilitatem Omnipotentis in se ipso, qui non est minus incomprehensibilis in sua essentia, quam in sapientia et justitia sua. De quo in prima ad Timotheum epistola asserit : Quem nullus hominum vidit, nec videre potest;9 et alibi : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !10 De quo et in Job fertur : Nos quippe involvimur tenebris; digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest : ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.11 — Consonant demum his dicta philosophorum, quum etiam Plato asserat in Timæo : genitorem opificemque universi tam difficile inveniri, quam inventum impossibile digne effari. De quo in Elementatione sua theologica Proclus ait :12 Ens divinum propter suam supersubstantialem unitatem, indicibile est et incognoscibile omnibus simul secundis, a participantibus autem capabile est et cognoscibile:1314 propter quod solum primum penitus ignotum, tanquam ἀμέθεκτον ens. Hoc est quod sexta propositione libri de Causis inducitur: Causa prima est superior omni narratione, et non narratur nisi per causas secundas, quoniam ipsa est super omnem causam.
His et consimilibus difficultatibus plenus est liber iste, Deo præstante jam elucidandus: qualiter videlicet prædicata et nomina ista perfectionalia Deo conveniant, et qualiter ista nunc tacta stent simul et concordentur. Ad quorum qualemcumque declarationem et resolutionem quis poterit esse idoneus, nisi quem talem fecerit Deus? Ejus igitur illustrationem totis implorò præcordiis. Est namque revera altissimum istud negotium, et in horum plena notitia consistit felicitas. Idcirco in horum cognitione clara et amorosa, formata et affectiva proficere, est ad beatitudinem veram proficisci ac propinquare: ad quod requiritur habitaculum mundum, mens depurata, cor humile et sincerum, imo omni virtute ornatum.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
MARTYRIS, ATHENARUM EPISCOPI ET GALLIARUM APOSTOLI
DE DIVINIS NOMINIBUS
AD TIMOTHEUM EPHESINÆ CIVITATIS EPISCOPUM
INTERPRETE JOANNE SCOTO
Footnotes
Chapter 1 of 143