Distinctio 1
Veteris ac novæ legis, etc.
TOTUS sacræ paginæ tractatus præcipue est aut circa res, aut circa signa quasdam res importantia, qualia sunt veteris et novi Testamenti sacramenta : sic tamen quod et ipsa signa res quædam sint, non autem econtra. Res autem (de quibus et primo dicendum erit) aliquæ sunt quibus est fruendum, ut Deus; aliquæ, quibus utendum, ut mundus; et item aliæ quædam, quæ fruuntur et utuntur, ut homo et angelus. In fruibilibus enim voluntas conquiescit. Utimur autem eis quæ in aliud referimus. Frui ergo est rei amore inhærere propter se ipsam. Uti autem est amore inhærere rei, quæ in rem ordinatur fruibilem. Unde nec homine fruendum est nisi in Deo. Nec Deus nos diligendo nobis fruitur, sed utitur, aliter tamen quam nos rebus utimur. Ipse enim omnia propter sui ipsius diligit bonitatem. Virtutibus quoque non fruendum est nisi instrumentaliter, scilicet ad quærendum summum et incommutabile bonum. Primo ergo agendum erit de rebus fruibilibus, scilicet de sancta et individua Trinitate.
Res et signa, libri prodit distinctio prima, Quis uti liceat rite, quibusve frui.
Chapter 2 of 271