Skip to the text

Capitulum 6

DE INITIANDIS ORDINIBUS.

DIXIMUS de sacris ordinibus ac distributionibus, virtutibusque illarum et actionibus atque consummationibus. Exponemus deinceps subjectam illis initiantorum ordinum trinitatem. Dicimus igitur eos qui purgantur ordines, turbas esse a sacris actionibus et consummationibus segregatas, quarum superius fecimus mentionem. Atque alius quidem ex his, a ministris hactenus obstetricantibus verbis ad vitalem abrenuntiationem formatur atque effingitur; alter vero adhuc ad eam qua excessit, vitæ sanctimoniam revocatur, sanctorum eloquiorum blanda et refovente doctrina; alius autem hactenus a contrariis pavoribus ignave terretur, atque a potentificis roboratur eloquiis; atque alius quidem jam a perversis operibus ad sacras transfertur actiones; alius vero licet evaserit ad meliorem frugem, nondum tamen id est consecutus ut in sacratioribus intelligentiis caste et inconvertibiliter immobiliterque persistat. Sunt enim isti ordines qui a ministrorum tenera institutione mundanteque virtute purgantur. Eos ministri ad id sanctis suis virtutibus provehunt, ut perfecte purgati, ad illuminantem liquidissimarum divinarum actionum speculationem consortiumque transferantur.

Medius autem contemplativus ordo est, et sacrorum quorumdam pro captu suo in omni munditia particeps: qui ad illuminandum sacerdotibus est distributus. Liquet enim, ut reor, omni hunc funesta labe purgatum, castissimamque consecutum atque immobilem sui spiritus sedem, ad contemplativum habitum virtutemque sacerdotali ministerio transvehi, et communicare iis quibus sibi fas est, sanctissimis signis, in ipsorum speculationibus atque communione sacra omni cum voluptate acquiescentem, et ad divinum ipsorum scientiæ amorem, subnixum eorum subvehentibus virtutibus, pro modo suo evolantem. Hunc equidem sanctæ plebis ordinem dixerim, utpote per omnem purgationem profectum, sanctissimorumque mysteriorum contuitu sacro (ut fas est) consortioque dignatum.

Porro initiandorum omnium excellentior ac sublimior ordo, monachorum est sancta distinctio: expiatione omni, tota virtute atque exactissima suarum operationum castitate, mundata; omnis item, quantam sibi licet inspicere, sacræ operationis spiritualiter speculatrix et particeps facta; pontificumque consummantibus virtutibus tradita: quorum divinis fulgoribus et pontificalibus traditionibus, conspecta pro ordine suo sanctorum mysteriorum sacrificia ediscens, a sacra eorum scientia ad exactissimam perfectionem divina ratione subvehitur. Unde sancti præceptores nostri divinis eos appellationibus sunt prosecuti, partim therapeutas, id est cultores, a sincero Dei famulatu atque cultu, partim monachos, ab individua et singulari vita appellantes, ut quæ illos sanctis divisibilium complicationibus, in divinam et Deo gratam monadem perfectionemque promoveat. Idcirco et perficientem eis indulsit gratiam divina sanctio, eosque consecrante quadam invocatione dignata est: non pontificali quidem, illa enim solis in sacerdotalibus ordinibus fit; sed sacerdotali plane; et quæ ab honestissimis sacerdotibus secundo in loco a pontificali functione peragitur.

MYSTERIUM MONASTICÆ CONSUMMATIONIS.

Stat quidem sacerdos ante sacrum altare, monasticam imprecationem psallens. Ille autem post sacerdotem adstat, non utrumque ponens genu, non alterum, non habens imposita sacra Eloquia capiti, verum solum sacerdoti adstans mysticam super illum invocationem prosequenti. Ea vero finita, sacerdos ad eum accedens, interrogat primum an renuntiet divisibilibus omnibus non solum vitis , verum imaginibus quoque ac phantasiis.1 Deinde exponit illi perfectissimam vitam, illud aperte contestans, oportere illum media longe antecellere. Ubi vero ille ista omnia intente promiserit, consignans eum crucis signo sacerdos tondet, trinas divinæ beatitudinis Personas inclamans; exutumque veste omni, aliam induit; et cum sanctis aliis qui adstant viris ipsum salutans, divinorum mysteriorum participem efficit.

SPIRITUALIS SENSUS.

Quod neutrum genu ponat, neque habeat Evangelia imposita capiti, adsistatque sacerdoti imprecationem psallenti, monasticum significat ordinem non alios ex officio adducere, sed in se ipso subsistere, in unico sacroque statu sacerdotales sequentem ordines, ab ipsis, ut asseclam, ad divinam sacrarum rerum pro ordine suo scientiam obtemperanter adduci. Porro divisibilium non modo vitarum, verum imaginationum quoque, abrenuntiatio, supremam illam monachorum philosophiam indicat, dum in scientia operatur unientium mandatorum. Est enim, ut dixi, non medii ordinis, sed omnibus celsioris. Idcirco plurima quæ impune a medio geruntur ordine, monachis omnino interdicuntur: quippe qui unum ipsum ambire debent, et ad sacram monadem cogi, atque ad sacerdotalem (quantum fas est) formari vitam, et ut in plurimis illi congruentem. Nullus quippe ex ordinibus reliquis illi propinquat magis.

At vero crucis sanctæ signaculum, ut jam dictum est, mortificationem omnium simul carnalium cupiditatum signat. Porro tonsura crinium, vitam mundissimam indicat, et nulla figura fucatam, et quæ nullis fictis coloribus inductis animi deformitatem exornet, sed ipsa in se ipsa, non humanis venustatibus, sed singularibus et unicis, ad Dei exactissimam similitudinem properet. Prioris autem vestis positio alteriusque assumptio, migrationem illam a media vita (sacra licet) ad perfectiorem, significat, sicut in divina regeneratione promotionem indicabat a purgata vita ad contemplantem illuminantemque habitum, illa vestis candentis immutatio. Quod si modo quoque tam sacerdos quam circumstantes reliqui viri sancti, sic dicatum consalutant, sacram intellige Dei præferentium speciem societatem, qua sibi invicem cum lætitia et caritate gratulantur.

In fine vero omnium, sacerdos ad divinam ita instructum communionem vocat: aperte satis insinuans eum qui sic consummatus est, si ad monachicum et singulare institutum veraciter venit, non modo contemplatorem fore sacrarum secundum se ipsum rerum, sive medii ordinis in morem, ad communionem sanctissimorum signorum accessurum, verum eorum quæ percepit sacramentorum augustiori scientia fretum, alio quam sanctus populus modo ad communionis divinæ participationem admittendum. Quocirca sacris quoque ordinibus, quando propriis officiis et expiationibus consummantur, in fine sanctissimarum consecrationum suarum, sanctæ Eucharistiæ communio traditur a sacrante pontifice: non solum quoniam divinorum participatio mysteriorum cujusque sacrosanctæ participationis est summa; verum quia ipsius quoque communicabilis et sacratissimi muneris, sacri omnes ordines (pro sua quique ratione) participes sunt, ut per id subvehantur et perficiantur in Deum.

Conclusimus igitur sancta quidem mysteria purgationem esse, et illuminationem, atque perfectionem: ministros vero, purgantem ordinem; sacerdotes autem, illuminantem; consummantem autem sive consecrantem, divinos esse pontifices. Porro purgandorum ordo is est qui sacræ speculationis et communionis est exsors, quippe qui purgatur adhuc; at speculativus ordo, pius est populus; consummatus vero, singularium monachorum est proprius. Ita nostra sacra perfunctio, dum ordinibus divinitus traditis aptius congruit, hierarchiis cœlestibus similis est, ipsius (quantum viris fas est) ad Dei imitationem effectos divinosque characteres servans. Verum objicies forte, cœlestibus hierarchiis purgandos deesse ordines: neque enim fas est dicere, neque dici veraciter potest, ullam esse cœlestem distinctionem obnoxiam sceleri. Equidem integras omnino esse, et castitate eximia excellentissime præditas, constanter asseveraverim, nisi piissima intelligentia penitus excidam. Nam et si qua ex his dedit malitiæ manus, cœlesti atque inconfusa decidit divinorum spirituum congruentia, inque obscuram turbarum a Deo deficientium est prolapsa ruinam. Verum enimvero dicere possumus, in cœlesti hierarchia purgationem esse spiritibus inferioribus, quum a Deo edocentur quæ interim ignorabant, fulgore illos divini radii ad perfectiorem ducente divinarum notionum scientiam, atque earum rerum ignorantia quarum nondum scientiam habuerant, veluti expiante per primas divinioresque substantias, ut sic ad superiores divinarum speculationum liquidioresque fulgores subvehantur. Ita sunt et qui illuminantur ordines, et qui consummantur, purgantes item et illuminantes ac perficientes, in hierarchia cœlesti: quando supremæ illæ divinioresque substantiæ, inferiores sacras cœlestesque distinctiones ignorantia omni emundant in ordinibus ac proportionibus cœlestium functionum, ipsasque sacratiorum doctrinarum fulgore implent, atque perficiunt castissima divinarum intelligentiarum disciplina. Et nos enim jam diximus; et Eloquia sacra divine dictarunt, non easdem esse cœlestes distinctiones omnes, neque tantumdem valere in omnibus sacris perceptionibus illustrationum divinarum;2 ceterum ex Deo quidem continenter primas illustrari, per illas vero ex Deo rursus inferiores quoque pro captu suo edoceri, ac percipere clarissima divini radii lumina.

Footnotes

  1. * vitæ sæculari, mundanæ ↩

  2. De Cœlesti hierarchia cap. VII. ↩

Chapter 97 of 98