Præfatio
COMMENTARIA IN LIBRUM
DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA
TALEM habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cœlis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Hebr. VIII, 1, 2.
Olim in lege Deus per magnos et sanctos Prophetas prænuntiavit, in adventu Messiæ novum et præexcellens sacerdotium esse præstandum, novam quoque legem perfectam. Siquidem translato sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.2 Hinc de Christo fuit vaticinatum in Psalmo: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.3 De cujus lege Isaias prædixit: Attendite ad me, popule meus, quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet;4 et rursus, De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.5 Denique, de horum utroque Jeremias prophetavit simul aperte: Ecce, inquiens, dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda fœdus novum: non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti: pactum quod irritum fecerunt. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, etc.6
Hanc legem contulit Christus ecclesiasticæ hierarchiæ ac politiæ, in qua ipse fuit rex et sacerdos, caput et pontifex. Primos quoque ejus sacerdotes instituit, ordinavit, et consecravit in Cœna: in qua sacrificium ac Sacramentum quod ipsi eorumque successores de cetero consecrarent, offerrent et frequentarent, ipsemet primitus consecravit, ac formam consecrationis et celebrationis præfixit ac tradidit, et cetera evangelicæ legis instituit sacramenta. Amplius, unum discipulorum suorum aliis præfecit in prælatum ac præsulem, atque in plenum, summum ac generalem suum vicarium, dicens eidem: Pasce oves meas.7 Distinxit quoque et statuit in Ecclesia sua diversos ministros, pastores, officiatos ac præsidentes, cum multiplici differentia gratiarum, virtutum, donorum, et ministrationum, prout in prima ad Corinthios epistola docet Apostolus: Divisiones (dicens) gratiarum sunt, idem autem Spiritus;8 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.9 Consequenter, in eadem epistola prosequitur de his docte, subtiliter, copiose.
Præterea, sicut in præcedenti volumine beatissimus, ferventissimus et illuminatissimus Dionysius tractavit diffuse de supernis, ordinibusque angelicis, de quibus magister et institutor suus sacratissimus Paulus breviter in suis tetigit epistolis; ita in isto volumine idem auctor compendiose tractat de quibusdam nunc tactis ecclesiasticæ hierarchiæ sacramentis, officiis, religionibus ac statutis. Hinc, quemadmodum scientia libri de Angelica hierarchia, est quædam quasi pars scientiæ secundi libri Sententiarum, in quo, inter cetera, de hierarchiis et choris cœlestibus agitur; sic libri hujus scientia, est quasi pars quædam scientiæ quarti libri Sententiarum, in quo, inter reliqua, de ecclesiasticis sacramentis, aliisque prætactis tractatur. Ex quibus elicitur quæ sint subjecta libri hujus ac præcedentis.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
MARTYRIS, ATHENARUM EPISCOPI ET GALLIARUM APOSTOLI
DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA
AD TIMOTHEUM EPHESINÆ CIVITATIS EPISCOPUM
INTERPRETE JOANNE SCOTO
Footnotes
Chapter 1 of 98