Skip to the text

Initium

PRÆSTANTISSIMIS, DOCTISSIMIS, AC SUMMA INTER CHRISTIANOS AUCTORITATE VIRIS, D. RECTORI, SACRÆ THEOLOGIÆ ET ALIARUM FACULTATUM DOCTORI- BUS, LICENTIATIS, BACCALAUREIS, STUDIOSIS, AC MEMBRIS OMNIBUS ALMÆ UNIVERSITATIS STUDII PARISIENSIS : F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CAR- TUSIÆ AGRIPPINENSIS VICARIUS, IN CHRISTO JESU SALUTEM.

Parisii priscis æquati gloria Athenis, Nobile Gallorum præcipuumque decus, Quo sibi constituit primam Tritonia sedem, Et voluit sophiæ duplicis esse caput.

LIBUIT hoc tetrasticho, amplissimi doctissimique viri, vos primum salutare, vestramque captare benevolentiam, priusquam munus quod in manibus est, deponeremus : afferimus enim rarum et vobis forsitan non ita pridem cognitum auctorem, Dionysium a Rickel, scriptorem (si quid Cartusiaca potest solitudo) extra omnem aleam, quum eruditissimum tum piissimum, ut veterem illum Areopagitam vestrum tam eruditione quam pietate æmulatus videri possit. Sane neminem arbitramur ignorare Dionysii vestri spectatas eruditionem et pietatem; at hunc nostrum (martyrii tantum laurea excepta) illi proxime certare, solus ignorat ille ad quem fama viri et libri ejus nondum pervenerunt. Scatent libri sanctimonia, eruditione fulgent, et cœleste quiddam resipiunt, ac plane suam testantur originem, Spiritum scilicet Patris, qui in ipso secundum Christi promissa aperte locutus est : nisi fatale sit, Dionysios præ ceteris theologis ecstaticos et illuminatoris esse ingenii. Qua hujus ad illum affinitate, nihil ambigimus cariorem ipsum vobis futurum, et nulla magis commendatione indigere, quam eum ipsum qualis est exhibere. Eos fortasse scriptores opus sit anxie patronis commendare, aut excusatione conquisita censuræ subducere, vel fucis ornare, qui sibi ipsis parum constant, quorum est causa suspecta et parum justitiæ fidens, in quibus cupiditas rationem aut affectus veritatem temerarint, quive honoris, quæstus aut luxuriæ causa sanctum Dei verbum adulteraverint : quales hoc sæculum non paucos habet scriptores, a quibus hic noster Dionysius quam longissime abest, integer, purus, verus, neque ad dexteram deflexus neque ad sinistram, sed recto ubique tramite incedens, atque ab omni vitio scriptorum alienus. Proinde nullos requirit fucos, nihil habet cujus nos pœniteat, quod nolit patrocinio suo doctus quisque (modo sit christianæ religionis amator) tutari, quodve excusationem difficilem poscat; adeoque vel nudus expositus, sese ipsum satis commendarit. Quapropter bona animi fiducia eum vobis, qui arcem tenetis omnis quum humanæ tum divinæ philosophiæ, probandum, tuendum, et sacræ theologiæ studiosis quibusque impertiendum, offerimus et dedicamus. Eamque vestram operam nos non modo facile impetraturos, verum ultro expositam reperturos, persuadet nobis illa studiorum vestrorum infracta majestas perpetuusque in veteri religione tenor, ut quibus per jactatas istas studiorum pietatis procellas, inviolata adhuc et intemerata permanserit sacrosanctæ theologiæ auctoritas debitusque honor: quum vix alibi sit reperire quidquam inoffensum et intactum, confundentibus omnia hæreticis, apud quos nec veritati fides, nec litteris honor, nec pietati habetur reverentia; per quos denique scholastica theologia plus quam scurriliter apud imperitum vulgus traducitur, ut jam pudeat referre, non quam inhonorata sit, quod rusticitati et ignorantiæ poterat imputari, sed quam male passim in vulgo theologia audiat, non sui merito, sed flagitiosissimorum hominum vitio. Eo enim insaniæ res progressa est, ut reverentia et pudore sublatis, passim ad stivam arator, ad crepidam sutor, inter malleos et incudem ferrarii, inter pocula et vomitum potores absolutam sibi polliceantur theologiæ professionem, sine dialectica, sine naturalium rerum cognitione, absque ullius artis præsidio, tanta animorum fiducia, quasi de cœlo avectam et numine quodam divino afflatam mentem habeant. Tum, Deus bone, quanto fastu, quali contemptu, qua nausea sacrosanctam theologiam isti impietatis auctores exsibilant! Hinc tot errorum magistri, hinc tot perditionum sectæ, ut pene nunquam tam involutus opinionibus et sectis terrarum orbis fuerit, quam sit hodie. Apud veteres olim non negamus fuisse hæreticos, sed alii aliis successerunt: non simul Ariani et Photiniani, non simul Manichæi et Sabelliani fuerunt, sed per longa sæcula succenturiati sunt aliis alii. Hoc vero nostrum sæculum omnes omnium hæreses simul exsuscitavit, ut mirum sit tam breve tempus tot annorum spatia simul posse complecti. Proinde non timet sibi Dionysius noster a doctis et pietatis amatoribus, non etiam ab institutis in omni doctrinæ genere viris, verum ab impiis istis, ab hæreticis, ab imperitis, a sciolis istis, quibus vile est quidquid veræ theologiæ est affine, et quidquid ipsi non assequuntur. Etsi enim forsan Dionysius non omnibus doctis videatur qualibet in re pro cujusque ingenio satisfacere, ut non probant semper eadem omnes (verum est enim quod Horatius ait, Millia quot capitum, totidem studiorum millia); tamen ut doctus quisque et amator pietatis fuerit, ita modeste fert alienum ingenium, et licet interdum non admodum singula probet (tametsi de Dionysio nostro nihil tale formidemus), non damnat tamen neque refutat. Et sicubi, ut possibile est, inveniat in quo desideretur acrimonia et eloquentia purior, ignoscit balbutienti nonnunquam sponte pietati. Pietatem enim reprehendere quis possit? At hæretici et plebeii isti theologi, impudenter sibi permittunt et quasi pro jure usurpant, sine ratione, sine litteris, et pro libidine sola, in veram theologiam debacchari, proscribere, repudiare. Ab istis quis, nisi ejusdem sit farinæ, liber evadat et securus? Quod pietatis in Dionysio est, hæretici; quod eruditionis, theologiæ hostes et indoctus quisque, ex professo insectabuntur. Nunc vero quum sit viri pietas ab eruditione qua pollet inseparabilis, et tam erudita ejus pietas quam pia eruditio; fit hac utriusque rei inseparabili connexione, ut morsibus istorum nunquam non reddatur obnoxius. Temperare enim sibi hoc genus hominum ab injuria non potest, et ut desint viri probi quos insectentur, ipsi Deo, omnis probitatis auctori, bellum indicunt. An non qui nuper damnarunt omnem humanam probitatem, mox Deo congressi, illi cœperunt omnem improbitatem et quidquid apud pravos homines vitii est, imputare? propterea quod stolida arrogantia se credant ceteris mortalibus altiores, et plane gigantes esse inter pygmæos. Nimirum hoc est quod Salomon in Proverbiis ait: Vir qui erraverit a via veritatis, in cœtu gigantum commorabitur.1 Profecto verum est, hæreticos Christianis piis et bonis omnibus esse animosiores, audaciores, violentiores. Quas enim turbas in universo orbe prisci illi gigantes, seu quorum poetæ aut quorum sacræ historiæ meminerunt, moverunt, quas isti vel in Germania vel in Europa non exciverint? Lutherus libertate carnis pro evangelica rusticis promissa, protraxit omnem ferme Germaniam in arma: ibi rapinæ, ibi urbium et templorum excidia, ibi cædes innumerabiles omnia implicuere. Post hunc Zuinglius Helvetios excivit, et in mutuam cædem armavit. Statim secuti sunt Anabaptistæ, quorum furorem quis suffecerit deplorare? Si nullum aliud, certe vel solum Monasterium, inclyta Vestphalorum urbs, sectarum perditarum horrorem mortalibus incusserit; ut interim de perturbatis tot seditionibus Amstelredamo, Leida, Vesalia, Daventria, Frisia, Hollandia, Selandia, et aliis tum provinciis tum urbibus taceamus. Adeoque ponunt in cœlum giganteo more os suum. Bellum hominibus, bellum Ecclesiæ, bellum Sanctis ac Beatis in cœlo, bellum ipsi Deo indicunt, et Babyloniam turrim moliuntur; nec aliter dissident, quam qui eam turrim ædificabant. Prostrati sunt gigantes et condemnati, eadem manet sors hæreticos. Jam vero si Deo non parcitur, æquum est nos nostram injuriam moderate ferre, et propter alienam insaniam a bono non cessare. Proinde gigantum istorum temerariam animositatem nihil veriti, hoc secundum opus librorum Dionysii nostri in Sententias orthodoxorum Patrum, sub vestro patrocinio piis ac studiosis omnibus exposuimus, illud a vobis unum enixissime postulantes, ut vestra auctoritas, qua non est alia inter Universitates omnes major, Dionysium hunc nostrum ab improbis tueatur et malignis. Nam bonis ipsum per se satis placiturum speramus. Molimur jam dudum editiones eorum quæ noster Dionysius in vestri Dionysii explanatione laboriosa meditatus est, communicaturi ea propediem, si præsentem editionem speratus exitus subsequatur. Interim fruimini modo oblatis, Dionysium nostrum quo dignus est favore prosequentes. Valete. Coloniæ, ex solitudine nostra, quintodecimo Calendas Quintiles anni MDXXXV.

DISTINCTIONUM LIBRI SECUNDI SENTENTIARUM DESCRIPTIO

COMPENDIOSUM MEMORIALE LIBRI SECUNDI SENTENTIARUM

Liber secundus Sententiarum est de rerum creaturarumque creatione, et habet quadraginta quatuor distinctiones.

DISTINC. 1 scilicet Deus in principio cœlum et terram ex nihilo.

Creavit scilicet inter omnes angelos cecidit, scilicet Lucifer.

Major scilicet angeli boni homines.

Custodiunt scilicet et similitudinem suam posuit Deus in homine et angelo.

Imaginem scilicet diabolus primum hominem in specie serpentis ex superbia et invidia.

Tentat scilicet duplex est, operans et cooperans.

Gratiaque scilicet tenet fides animam a Deo, non ex traduce.

Infusam scilicet Deus unum peccatum per aliud.

Juste punit scilicet non in omni actu peccant.

Infideles scilicet simul creavit cum cœlo empyreo et materia. angelos scilicet diabolus voluntate obstinata. malefacit id est materiam informem fecit Deus in principio. terram scilicet Deus Adam in paradisum terrestrem. locat scilicet dicit Evam principali peccato inobedientiæ. peccantem scilicet numeratur inter magna bona, et quid sit. virtus scilicet Baptismus animam a peccato originali. purgat scilicet omnium bonorum est Deus. auctor homines voluntate et operatione tanquam uno peccato. peccant scilicet sunt angeli, et personaliter distincti in essentia. difformes scilicet proprio non sunt vestiti angeli. corpore scilicet facta est prima die. lux formatio facta est de costa Adæ dormientis in paradiso.

Evæ scilicet Adam plenum triplici cognitione. scientem

Pelagii opinio hæretica de virtute liberi arbitrii. monachi scilicet est status puerorum decedentium in originali. pœnalis id est ex fine est voluntas bona vel mala. finalem blasphemiæ est sceleratissimum genus peccati. spiritus scilicet creavit angelos, non miseros, non beatos. perfectos scilicet sunt chori angelorum. novem scilicet fecit Deus in medio aquarum secunda die. firmamentum scilicet fuit factus primus homo quodammodo et immortalis. mortalis scilicet habens arbitrium. liberum scilicet fuerunt nostri parentes gratia et virtutibus. spoliati scilicet mali est bonum, id est bona natura. origo scilicet voluntatis inordinatum malum, non aliarum potentiarum. actum scilicet et potentia peccandi utitur homo quam habet a se vel a diabolo. potestate. gratia data est bonis angelis cooperans. reformans. scilicet omnes angeli Deo et hominibus. ministrant. scilicet factus est sexta die post omnia. et homo. scilicet fuisset natus in statu innocentiæ sine corruptione et pruritu.2 scilicet gaudet non solum homo, sed et Deus et angelus. libertate. scilicet peccatum primi hominis in omnes homines pœnaliter et culpabiliter.3 scilicet definitio est multiplex.4 malo judicatur omnis actus exterior malus: non sic de bono. ex fine.

EPITOMÆ

SINGULARUM DISTINCTIONUM LIBRI SECUNDI SENTENTIARUM, CLARISSIMI VIRI ARNOLDI VESALIENSIS, CANONICI QUONDAM METROPOLITANÆ ECCLESLÆ COLONIENSIS, CUM VERSIBUS MEMORIALIBUS OLIM INTER EXPONENDUM PUBLICE SENTENTIAS AB EO DICTATIS.

Footnotes

  1. Prov. xxi, 16. ↩

  2. puer. ↩

  3. transit. ↩

  4. peccati. ↩

Chapter 1 of 271