Skip to the text

Initium

EXCELLENTISSIMIS, PRUDENTISSIMIS, AC IN FIDE CATHOLICA PERSEVERANTISSIMIS VIRIS, RECTORI, MAGISTRIS NOSTRIS, ALIARUM FACULTATUM OMNIUM DOCTORIBUS, LICENTIATIS, BACCALAUREIS, STUDENTIBUS, CETERISQUE MEMBRIS OMNIBUS INSIGNISSIMÆ UNIVERSITATIS COLONIENSIS : F. PETRUS BLOMEVENNA LEIDENSIS, CARTUSIÆ AGRIPPINENSIS PRIOR, ORDINISQUE SUI CIRCA RHENUM VISITATOR, IN DOMINO JESU SALUTEM.

COLONIAM suam nunc tandem repetit, præstantissimi doctissimique viri, ille vester quondam alumnus Dionysius a Rickel, quem nos indignum rati sub modio tam diu latuisse, candelabro juxta dominicum præceptum imponimus, ut lumen Ecclesiæ Dei ab omnibus palam conspiciatur. Hauserat enim pridem vir ille in vestris scholis eruditionem minime vulgarem, et litterarum sæcularium prope absolutam scientiam, sacrarum vero tam uberem tamque felicem intelligentiam, ut vix paucis (absit invidia dicto) in eis tractandis habeatur secundus; sed orbem pene totum vosque ipsos a quibus accepisset, latebat. Redit igitur vobis veluti postliminio; et vestris reddimus scholis quæ ipse nuper istinc hausit. Facimus ultro, quod jure a nobis exigere poteratis; et quod vestrum erat, vobis reponimus. Vos nunc ipsum ut clientem, ut alumnus vestrum, ab obtrectatorum calumnia defensate. Non deerunt enim, quamdiu mali homines fuerint, obtrectatores; atque ut desit qui morsum sentiat, aut cui dentes infigantur, non deerunt tamen qui caninis dentibus oreque aperto cupiant mordere, lacerare, discerpere. Tam inquietum et impotens malum invidia est. Quamobrem necessarium et utile nobis visum fuit, vestrum illi patrocinium comparare. Quis enim ignoret, vos jam inde ab ipsa vestra antiquissima origine fortes infractosque spiritus semper contra veritatis hostes gestasse, et non modo ab ovili et grege dominico eos ceu lupos arcuisse, verum ultro invasisse, et non raro expugnasse, vicisse, stravisse? Atque ut de veterrimis taceamus, quis nuper primus in adversos ivit hæreticos, nisi vos? Vos primi Reuchlinum, vos primi Lutherum, primi sobolem ejus Carolstadium, Zuinglium, Œcolampadium, et ceteros malæ bestiæ pullos conficere adorti, rigida censura notastis, hæreseos convicistis et damnastis. Subolebat vobis a prima facie, quum vix pauci dolos crederent, quo cursum teneret illa sacrilegorum fucata temeritas; primique perfidiam ulti, ignibus primum libros, mox asseclas, si quos malitia obstinatos offendebatis, ignibus tradidistis cremandos. Et o si pari virtute atque constantia cetera Germanorum gymnasia pro fide et religione christiana decertassent; si priscæ gravitatis memores, non tam degeneri levitate popularium animos abalienari sivissent; si principum et magistratuum manus in noxia capita armassent impulissentque : jam ex gravitate religio, ex constantia auctoritas, ex gladiis pax Germaniæ intemeratæ durassent. Nunc vero, heu, quo res prolapsa est! Prope exsulant religio, auctoritas, pax; et pleræque Universitates in synagogas plus quam Judaicas degenerarunt. Objiciet posthac Gallus semper levitatis increpitus, levitatem et ipsis Germanis. Dicet posteritas, fas, jura, fidem et religionem, nostri sæculi Germanos plus quam sacrilege temerasse, idque vilissimorum nebulonum suasu et impulsu. Mirabuntur defuisse principibus gladios, prudentiam consularibus, oculos sapientibus, ingenium doctis, bonis voluntatem. Sed amplius mirabuntur gladios in solam cædem popularium hostiliter versos, et noxiis parsum cervicibus. Nullum sæculum abrogabit factorum istorum infamiam. Et quanto hæc fœdior futura est fama, tanto erit gloria vestra speciosior. Quippe qui furentibus ubique pene et tumultuantibus hæreticis, ac cœlum terræ miscentibus, omnia quæ religionis et pietatis sunt, servaveritis nobis integra, incorrupta et salva. Vos urbis hujus plebem, vos senatum alioqui per se gravissimum et prudentissimum, in christiana religione et avito decore fecistis vestra constantia perseverare. Vos exemplo, vos doctrina præistis. Pendent autem ex eruditiorum sententia non plebeii modo, sed et magistratus denique et principes. Hinc durant principes quos tenet vicinia. A vobis pendet reverendus et inclytus dominus archiepiscopus Coloniensis, princeps elector. In vos vestramque fidem suspicit ille longe potentissimus Cliviorum, Juliacensium et Montanorum princeps Joannes. In vos illustrissimus Geldriæ princeps Carolus. Et quid adhuc alios commemorem quum principes tum civitates, qui stantibus vobis stare possunt? Multa struunt in vos hæretici, moliuntur insidias omnis generis. Alibi obstrepunt, alibi denigrant, alibi obscurare nituntur, alibi pharisæos appellant, et aperte insectantur, nonnunquam adulantur. Et nullus unquam casus potuit vestram labefactare innocentiam, auctoritatem deprimere, constantiamve superare. Sic nuper quum rex quidam magnus et potens, magno auri pondo sperasset a vobis quam petebat sententiam emere, spreto auro repulsus, sensit inexpugnabilem animorum vestrorum constantiam. Pudet referre quid interim ab aliis aliquot per fraudem et pretium Universitatibus impetraverit: quanquam frustra, vobis non accedentibus, neque in eamdem vadentibus sententiam. Tanta est vestra auctoritas, talis vester est candor, tale judicium vestrum. Proinde cesset nobis Roma suos jactare Numas, Catones, Curios, Fabricios. Vos Numa religiosiores sanctioresque. Enimvero ille sciens et prudens (quod malitiæ quam pietati propius erat) simplici populo falsa religione imposuit. Vos verum Deum sincera religione colitis, ejusque sacra constanter tuemini, ac ritum colendi fidelissime sanctissimeque monstratis. Vos Catonibus rigidiores constantioresque. Vos Fabriciis incorruptiores. Quid enim illi nisi vanam ruituræ gloriæ bullam quæsierunt? Vos cœlesti Patri gloriam duraturam accumulatis. Vos ejus familiæ curam habetis, pro quibus despondere omnia vobis est animus paratissimus. Vos in omni procella persistitis immobiles, et vetere constantia etiam adversariis conspicui et venerandi. Timent vestram censuram, eruditionem admirantur, antiquitatem colunt et adorant. Nam et ipsa originis vestræ egregiis monumentis nobilitata antiquitas, non parum vobis auctoritatis apud Christianos omnes conciliavit. Est enim tam vetus, ut longissimi ævi spatium aboleverit memoriam ejus qui primus hic gymnasia est auspicatus. Conjectura tantum est, anno a Christo nato millesimo centesimo sexagesimo octavo, quo tempore trium Magorum corpora huc sunt per Reinoldum archiepiscopum Coloniensem ex Mediolano advecta, aut paulo ante eam ætatem, vestram Universitatem ortam: et fortasse consensu cleri, qui eo sæculo ut florentissimus, ita litteris addictissimus erat. Quanto autem splendore gymnasia vestra temporibus illis effulserint, manifestum faciunt Rupertus abbas Tuitiensis, Eckbertus Bonnensis, Albertus Magnus, Thomas Aquinas, Joannes Scotus, et insignes alii scriptores, omnium prope gymnasiorum per Europam parentes. E quibus Rupertus anno Domini MCXXVIII clarus habebatur, Eckbertus anno MCLX, Albertus cognomento Magnus, cujus corpus visitur in choro Fratrum Dominicanorum, anno MCCL floruit. Quo tempore Thomas ab Aquino Italiæ urbe, transcensis nivosis Alpium jugis, Agrippinam per tanta terrarum spatia philosophiæ causa petiit. Adeo tum florebant gymnasia vestra. Et Joannes ille Scotus, cognomento Subtilis, cujus corpus in choro Fratrum Franciscanorum conditum quiescit, anno MCCC in eisdem gymnasiis theologiam cum admirabili quodam acumine docebat. Quanti vero nominis viri illi per universam Europam semper exstiterint, quis ignoret? Quæ est uspiam alibi ulla tam fecunda tamque celebrati nominis Universitas, quæ pares illis alios adhuc nobis protulerit? Multum proinde vestris gymnasiis debet non Germania modo, sed et universus christianus orbis, qui tantorum virorum operibus et doctrinis in hodiernum usque diem illustratur. Multum studiosorum omnium turba, quæ illorum imbuitur institutis; multum plebecula, quæ ab hæreticorum vaferrimis dolis et nequissimis imposturis, horum opera tuta redditur et secura. Verum quum aliquanto post ea tempora cœpissent bona studia (ignotum ex qua causa) languescere, ac prope ad interitum vergere, senatus Agrippinensis ob id sane perquam inclytus, misit Romam legatos, in quibus præcipuas egit partes reverendus et perpetua dignus memoria, magister Joannes Brammart, theologus, Carmelitarum per inferiorem Germaniam Provincialis, vir undecumque doctissimus (cujus opera utinam Carmelitæ mundo legenda exponerent, et non in sua tantum bibliotheca quomodo gryphes aurum custodirent), qui ab Urbano ejus nominis sexto Pontifice maximo, privilegia doctosque ad restituendam Universitatem viros impetrarent. Annuit autem ille non difficile, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo octavo. Sed tamen multo copiosius Bonifacius nonus, qui Urbano successit, privilegia locupletavit, et vestram Universitatem ad instar Parisiensis Universitatis institutam et ornatam esse voluit. Hæc est præclara Universitatis vestræ origo et linea, quam in hunc usque diem tot erregiorum virorum monumenta nullo delenda sæculo produxerunt ac nobilitarunt. Inter quæ haud postremum opus est, quod ille noster vesterque Dionysius in primum librum Sententiarum divino suo ingenio et labore incomparabili cudit, nihil quod ad rem facere videretur, omittens. Eum igitur librum qualis et quantus est, dedicamus vobis, emissuri propediem jam diu a nobis molitam editionem Dionysii nostri in Dionysium Areopagitam, studiosis omnibus et piis maxime expetendam, una cum Archetypo salutis ex veteribus per Dionysium diligentissime comparato. Sed interim hunc librum vestræ commissum tutelæ volumus, ut vestro ornatus nomine, felicius prodeat in lucem, et lectoribus christianis commendatior fiat. Valete. Ex Cartusia Agrippinensi, sexto Idus Junias anni MDXXXV.

DISTINCTIONUM LIBRI PRIMI SENTENTIARUM DESCRIPTIO

COMPENDIOSUM MEMORIALE LIBRI PRIMI SENTENTIARUM

Liber primus Sententiarum est de mysterio sanctissimæ Trinitatis, habetque distinctiones quadraginta octo.

DISTINC. 1 scilicet proprie solo Deo.

Fruimur volens Pater genuit Filium.

Voluit scilicet procedit Spiritus Sanctus.

Ab utroque scilicet missio Spiritus Sancti pluries facta est.

Invisibilis scilicet dictio exclusiva in divinis syncategorematice, non categorematice.

Excludit scilicet personali Patris, quæ est generare, Filii generari, Spiritus Sancti procedere.

Proprietate scilicet appropriatur Patri.

Unitas scilicet ejus scientia omnia sunt, non tamen in ejus essentia.

In Deo scilicet peccator obdurationem, sed non justus prædestinationem.

Meruit scilicet divina differt ab essentia ratione, non re.

Voluntas secundum auctoritates utriusque legis. uno Deo quæ passive est in Filio, active in Patre. potentia scilicet non prius tempore aut perfectione. simul scilicet est Deus qua nos diligit, et nos ipsum. caritas scilicet plura dicuntur de Deo. nomina scilicet appellatione nominantur proprietas. varia scilicet est Pater sapientia ingenita, non genita. sapiens scilicet omnibus est Deus præsentialiter, potentialiter et essentialiter. in rebus scilicet dicitur Deus. omnipotens scilicet Dei voluntas in omnibus impletur. placens ut patet per rationes vestigii et imaginis. trino scilicet est Deus sine omni compositione. simplex scilicet Spiritus Sanctus, non quomodo natus, sed quomodo datus. procedit scilicet dicitur Spiritus Sanctus. donum scilicet non tantum dicitur singulariter, sed etiam pluraliter. persona scilicet non personalis inest Patri, quæ est innascibilitas. notio scilicet est proprietas cum persona. eadem scilicet omnium rerum est Dei scientia. causa scilicet est Deus in sua potentia. illuminatus scilicet voluntas beneplaciti a nobis, aut de nobis. impletur scilicet Deo de Deo. genito scilicet est Filius Patri. coæternus id est temporaliter etiam mittitur Spiritus Sanctus. tempore æquales sunt divinæ personæ, æternitate, magnitudine, potentia. coæquale id est nomina numeralia, unum, duo, tres, admittuntur in divinis. cum tribus scilicet semper ad aliquid dicitur. principium scilicet et rei naturæ est identitas in divinis. naturæ scilicet res scita nostram scientiam, non Dei. adauget scilicet potest facere Deus quæ fecit, quoad additionem.1 tenemur conformare voluntatem nostram divinæ in ratione volendi, ex caritate. conformitate. scilicet quæ nec generat, nec generatur. in essentia. scilicet est Spiritus Sanctus, Patris et Filii.2 scilicet dicitur Spiritus Sanctus, similiter et Filius. a se missus. scilicet Filius quod Pater.3 quare dicuntur tres personæ, quum ly persona dicat substantiam. personis. id est relative refertur Deus ad creaturas.4 scilicet futurum a Deo. præscitur. id est, ponit aliquos esse ab æterno. destinatos.

EPITOMÆ

SINGULARUM DISTINCTIONUM LIBRI PRIMI SENTENTIARUM, CUM VERSIBUS MEMORIALIBUS, CLARISSIMI VIRI ARNOLDI VESALIENSIS, THEOLOGIÆ AC TRIUM LINGUARUM PERITISSIMI, CANONICI QUONDAM METROPOLITANÆ ECCLESIÆ COLONIENSIS.

Footnotes

  1. meliora. ↩

  2. amor. ↩

  3. potest. ↩

  4. refert. ↩

Chapter 1 of 271