Capitulum 13
DE PERFECTO ET UNO.
ISTA et de his dicta sufficiunt. Jam vero ad id quod est validissimum (si placet) disserendum pergamus. De auctore sane omnium Scriptura divina et omnia et simul omnia prædicat, et ut perfectum ipsum et ut unum celebrat. Perfectum quidem est, non solum ut in se ipso et per se perfectum, et seorsum uniformiter per se ipsum separatum, totumque per totum perfectissimum; verum et ut perfectionem superans, ex eo quod supereminet omnibus, omnemque terminat infinitatem, et supra omnem expanditur finem, atque a nullo capitur seu comprehenditur, sed pertingit ad omnia simul et super omnia indeficientibus largitionibus et nunquam desinentibus operationibus. Perfectum item dicitur, et ut incrementa non capiens, semperque perfectum, et ut imminui nescium: quippe ut in se ipso omnia antea excellenter habens, atque exuberans secundum unam indesinentem et eamdem plenissimamque et nunquam imminuibilem largitatem, per quam omnia perfecta consummat suaque perfectione replet.
Unum vero Deus est, quia omnia unice est secundum unicam eminentiam unitatis; omniumque unum est causa, nunquam egrediendo discedendoque ab uno. Nihil enim ex his quæ sunt, unius expers est: ceterum, ut numerus omnis est monadis particeps, et una dualitas unaque dicitur decas, et dimidium unum, et tertium et decimum unum; sic omnia et omnis omnium particula, unius est particeps, et quia est unum, sunt cuncta quæ sunt subsistentia. Neque enim unum illud omnium causa, unum ex pluribus; sed ante unum omne omnemque multitudinem, uniusque omnis ac multitudinis definitivum. Neque enim est multitudo quæ unius sit expers: sed id quidem quod plura partibus est, unum est toto; et quod plura accidentibus, unum subjecto est; quodque plura numero aut virtutibus, unum est et specie; et quod plura speciebus, unum est genere; et quod plura processibus, unum principio est: nihilque est in rebus quod non unius aliqua ex parte sit particeps, ejus scilicet quod singulare per omnia, omnia et tota omnia, etiam adversantia, singulariter quoque coapprehendit. Et sine uno quidem multitudo non est; erit vero unum sine multitudine, sicuti et monadem ante omnem multiplicatum numerum ponimus. Et si omnibus omnia conjuncta counitaque quis ponat, erunt omnia toto unum. Et id præterea sciendum, quod secundum uniuscujusque speciem ante animo præconceptam, conjuncta esse dicuntur quæ conjuncta sunt; estque unum omnium veluti elementum. Denique si unum tollas, neque totum erit, neque pars aliqua, neque aliud quidquam in rebus: omnia enim in se ipso unum uniformiter præaccipit atque complectitur.
Hac nempe ratione sacra Eloquia Divinitatem totam, ut omnium causam, unius appellatione concelebrant, et unus Deus ac Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus atque idem Spiritus, per excellens totius divinæ unitatis individuum eminentemque simplicitatem, in qua sunt omnia singulariter collecta atque conjuncta, et ante supersubstantialiter comprehensa. Quocirca et omnia ad ipsam juste referuntur atque rediguntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et constituta sunt, et permanent, et continentur, ac implentur, atque convertuntur. Nihil denique in his quæ sunt invenies quod non uno secundum quod omnis Divinitas supersubstantialiter nominatur, sit id quod est, et perficiatur atque servetur. Et expedit ut nos quoque a multis ad unum virtute divinæ unitatis conversi, unice laudemus totam atque unam Deitatem, unum, omnium causam: quod ante omne unum omnemque multitudinem, et partem et totum, et terminum et indeterminationem, finemque et infinitatem est; quod omnia quæ sunt ipsumque esse determinat; quod omnium et totorum omnium, simul et ante omnia et super omnia singulariterque est causa; quod super ipsum unum est, ipsumque quod unum est terminat. Namque unum quod est, inter ea quæ sunt connumeratur; porro numerus, substantiæ particeps est: unum vero illud supersubstantiale, et unum quod est et omnem numerum terminat, ipsumque est et unius et numeri, et quæ sunt omnium, principium et causa, et numerus et ordo. Idcirco et unitatis ac trinitatis appellatione celebratur quæ est super omnia Deitas. Neque unitas neque trinitas aut a nobis aut a quovis alio cognita, est; verum ut et ineffabilem ipsius unionem et divinam fecunditatem celebremus, trinitatis atque unitatis sacratissima appellatione omne nomen excedentem appellamus, subsistentibusque supersubstantialem nominamus. Porro nulla monas aut trinitas, neque numerus neque unum, neque fecunditas, neque aliud quidquam conditum aut creaturæ alicui cognitum, arcanum illud (quod sermonem omnem et intelligentiam superat) summæ Deitatis quæ super omnia altissime eminet, aperit; neque nomen ipsius est, neque sermo, sed inaccessibilis emicat. Et ne ipsius quidem bonitatis, quasi congruum, illi nomen offerimus; sed affectu ac desiderio aliquid de ineffabili natura illa intelligendi ac dicendi, reverentiæ plenum in primis illi nomen dedicamus. In quo tamen a theologis non dissentimus, licet multum a rerum veritate destituamur. Idcirco ipsi quoque ascensum qui fit per negationes prætulerunt: utpote animam a cognatis sibi avertentem, et per omnes divinas intelligentias incedentem, a quibus excipitur longe quod super omne nomen est omnemque sermonem atque scientiam; postremo autem omnium ipsi conjungentem, quantum et nobis illi jungi fas est.
Istas nos intelligibiles divinas appellationes congessimus, et ut potuimus, explanare studuimus: non modo non satis digne ac diligenter id munus exsecuti (id enim veraciter et de se angeli dicerent), neque quidem angelicas laudes assecuti (quandoquidem extremis etiam angelis præstantissimi theologi nostri sint inferiores), neque theologis ipsis aut ipsorum philosophiam assequentibus et consequentibus pares; verum ne his quidem qui nostri ordinis sunt, accedentes, illis ipsis longe inferiores sumus. Itaque, si quidem rite ista diximus, et pro modulo nostro divinis explicandis nominibus satis animo invigilavimus; auctori bonorum omnium res tanta accepta referatur, qui dedit primo ut diceremus, deinde ut bene diceremus. Sed et si quid a nobis omissum est, ex his quæ tantumdem valent, illud quoque eisdem rationibus eisdemque intelligentiæ modis supplere oportebit. Porro, si hæc aut minus recte aut minus plene diximus, et a veritate seu in toto seu in parte deviavimus;12 erit humanitatis tuæ corrigere non sponte ignorantem, scientiamque tradere discere cupienti, atque ferre opem non satis nervorum habenti, et curare nolentem ægrotare, et alia quidem ex te ipso inventa, alia vero ab aliis mutuata, cuncta autem a summo bono accepta, transfundere in nos. Neque pigeat amicum fovere beneficio. Vides nempe ut nos quoque nihil ex traditis nobis sacerdotalibus rationibus intra nos ipsos continuimus, sed integras illas atque in nullo violatas et tibi et sanctis aliis viris tradidimus; faciemusque id, quoad et nos dicere sufficiemus, et hi quibus dicitur idonei erunt ad audiendum, in nullo traditionem violantes, nisi forte ad intelligendum aut eloquendum infirmiores erimus. Verum ista quidem, ut Deo placitum erit, explicabuntur. Erit autem iste spiritualium Dei nominationum, quantum ad susceptum opus pertinet, finis. Transibimus autem nunc, Deo duce, ad Significativam theologiam conscribendam.
Footnotes
Chapter 143 of 143