Capitulum 12
DE SANCTO SANCTORUM, REGE REGUM, DOMINO DOMINORUM, DEO DEORUM.
VERUM enim vero quoniam quæcumque de his dicenda erant, congruum (ut reor) finem acceperunt, laudare jam convenit infinitis nominibus præditum, et ut Sanctum Sanctorum, et Regem regum, et regnantem in sæculum et in æternum et ultra, et Dominum dominorum, Deumque deorum. Ac primo quidem dicendum quid ipsam sanctitatem esse putemus, quid regnum, quid dominationem, quidve deitatem; et quid Scriptura hac geminatione nominum significare velit. Itaque sanctitas quidem est, ut secundum nos loquamur, omni scelere libera perfectaque et penitus incoinquinata munditia. Porro regnum est omnis termini et ornatus legisque et juris ordinisque distributio. Dominatio vero, non modo inter deteriores eminentia, verum omnis quoque honestorum ac bonorum perfecta possessio, veraque indemutabilis firmitas: unde et a libera potestate dominandi facienda, et dominatio et dominus et dominans dicitur. At deitas (Græce θειότης) itidem, quod prospiciat cuncta providentia bonitateque mirabili, et circum omnia currat cunctaque contineat, et se omnia repleat, atque universa transcendat quæ providentia illius utuntur. Hæc igitur in supereminente omnibus causa absolute laudanda sunt, appellandumque illam excellentem sanctitatem et dominationem, regnumque supremum, et simplicissimam deitatem. Ex ipsa enim continuo ac repente exorta est et distributa omnis mera diligentia totius sinceræ munditiæ; omnis rerum ordo, lex atque distinctio, inconcinnitatem et inæqualitatem atque incongruentiam eliminans, et ad ordinatissimam identitatem ac rectitudinem gestiens, et quæ ipsius participationem promeruerunt, circumagens; omnis perfecta bonorumque omnium exacta possessio; omnium benigna providentia inspectrix, et omnia continens quæ providentur, se ipsam ad eos qui convertuntur in Deum assumendos, clementer insinuans.
Quoniam vero exuberanter plenissimus est omnium auctor per unam excellentem cuncta excellentiam, Sanctus Sanctorum prædicatur, et reliqua similiter, per exuberantissimam causam præcipuamque eminentiam. Ac si dicamus: Quantum excellunt his quæ non sunt, ea quæ sunt sancta aut divina aut dominantia sive regnantia; quantumque rursus participantibus eminent participationes ipsæ: tantum his quæ sunt omnibus, is qui super omnia est, superior emicat; participantibusque omnibus atque participationibus, imparticipabilis auctor. Sanctos autem et reges et dominos et deos Scripturæ appellant quæ in singulis sunt magis principales distinctiones, per quas secundæ atque sequentes divina percipientes munera, distributionis illarum simplicitatem circa suas multiplicant differentias: quarum primæ varietatem provide ac divine ad suam colligunt unitatem.
Chapter 142 of 143