Capitulum 1
QUÆ SIT RATIONIS INTERPRETATIO, ET QUÆ DE DIVINIS NOMINIBUS TRADITIO.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Nunc autem, o beate vir, post theologicos characteres, in divinorum nominum replicationem quantum licet transeamus. Sit autem et nunc nobis Eloquiorum lex prædefinita, veritatem nos invenire eorum quæ de Deo dicta sunt, non in credibili humanæ sophiæ verbis, sed in appropriatione*, spiritu movente theologorum, virtutis, per quam ineffabilibus et ignotis ineffabiliter et ignote conjungimur, secundum meliorem nostræ rationalis et intellectualis virtutis et operationis unitatem.12*
Universaliter itaque non audendum dicere neque intelligere quid de superessentiali et occulta Divinitate, præter divinitus nobis ex sacris Eloquiis expressa. Ipsius enim super rationem et intelligentiam et essentiam superessentialis, ipsa superessentiali scientia reponendum: in tantum sursum respicientes, quantum se infert divinorum Eloquiorum radius ad superiores claritates circa divina, temperantia et sanctitate coarctatas. Etenim si quidem oportet sapientissima et verissima Theologia persuaderi, juxta analogiam uniuscujusque animorum respiciuntur divina et inspiciuntur thearchicæ bonitates in salutari justitia, ab his quæ in mensura sunt, immensurabilitatem divinitus tanquam illocalem distinguentem. Sicut enim incomprehensibilia et incontemplabilia sunt sensibilibus invisibilia; et his quæ sunt in figmento et similitudine, simpla et non simulata; et secundum corporum figuras formatis, incorporalium intacta et non figurata informitas: juxta eamdem veritatis rationem, superat essentias superessentialis magnitudo, et animos super animum unitas; et omnibus virtutibus impossibile est, quod super sensum est arcanum, quæ omni ratione super rationale bonum; unitas unifica omnis unitatis, et superessentialis essentia, et intellectus invisibilis, et verbum arcanum; irrationabilitas, et invisibilitas, et innominabilitas, secundum nullum eorum quæ sunt ens; et causale quidem essendi omnibus, ipsum autem non ὄν, ut omnis essentiæ summitas, et utcumque ipsa de se ipsa proprie et scienter manifestat. De hac igitur, ut dictum est, superessentiali et occulta Divinitate, non audendum dicere neque intelligere quid, præter divinitus nobis ex sacris Eloquiis expressa. — Etenim sic ipsa de semetipsa in Eloquiis optime tradidit. Ejus quidem qualis est scientia et contemplatio, omnibus invia est, quæ sunt tanquam ab omnibus superessentialiter separata. Et multos theologorum invenimus non solum ut invisibilem eam et incomprehensibilem laudantes, sed et inscrutabilem simul et investigabilem, tanquam non ente vestigio ullo in occultam ejus multitudinem pervenientium.
Non tamen incommunicabile est universaliter bonum ulli eorum quæ sunt: sed in se ipso manens, superessentialem collocatum radium, uniuscujusque eorum quæ sunt, proportionaliter illuminationibus optime supermanifestat; et ad possibilem sui contemplationem et societatem et similitudinem extendit sacros animos, quantum fas est et sic divinitus desiderantes, et neque ad superius moderate indita divina manifestatione, impossibiliter glorificatos, neque ad inferius ex ea quæ in malum est minoratione resolutos, sed et bene ponderate et recte ad radium eis superlucentem extentos, et commensurabili justarum illuminationum amore, cum reverentia sacra, et temperate et sancte revelantes, ipsa sequentes thearchica juga quæ etiam totas gubernant supercœlestium essentiarum sanctas dispositiones. Hoc quidem super intellectum et essentiam Thearchiæ occultum, inscrutabile est etiam intellectualibus mentis reverentiis.
Hæc arcana temperanti silentio honorantes, ad lucentes nobis in sacris Eloquiis splendores intendamus, et ab ipsis in lucem ducamur ad thearchicos hymnos, ab his supermundane illuminati, et ad sacras hymnologias formati ad videndum etiam commensurate nobis per eas donata divina luminaria, et largum principium omnis divinæ apparitionis luminis laudandum sicut ipsum de se ipso in sacris Eloquiis tradidit: ut quia omnium est causa, et principium, et essentia, et vita; et quidem residentium ab eo, et revocatio et resurrectio; ad vero deiformitatis incorruptibile, perditorum renovatio et reformatio; juxtaque agitationem immundam mobilium collocatio divina, et stantium munimen; et ad ipsum reductorum restitutiva manuductio; et illuminatorum illuminatio, et perfectorum perfectio principalis, et divinorum divinitas, et simplicium simplicitas, et unitorum unitas; principii omnis superessentialiter superprincipale principium; et occulti, secundum quod justum est, optima traditio: et simpliciter dicendum, viventium vita, et eorum quæ sunt essentia, omnis vitæ et essentiæ principium et causa, per suam, ut sint quæ sunt, activam et continentem bonitatem.
Hæc autem a divinis Eloquiis didicimus; et omnem sic dicere sacram theologorum hymnologiam invenies ad beneficas Divinitatis processiones manifestative et laudative divinas nominationes præparantem. Unde in omni fere theologica actione Thearchiam videmus divinitus laudatam : ut monadem quidem et unum, propter simplicitatem et unitatem supernaturalis impertibilitatis, ex qua ut unifica virtute unimur, et partitis nostris alteritatibus supermundane complicatis, in deiformem monadem congregamur et Deum imitantem unitatem; ut trinitatem vero, propter subsistentis ter superessentialis fecunditatis expressionem, ex qua omnis paternitas in cœlo et in terra est et nominatur; ut autem causam eorum quæ sunt, quoniam omnia ad esse adhibita sunt per ejus substantificam bonitatem; sapientem vero et bonam, quia exsistentia omnia, quæ propria natura incorruptibilia salva sunt, omni harmonia divina et sacra pulchritudine sunt repleta. Humana autem differenter : quia his quæ secundum nos sunt, ad veritatem universaliter in una sui substantiarum communicavit, et revocatam ad se ipsam restituit humanam novissimam partem, ex qua ineffabiliter simplex Jesus compositus est, et appositionem assumpsit temporalem æternus, et æqualis nobis factus est natura, omnium secundum omnem naturam ordines superessentialiter molitus, cum incommutabili et inconfusa priorum collocatione. Et quæcumque alia deifica luminaria eloquiis consequenter divinorum nostrorum ducum occulta traditio expresse nobis donavit.3
Hæc et nos didicimus, nunc quidem rationabiliter nobis per sacra velamina Eloquiorum et hierarchicarum traditionum humanitatis, sensibilibus quidem invisibilia, et his quæ sunt superessentialia circumvelantis, et formas et similitudines carentibus formis et similitudinibus circumcomponentis, et supernaturalem et non figuratam simplicitatem, varietate partitorum symbolorum et multiplicantis et præfigurantis. Quum autem incorruptibiles et immortales facti fuerimus, et christiformi et beatissima recipiemur quiete, semper cum Domino (juxta Eloquia) erimus : visibilis quidem ipsius divinæ manifestationis in castissimis contemplationibus repleti, manifestissimis splendoribus nos circumlustrantis, sicut discipulos in illa divinissima transformatione; invisibilem autem ipsius illuminationem impassibili et immateriali intellectu participantes, et super intellectum unitatem, in superapparentium radiorum ignotis et beatis experimentis, in divinorum imitatione supercœlestium animorum. Sicut angeli enim (ut Eloquiorum veritas ait) erimus, et filii Dei, resurrectionis filii sunt. Nunc autem, ut nobis possibile, necessariis quidem in divina symbolis utimur, et ex ipsis iterum in simplam et unitam invisibilium contemplationum virtutem proportionaliter intendimus; et post omnem secundum nos deiformium intelligentiam, resecantes nostras intellectuales operationes, in superessentialem radium, secundum quod justum est, nos immittemus. In quo omnes fines omnium cognitionum superarcane ante substituti sunt; quem neque intelligere possibile est, neque dicere, neque omnino quoquomodo contemplari, propter quod ab omnibus ipse remotus sit et superincognitus : et omnium quidem essentialium cognitionum et virtutum summitates, simul et omnes superessentialiter in se ipso præambientem; omnibus vero incomprehensibili virtute et supercœlestibus animis supercollocatum. Si enim scientiæ omnes exsistentium sunt, et in ea quæ
1 Thess. iv, 16.
Luc. xx, 36. requiescentes sunt finem habent; ipsa omnium essentia summa, et ab omni scientia est remota.
Et si melior est omni ratione et omni scientia, et super intellectum universaliter et essentiam collocatur (omnium quidem quum sit acceptiva, et comprehensiva, et præapprehensiva, omnibus autem per se universaliter incomprehensibilis est); et neque sensus ejus est, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque verbum, neque tactus, neque scientia: quomodo de divinis nominibus a nobis actitabitur sermo sine vocabulo, et super nominationem superessentiali Deitate ostensa? Sed, quod diximus quum theologicos characteres exposuimus, unum incognitum, superessentiale, per se optimum, quod quidem est, trinam unitatem dico, ὁμόθεον et ἐκαίγαθον, neque dicere neque intelligere possibile est. Sed et sanctarum virtutum angelicæ unitates, quas sive speculativas sive acceptivas oportet dicere superincognitæ et superlucentis bonitatis, et arcanæ sunt et incognitæ, et solis ipsis subsistunt super scientiam angelicam dignis suis angelis. His deiformes angelica imitatione, quantum licet coadunati animi, quoniam secundum omnem intellectualem operationem requiescunt. Talis quum sit deificatorum animorum ad summum lumen unitas, laudant ipsum potissime per omnium quæ sunt ablationem, in hoc vere et supernaturaliter illuminati ex beatissima cum ipso unitate: quia omnium quidem est quæ sunt, causale; ipsum autem nihil, ut omnibus quæ sunt, superessentialiter exaltatum. Igitur superessentialitatem divinam, qualis est superbonitatis supersubsistentia, neque ut verbum, aut virtutem, neque ut animum, aut vitam, aut essentiam, laudare est justum (nulla enim eorum quæcumque sunt, super omnem veritatem veritate dicitur); sed ut omni habitu, motu, vita, phantasia, opinione, nomine, verbo, virtute, intelligentia, essentia, statu, collocatione, unitate, summitate, multitudine, omnibus quæcumque sunt exsistentia, supereminenter remotam. — Quomodo vero ut bonitatis subsistentia, ipsius esse omnium quæ sunt est causa optima principalis Divinitatis providentia, ex omnibus causatis laudanda est: quoniam et circa ipsam omnia, et propter ipsam, et ipsa est ante omnia, et omnia in ipsa constituta sunt, et ejus essentia, omnium est ad esse deductio et substantia. Et ipsam omnia desiderant: intellectualia quidem et rationabilia, scienter; subjecta vero his, sensibiliter; et alia, secundum vitalem motum, et essentialem et conditionalem necessitudinem.
Hæc igitur scientes theologi, et tanquam innominabilem eam laudant, et ex omni nomine. Innominabilem quidem, ut quum aiunt Divinitatem ipsam in una mysticarum symbolicæ divinæ manifestationis visionum, increpasse dicentem: Quod nomen tui? Et sicut ab omni eum Dei nominativa scientia reducens, dicere: Et ut quid interrogas nomen meum? et hoc est mirabile. Annon hoc vere est mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod omni supercollocatum nomini nominato sive in hoc sæculo sive in futuro? Multivocam vero: ut quum iterum eam introducunt dicentem, Ego sum via, veritas et vita, lux, Deus; et quum ipsi omnium causalem theosophi multivoce ex omnibus causativis laudant: ut optimum, ut bonum, ut sapientem, ut dilectum, ut Deum deorum, ut Dominum
Judic. vii, 17.
Bod. 18.
Joan. vii, 6; viii, 12;
Gen. xxviii, 12. dominorum, ut Sanctum Sanctorum, ut æternum, ut exsistentem, et ut sæculorum causalem; ut vitæ largitorem, ut sapientiam, ut intellectum, ut rationem, ut scientem, ut proferentem omnes thesauros ab omni scientia, ut virtutem, ut potentem, ut Regem regnantium, ut Antiquum dierum, ut non senescentem, ut immutabilem, ut salutem, ut justitiam, ut sanctificationem, ut redemptionem, ut in magnitudine omnia excellentem, ut in aura levi sive tenui. Atque et in animis eum esse aiunt, et in animabus, et in corporibus, et in cœlo, et in terra, et simul in eodem eumdem, immundanum, circa mundum, supermundanum, supercœlestem, superessentialem, solem, stellam, ignem, aquam, spiritum, rorem, nebulam, per se ipsum lapidem, petram; et omnia quæ sunt, et nihil horum quæ sunt.
Sic igitur omnium causæ, et super omnia enti, et innominabile adunabunt, et omnia eorum quæ sunt nomina, ut diligenter sit universorum regnum. Et circa eam sunt omnia, et ab ea ut causa, ut principio, ut fine dependentia, et ipsa, secundum Eloquium, est omnia in omnibus.4 Et vere laudatur omnium subsistentia inchoativa et consummativa, et continens, custos, et pascens, et ad se ipsam convertens, et hæc adunans immensurabiliter et excelse. Non enim continentiæ, aut vitæ, aut consummationis causa tantum est, ut a sola hac aut altera providentia supernominabilis bonitas nominaretur; omnia vero simpliciter et indefinite in se ipsa quæ sunt præambiens, perfectissimis unius suæ et causalissimæ providentiæ bonitatibus, et ex omnibus quæ sunt, harmonice laudatur et nominatur.
Et quidem non has solas theologi divinas nominationes honorant quæ sunt ab omnibus aut partitis providentiis, aut provisis: sed et a quibusdam est, quando divinis responsis in sacris templis aut aliis formis magistros aut Prophetas illuminantibus, juxta alias et alias causas et virtutes, nominant super dictionem et super nominationem bonitatem; et formas ei et similitudines humanas, aut igneas, aut electrinas circumponunt; et oculos ejus, et aures, et nexos crines, et facies, et manus, et posteriora, et pennas, et brachia, et dorsa, et pedes laudant; coronasque, et thronos, et calicem, et crateras ejus, et alia quæcumque mystica sunt, ei circumformant. De quibus in Symbolica theologia secundum virtutem diximus. Nunc vero quæcumque præsentis sunt actionis ex Eloquiis congregantes, et sicut quadam regula his quæ dicta sunt utentes, et ad ea respicientes, ad reserationem invisibilium divinorum nominum proveniamus. Et quæ quidem semper per omnem nobis Theologiam hierarchica lex induxit, divina contemplativa virtute theophanias inspiciemus, proprie dicere theorias.5 Et aures sacras mirabilibus divinorum nominum replicationibus apponamus, sanctis sancta, secundum divinam traditionem, collocantes, et indoctis hæc irridentibus et illudentibus auferentes, magis autem ipsos illos, siquidem omnino sunt hujusmodi quidam homines, in hoc divina pugna redimentes. Te quidem hæc custodire oportet, o bone Timothee, juxta sacratissimam inductionem; et neque dicta neque prolata divina, facere in indoctos. Mihi autem det Deus divinitus laudare non vocatæ et non nominatæ Divinitatis beneficas multas nominationes, et ne auferat verbum veritatis ex ore meo.
COMMENTARIA DIONYSII CARTUSIANI
IN LIBRUM
DE DIVINIS NOMINIBUS
Footnotes
Chapter 2 of 143