Skip to the text

Capitulum 1

QUÆ SIT ECCLESIASTICÆ HIERARCHIÆ TRADITIO, ET QUÆ EJUSDEM SPECULATIO.

COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Quia quidem secundum nos hierarchia divinorum principiorum sacratissime intenta atque divina habetur deifica scientia, et operatione, et consummatione, ex supermundanis et sacratissimis nos ostendere oportet Eloquiis, sacræque perfectionis mysteriorum teleten, his qui ex hierarchicis sacramentis et traditionibus perfecti sunt. Sed vide quomodo ut ex principio, deinde sancta sanctorum revenerare. Sed autem et hæc secreti Dei intellectualibus et invisibilibus scientiis honorifica, imparticipata quidem hæc et incontaminata ab imperfectis conservans, sacris autem solis, sacrorum cum sacra illuminatione, sancte et pulchre communicans. Sic enim, ut Theologia discentibus nobis tradidit, et ipse Jesus (divinissimus animus et superessentialis, omnis hierarchiæ et sanctificationis et deificationis principium, et essentia, et divinissima virtus) beatis et nostrum melioribus essentiis significantius simul et intellectualius illucet, et eas ad proprium lumen assimilat secundum virtutem; nostrasque ad se extentorum, et nos extendente bono amore, complicat multas alteritates, et in uniformem et divinam consummans et vitam, et habitum et actionem, sanctam et pulchram donat divinæ sacerdotalitatis virtutem. Deinde in sanctam venientes divini sacerdotii operationem, propius quidem nos efficimur super nos essentiarum, secundum virtutem, similitudini manentis et immutabilis earum sacræ collocationis; et hac ad lumen Jesu et divinam claritatem respicientes, et quæcumque videre possibile explorantes sacre, et speculationibus scientiæ illuminati, mystica disciplina consecrati et consecrantes, luciformes, sed et deifici, perfecti et perfectiores fieri poterimus.

Quædam igitur Angelorum est et Archangelorum hierarchia, et supermundialium Principatuum, et Potestatum, et Virtutum, Dominationumque, et divinorum Thronorum, aut æquipotentium Thronis essentiarum, quas Theologia attente et semper circa Deum esse et post Deum tradit, Cherubim eas Hebræorum voce et Seraphim nominans. Ornatum earum et hierarchiarum secundos ordines et divisiones consequens invenies in eis, nobis non condigne quidem, ut possibile autem, et ut Theologia sacratissimis scripturis subintroduxit, juxta eas hierarchiam laudantibus. Tantum tamen dicere necessarium, quomodo et illa, et omnis nunc laudans supra nos hierarchia, unam habet et eamdem per omnem hierarchicam actionem virtutem, ipsumque summum sacerdotem, quomodo juxta eum essentia et analogia et ordo habet perfici secundum divina, et deificari, et subjectis tradere, secundum dignitatem unicuique facta ei divinitus sacra deificatione; ipsosque subditos sequi quidem meliores, extendere vero minores in ea quæ ante sunt; quosdam autem et præesse, et quantum possibile, alios ducere: et per hanc divinam hierarchicam harmoniam, vere subsistens bonum, et sapiens, et optimum, participare unumquemque juxta virtutem. — Sed ipsæ quidem super nos essentiæ et ordinationes quarum jam memoriam sacram fecimus, et incorporales sunt et invisibiles, et supermundana est secundum ipsas hierarchia. Eam vero secundum nos, videmus proportionaliter nobis ipsis sensibilium symbolorum varietate multiplicatam, ex quibus hierarchice in uniformem deificationem, in commensuratione quæ secundum nos est, reducimur, in Deumque et divinam virtutem. Ipsæ quidem, ut intellectus, intelligunt juxta quod eis fas est; nos vero sensibilibus imaginibus in divinas, quantum possibile est, reducimur contemplationes. Vereque dicendum, unum quidem est quod omnes uniformes appetunt; participant vero non uniformiter id ipsum unum quod est, sed sicut unicuique divina juga distribuunt juxta dignitates partem. Sed hæc quidem nobis in ea quæ est de invisibilibus et sensibilibus actione, latius dicta sunt.

Nunc vero nostram hierarchiam, principiumque ejus et essentiam, quantum possibile est, dicere tentabo, omnium hierarchiarum principium et consummationem Jesum invocans. Est quidem hierarchia omnis, secundum adorabile nostræ sacræ traditionis, omnis subjectorum sacrorum ratio, aut universalissima hujus continuatim hierarchiæ, aut hujus, sacrorum consummatio. Nostra igitur hierarchia dicitur et est continens omnium quæ juxta eam sunt sacrorum negotium: secundum quam divinus hierarches perfectus, omnium habebit quæ secundum ipsum sunt sacratissimorum participationem, utpote ab hierarchia cognominatus. Sicut enim hierarchiam qui dicit, omnium simul comprehensam dicit sacrorum dispositionem; sic hierarcham dicens, declarat mirabilem et divinum virum, omnis sacræ eruditum scientiæ, in quo pure sua hierarchia omnis perficitur et cognoscitur.

Hujus principium hierarchiæ, fons vitæ, essentia bonitatis, una exsistentium causa, Trinitas est, ex qua et esse et bene esse, est subsistentibus per bonitatem. Hæc autem omnium summitas divinissima, principali beatitudine trina, unica vere exsistit, secundum quod nobis incomprehensibile est. Huic autem desiderabilis voluntas quidem est, rationalis salus et secundum nos et super nos essentiarum. Hæc autem non aliter fieri potest, nisi deificatis salvatis. Deificatio autem est, ad Deum, quantum possibile, et similitudo et unitas. Omni autem hoc commune hierarchiæ summum, ad Deum et divina attenta dilectio, divinitus atque potenter sacrificata, et ante hæc, ab eorum contrariis perfecta et inconvertibilis reversio, et cognitio eorum quæ sunt, quæ ea quæ sunt, est intellectualis veritatis et visio et scientia, et uniformis consummationis divina participatio, ipsius unius, quantum possibile, contemplationis refectio, nutriens invisibiliter, et deificans omnem in se extentum.

Dicamus itaque quomodo divina beatitudo, vera Divinitas, principium deificationis, ex quo deificari deificatis bonitate divina, hierarchiam in salute et unitate omnium et rationalium et intellectualium essentiarum donavit. Et supermundanis quidem et beatis quietibus, immaterialiter et intellectualiter : non enim extrinsecus eas Deus in divina movet, invisibiliter autem et intrinsecus illuminatas in eam in se puram et immaterialiter divinissimam voluntatem.1 Nobis autem, quod illis uniformiter et connexim donatur, ex Deo traditis Eloquiis, quantum nobis possibile, in varietate et multitudine separabilium symbolorum donatum est. Essentia enim nostræ hierarchiæ est, Deo tradita Eloquia. Sanctissima autem Eloquia hæc dicimus, quæcumque a divinis nostris sacre perfectoribus, in hagiographis nobis et theologicis donata sunt deltis, atqui et quæcumque ab ipsis sacris viris immateriali doctrina et minori quodam modo jam in cœlesti hierarchia, ex intellectu in intellectum, per medium verbum corporale quidem, immaterialius vero, tamen extra scripturam, duces nostri eruditi sunt.

Neque hæc divini summi sacerdotes, in sacrificii commune, non velatis invisibilibus, sed in symbolis sacris tradiderunt. Est enim non omnis mundus, neque omnium (ut Eloquia aiunt) scientia. Necessario igitur primi nostræ hierarchiæ duces, ex superessentiali Deitate ipsi repleti divino dono, et in id ipsum, deinde præire ex divina bonitate missi sunt.2 Ipsi vero copiose amantes, tanquam dii eorum qui post se sunt reductionis et deificationis, sensibilibus imaginibus supercœlestia, et varietate et multitudine connexum, et in humanis divina, et in materialibus immaterialia, et his quæ sunt secundum nos superessentialia, scriptis suis et non scriptis doctrinis secundum sacras nobis tradiderunt leges : non propter immundos solum, quibus nec symbola tangere fas est ; sed quia et symbolica quædam est, quod quidem dixi, proportionaliter nobis ipsis nostra hierarchia, desiderans sensibilia in eam ex eis ad invisibilia divinorum nostram reductionem.

Revelandæ tamen sunt symbolorum rationes divinis sacris perfectoribus, quas non est justum educere in adhuc perficiendos, scientes quomodo sacrorum, Deo tradente, legislatores ornatuum, statutis et inconfusis ordinibus, et unoquoque secundum dignitatem accipiente, proportionibus et sacris distributionibus hierarchiam ordinaverunt. Propter quod et tuis sacris confessionibus credens (recordari enim earum sanctum est), sic omnem quidem suppositam hierarchicam sanctam laudem non tradas alteri, præter æque ordinatos tibi, deiformes, sacros perfectoresque. Eosque patieris confiteri secundum legem hierarchicam, mundorum quidem munda tangere, communicareque solum divinis deificata, et perfectorum perfectivis, sanctisque sanctissima. Aliaque hierarchicorum tibi et hæc tradidi divino dono.

COMMENTARIA DIONYSII CARTUSIANI

IN LIBRUM

DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA

Footnotes

  1. * immaterialem ↩

  2. 1 Cor. viii, 7. ↩

Chapter 2 of 98