Capitulum 7
DE HIS QUÆ IN QUIESCENTIBUS FIUNT.
HIS vero ita definitis, necessarium reor et ea exsequi quæ a nobis in his qui obdormierunt, caste geruntur.1 Nam ne istud quidem sacris profanisque commune est; verum ut utrorumque vitæ est species varia, ita ubi in mortem ierint, hi quidem qui sacram tenuere vitam, in veras Dei repromissiones intuentes, ut qui veritatem ipsarum in sua inspexerint resurrectione, firma et certissima cum spe divinaque lætitia ad mortis tendunt finem, quasi ad sanctorum certaminum vacationem, non ignorantes in exactissima et immortali vita et salute fore sua omnia per futuram integram resurrectionem suam.2 Sanctæ profecto animæ quum in hac vita possint ad deteriora converti, in regeneratione id habituræ sunt, ut ex Dei similitudine ad inconvertibile transeant. At vero casta sanctarum animarum corpora, cum quibus una et vitæ mortalis iter egerunt, et simul descripta sunt, simulque certarunt, pro sacris sudoribus suis in animarum immutabili secundum divinam vitam firmitate ac sede, resurrectionem quoque una recipient propriam. Inserta enim animabus sanctis quibus hac in vita juncta fuerant, ut Christi effecta membra, divinam atque immortalem beatamque recipient requiem.3 In his ergo est sanctorum quieta obdormitio in lætitia et spe immobili, quum ad sanctorum certaminum pervenerint finem.
Porro ex profanis partim quidem animas in id evanescere ut non subsistant, arbitrantur irrationabiliter omnino; partim corporalem conjunctionem a suis animabus abrumpi penitus, ut eis divina in vita et beatissima requie minus congruentem: non intelligentes neque satis magisterio divino edocti ut jam cœpta sit nostra in Christo sacratissima vita. Alii vero animabus aliorum corporum conjugia tribuunt, injuriis (ut reor) quantum in se est, efficientes corpora quæ cum sanctis animabus laborarunt, sacrisque retributionibus parum honeste privantes quæ ad finem sanctissimi cursus pervenerunt. Alii rursus, nescio quo pacto ad carnales cogitationes declinantes, dixere præsenti vitæ similem eam quæ sanctis promissa est, sanctissimam et beatissimam requiem, cibosque vitæ variabilis proprios, his qui æquales angelis sunt evasuri, nefarie applicuerunt.
Sed absit ut unquam sanctus aliquis vir in istiusmodi errores incidat. Norunt profecto se totos percepturos exactissimam ad Christi speciem requiem, quum ad præsentis finem vitæ pervenerint; viamque ad immortalitatem suam e vicino jam clarius intuentes, Divinitatis laudant munera, divinaque lætitia gestiunt, non jam ad deteriora conversionem metuentes, sed parata bona se firmiter perpetuoque habituros probe noscentes. Qui vero inquinamentis impurisque maculis pleni sunt (si quidem aliquid sacræ instructionis hauserunt, eaque perniciose ab animo abjecta, ad corruptices libidines sunt devoluti), quum ad vitæ hujus pervenerint metas, non jam eis æque despicabilis apparebit Scripturæ sacræ divina sanctio; perniciosasque vitiorum suorum voluptates aliis adspicient oculis, beatamque vitam qua imprudenter excidere, laudantes, inviti miserabiliter excedunt sæculo, nulla subnixi spe propter deterrimam vitam. Quum vero nihil ex his contingat in sanctorum virorum dormitione, is quidem qui ad finem suorum certaminum properat, sancta lætitia impletur, magnaque cum jucunditate felicissimæ regenerationis iter scandit. Defuncti vero propinqui sancta propinquitate morumque similitudine, ipsum qui talis est, prædicant quod ad optatum victoriæ pervenerit finem, auctorique victoriæ laudes cum gratiarum actione persolvunt, se ipsos quoque orantes ad similem requiem admitti. Sumentes autem ipsum, ad pontificem ducunt, quasi coronis donandum sacris. Hunc ille libenter suscipit, eaque peragit quæ divino instituto super sancte quiescentibus fiunt.
MYSTERIUM SUPER HIS QUI SANCTE QUIEVERUNT.
Coacto sancto cœtu, venerandus antistes, si quidem sacerdotalis ordinis fuerat qui obdormivit, ante sanctum altare inclinans eum, orationem ad Deum inchoat et gratiarum actionem.4 Si autem aut honestissimis monachis aut sanctæ plebi insertus sanctuarium erat, ad venerandum sacrarium ipsum ante sacerdotum reclinat ingressum, deinde precem cum gratiarum actione peragit præsul. Deinceps vero ministri divinis inserta Eloquiis verissima de nostra resurrectione promissa recitantes, consentanea tantumdemque valentia canunt Psalmorum cantica. Deinde ministrorum primus dimittit catechumenos; sanctosque jam defunctos concelebrat, cum quibus et nuper vita functum pari laudatione prosequitur; hortaturque omnes ut sibi ipsis identidem postulent beatam in Christo consummationem. Postea accedens venerabilis præsul, precem super eo sacratissimam peragit; et post orationem ipse quoque pontifex defunctum salutat, et post illum qui adstant omnes. Ubi vero cuncti consalutaverunt, super defuncto fundit oleum pontifex; et oratione pro omnibus facta, honesto in loco ponit corpus cum æqualibus aliis corporibus sanctis.
SPIRITUALIS SENSUS.
Ceterum ista si viderint profani, vel fieri a nobis audierint, late (puto) ridebunt, nostrumque miserabuntur errorem. Neque est sane cur miremur : nisi enim crediderint, juxta Scripturæ fidem, non intelligent. Nos autem intelligentias eorum quæ geruntur, speculantes, Jesu duce prævioque, dicamus pontificem non irrationabiliter in sacrum introducere chorum imponereque defunctum. Ostendit per id profecto, omnes in regeneratione illas consecuturos sortes, ad quas hic vitam propriam direxerunt : puta, si ad divinam hic imaginem quispiam sanctissime vixerit, quantum viro possibile est Deum imitari, divina in sæculo futuro et beatissima donabitur requie; sin autem ad summam illam non pervenit effigiem, sancte tamen se in vita habuit, paria et iste meritis præmia referet. Hujus divinæ justitiæ causa præsul gratias agens, orationem sacram peragit, venerandamque Divinitatem laudibus celebrat, qua destructum est iniquum et violentum contra nos omnes imperium, nosque ad sua justissima judicia translati sumus. — Porro divinarum promissionum cantica et lectiones explicant quidem beatissimam requiem ad quam subvehuntur sempiterne qui sancte consummati sunt. Suscipiunt vero et amplectuntur vita functum, viventesque præterea ad consummationem similem provocant.
Inspice autem ut nunc non omnes (ut solitum est) purgandi ordines dimittuntur, solique catechumeni sacris arcentur locis. Est enim hic ordo, sancti omnis mysterii penitus rudis; neque sibi fas est quidquam, aut parvum aut magnum, ex iis quæ sacratius consummantur, inspicere : quippe qui necdum ejus virtutis est particeps, quæ assurgit ad contuenda divina, ex sacra lucis indultrice generatione proveniens. Reliqui vero purgandorum ordines, sacram quidem traditionem jam ferme didicerunt; sed quod stolide prorsus ad deteriora prolapsi sint, quum debuerint in anteriora contendere intentione perpetua, divinis quidem venerabilium signorum speculationibus et participationibus arcentur merito : lædentur enim magis, si indigne sancta percipiant, atque ad majorem devenient divinarum rerum suique contemptum. Non inconvenienter autem adsunt iis quæ modo geruntur, patentius discentes atque intuentes nostræ mortis incertum, Sanctorumque munera de Scripturis celebrata divinis, et intentata sibi similibus impuris infinita supplicia.5 Ex his enim forte proficient, cernentes eum qui sancte obiit, ministrorum prædicatione celebrari ut vere consortem Sanctorum omnium. Fortasseque et ipsi ad simile desiderium venient, ministrorum officio edocti quam sit beata et vere felix in Christo consummatio.
Accedens deinde venerandus antistes, precem sacram super mortuum peragit; postque precem et ipse eum præsul salutat, et suo deinceps ordine qui adstant omnes. Precatur oratio illa divinam clementiam, ut cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata defuncto, eumque in luce statuat et regione vivorum, in sinibus Abrahæ, Isaac et Jacob, in loco unde aufugit dolor et tristitia et gemitus. Ista (ut reor) perspicua sunt beatissima Sanctorum præmia. Quid enim immortalitati perfectæ omnique tristitia vacuæ ac plenæ perpetui luminis, conferri possit? Licet multum sane promissiones illæ omni sublimiores nostra mente sint, quæ vocabulis nobis congruis designantur, longe tamen inferiores earum re et veritate appellationes habent. Verum enim profecto illud existimandum eloquium est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Sinus autem beatorum Patriarcharum reliquorumque Sanctorum omnium, sunt (ut reor equidem) sacratissimæ illæ ac beatissimæ sedes quæ omnes divinam effigiem præ se ferentes, in sua suscipiunt insenescibili et beatissima requie. I Cor. II, 9.
Ac fortasse inquies ista quidem recte a nobis dici, verum ambigere cujus rei gratia præsul divinam precatur clementiam, defuncto peccatorum veniam postulans, et æqualem Sanctis ac lucidissimam sortem. Si enim eorum quæ in vita gessit bonorum aut malorum a divina justitia percipiet præmia, perfecit autem actiones suas in vita ista defunctus: quænam hunc oratio præsulis ad aliam (præter illam quam meruit, vitæ hic actæ respondentem) transfert requiem? Non ignoro quidem et ego divinis Eloquiis accedens, singulis reddendam pro meritis sortem. Conclusit enim Dominus, inquit, apud se; et: Referet unusquisque ea quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum. Quod autem et justorum preces etiam in vita ista, et nedum post mortem, iis solis prosint qui digni sunt, Scripturæ nos edocet sacrosancta traditio. Quid enim Sauli profuit Samuelis oratio? Quid Hebræorum juvit plebem prophetica interpellatio? Nam profecto idem fit ac si quis, sole suos radios sanis largiente oculis, sibi oculos eruens, solaris luminis particeps fieri postulet. Sic impossibilium superflua spe ille suspensus est, qui sanctorum flagitat preces, et naturæ ipsorum consentaneas sacras operationes abigit, divinis nequaquam intendendo muneribus, et a sanctissimis beneficisque recedendo mandatis. Job XIX, 8. II Cor. V, 10.
Itaque Scripturæ sacræ acquiescens, utiles esse in hac vita dixerim sanctorum preces, hoc modo: scilicet, si quis sanctorum munerum desiderio incensus, ad eaque percipienda pie affectus, parvitatis tamen propriæ conscius, quempiam sanctorum virorum adeat, oretque sibi adjutorem et precatorem accedere; capiet ex hoc omnino utilitatem commoda cuncta excedentem. Fruetur enim iis quæ petit sacratissimis donis, suscipiente divina clementia, atque in primis in eo amplectente religiosam cognitionem sui, reverentiamque sanctorum, et laudabile sanctarum petitionum a se postulatarum desiderium, consentaneumque his sacratiorem habitum. Est enim et hoc divinis sancitum judiciis, ut divina munera iis qui digni sunt sumere, decentissimo per eos tribuantur ordine qui ea tradere non sunt indigni. Hanc si quis spernat sacrosanctam disciplinam, atque infelici elatione seductus, dignum se divina arbitretur familiaritate, sanctosque despiciat: hic certe, si petitiones indignas Deo neque sacras postularit, intentoque careat divinorum desiderio sibique ipsi consentaneo, imperita postulatione per se ipsum nunquam potietur.
Quænam vero de hujusmodi prece quam super defuncto peragit præsul, ex divinis ducibus nostris traditio pervenit ad nos, operæ pretium est ut dicamus. Venerandus antistes, ut Scriptura ait, interpres est judiciorum divinorum. Angelus enim Domini omnipotentis est. Didicit igitur de Scripturis divinitus traditis, ut his qui pie vixe- Malach. II, 7.
Job xiv, 4, juxta LXX. runt, lucidissima divinaque vita pro merito ab æquissimis lancibus redditur, non recordante divina bonitate, per summam clementiam, maculas quæ illis ex humana infirmitate adhæserunt. Nullus enim, inquit, est mundus a labe. Ista quidem novit pontifex promissa a sanctis Eloquiis. Petit autem ea fieri, donarique eis qui pie vixerunt, præmia sacra : simul quoque se ipsum ad imitationes Dei benignius formans, et aliorum dona quasi proprias expetens gratias; neque ignorans veras repromissiones futuras, præsentibus etiam aperte demonstrat, quod quæ ab eo sacro jure postulantur, omnino illi consequentur qui in vita divina consummati sunt. Neque enim unquam peteret pontifex divinæ justificationis prædicator, quæ Deo sciret non esse gratissima, et quæ largiturum se ille nequaquam promisisset. Quocirca profanis vita functis non ista imprecatur : non modo quia in hoc proprium desereret ordinem, et aliqua pontificalis officii præsumeret, a divino Spiritu nequaquam agitatus; verum quia et indigne orans non exaudiretur, atque ad ipsum non immerito illud diceretur eloquium justitiæ plenum : Petitis, et non accipitis, quia male petitis. Postulat itaque sanctus antistes quæ sunt promissa divinitus, atque accepta Deo, et quæ largienda non ambigit : una et divinum ac benignum habitum præferens clementissimi Dei, et præsentibus aperte insinuans quibus bonis donandi sunt sancti.
Jacob. iv, 3.
Sic enim nituntur secernentibus virtutibus præsules, quasi interpretes justificationum divinarum : non eorum irrationabilibus motibus sapientissima Divinitate (ut honeste dixerim) obsequente serviliter; sed ipsis pro merito eos qui a Deo judicati sunt, ministerio suo separantibus, Spiritusque Sancti inspirationi obtemperantibus. Joann. xx, 22, 23. Accipite enim, inquit, Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum tenueritis, retenta sunt. Eique qui revelationes divinas a Patre summo didicerat, dicitur : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Sic profecto ille, omnisque illi similis præsul, juxta paternarum justificationum sibi indultas revelationes, declarando et traducendo, Deo caros admittit, et excludit impios. Sanctam denique illam theologiam, ut sacra Eloquia testantur, non suo motu, neque carne et sanguine revelantibus, sed a Deo illum spiritualiter imbuente edoctus, pronuntiavit. In hunc igitur modum sancti antistites et separationibus et sacerdotalibus virtutibus omnibus uti debent, ut ipsos mysteriorum auctor divinitus moverit. Ceteros vero ita pontificibus oportet animum intendere, quæcumque illi gesserint, tanquam a Deo agitatis. Qui enim, inquit, vos spernit, me spernit.
Joann. xx, 22, 23.
Matth. xvi, 19.
Ibid. 17.
Luc. x, 16.
Sed jam ad consequentia dictæ orationis redeamus. Ea peracta, pontifex et ipse salutat defunctum, et deinceps qui adstant omnes. Est enim jucundus atque honorabilis omnibus divinæ imaginis æmulis, is qui in sancta consummatus est vita. Exacta salutatione, defuncto infundit oleum pontifex. Memento autem ut in prima sancta regeneratione, ante sacrum Baptisma prima sancti symboli participatio traditur initiando post priorem omnem abjectam vestem, sancti chrismatis oleum; et nunc in fine omnium, defuncto itidem infunditur oleum. Atqui tunc quidem olei unctio baptizandum evocabat ad sacra certamina; nunc autem infusum oleum signat eum qui defunctus est, eadem sacra exegisse certamina, sicque fuisse consummatum. Peractis his, pontifex condit in loculo dignissimo corpus cum aliis sui ordinis corporibus sacris. Si enim in anima et corpore vitam sanctam, qui defunctus est, duxit, honorabile erit cum sancta anima et quod sacris sudoribus cum illa decertavit corpus. Hinc divina justitia cum suo corpore digna illi largitur præmia, ut comiti atque consorti divinæ sive contrariæ vitæ. Idcirco et sanctorum sacra functio divinas participationes largitur utrique : animæ quidem, in speculatione purissima, et vera eorum quæ geruntur, scientia; corpori vero, per sacratissimum (ut in imagine loquamur) unguentum, et per divinæ communionis augustissima signa: totum sanctificans hominem, integramque ipsius salutem operans, atque universalibus lustrationibus exactissimam ejus resurrectionem fore denuntians. — At vero efficientes consecrationis preces fas non est scripto interpretari, neque ipsarum arcanum, sive illas quæ in his ex Deo fiunt virtutes, e secreto in publicum efferre. Sed sicuti nostra habet sacrosancta traditio, ubi eas secretioribus instructionibus hauseris, atque ad sacratiorem habitum capacioremque intelligentiam divino amore sacrisque actionibus consummatus evaseris, ad supremam ipsarum scientiam subveheris, divina luce radiatus.
Illud vero quod pueri quoque, qui necdum possunt intelligere divina, sacri Baptismatis altissimorumque communionis sacrosanctæ signorum participes fiant, videtur quidem profanis, ut dixisti, rationabiliter irridendum, si auditores minus idoneos episcopi divina edocent, et non intelligentibus sanctas traditiones nequicquam tradunt. Et quod adhuc ridiculosius est, alii pro ipsis abrenuntiant, sanctaque ineunt fœdera. Verum oportet tuam sanctam prudentiam errantibus non indignari, sed religiose simul et instructionis illorum gratia cum caritate rationem reddere, et confutare objecta; et illud insuper addere, juxta divinas leges, quo pacto non augustiora omnia nostra scientia circumscribuntur. Et plurima ex his quæ ignoramus, causas habent dignissimas, nobis quidem ignoratas, verum præstantioribus ordinibus cognitas. Complura item summas illas altissimasque substantias latent, solique sapientissimæ ac sapientiæ auctori Divinitati nota sunt. Verum enim ea de re ista quoque dicimus, quæ sancti præceptores nostri ex pristina traditione edocti, ad nos derivarunt. Aiunt enim (quod est verissimum), infantes si sancta lege formentur, ad sacrum pervehendos habitum, omni errore liberos, et vitæ exsortes impuræ. Istud quum piissimis ducibus nostris in mentem venisset, visum est admittere infantes hoc modo, ut naturales oblati parvuli parentes, puerum uni ex fidelibus tradant præclaro divinarum rerum magistro, sub quo jam puer sit quasi sub patre divino sanctæque salutis alumno. Hunc itaque præsul spondentem puerum juxta sanctam educaturum vitam, requirit ut abrenuntiationem profiteatur, fidemque confiteatur. Non, ut illi ridentes aiunt, alium pro alio imbuit sacris. Neque enim hoc ille ait, Ego pro puero abrenuntiationes facio, aut, Fidei sacramenta profiteor; sed ita, Puer renuntiat et profitetur, id est: Spondeo puerum inducturum, quum ad sacram intelligentiam venerit, sedulis adhortationibus meis, ut abrenuntiet contrariis omnino, profiteaturque et peragat divina quæ pollicetur. Nihil igitur, ut reor, indignum est, si ad divinum institutum puer adducitur, sanctum habens præceptorem qui illi divinarum rerum habitum tradat, malorumque servet immunem. — Tradit autem puero sancta mysteria pontifex, ut nutriatur in ipsis, neque vitam aliam habeat nisi hanc quæ divina inspiciat semper, et quæ hujusmodi sancta communione proficiat, atque in his sacrum possideat habitum, promoveaturque studiose a susceptore suo.
Ista, fili, tam multa et adeo præclara singulariaque functionis nostræ spectacula, videre mihi datum est. Alii fortasse qui perspicaciori animo sunt, non ista solum inspexere, verum et manifestiora multo ac diviniora. Et tibi ipsi, arbitror, illucebunt clariores longe augustioresque pulchritudines, si ad excellentiorem radium his veluti gradibus nitaris. Mihi igitur ipse quoque, o amice, perfectioris intelligentiæ consortium trade, meisque ostende luminibus quascumque videre potueris decentiores, uniusque illius sacratissimæ effigiem præ se ferentes, venustates. Nam confido equidem ex his quæ dicta sunt, insitas tibi divini ignis excitandas excudendasque scintillas.
Footnotes
Chapter 98 of 98