Distinctio 1
Creationem rerum, etc.
OMNIUM rerum, visibilium scilicet et invisibilium, Deum esse creatorem, et eas in temporum principio creasse, Scriptura sacra in sui ostendit primordio, elidens per hoc errores Platonis et Aristotelis: quorum alter Deum non creatorem, sed quasi opificem rerum esse posuit, supponens scilicet materiam in opere Dei; quum creatio sit ex nihilo, quo etiam modo aliquid facere soli Deo convenit. Aristoteles autem ponens duo principia, scilicet materiam et formam, et tertium operatorium, mundum æternum dixit. Dicitur autem Deus aliquid facere vel agere, non quia operando mutetur, sed æterna voluntate sine sui motione: cujus simile aliquod in calore solis est invenire. Causa autem rerum creatarum est bonitas Creatoris. Qui etiam, ut creatura beatitudinis ipsius particeps fieret, rationalem fecit creaturam, eam scilicet quæ summum bonum intelligeret, amaret, possideret, et per hoc eo frueretur. Quæ quidem distincta est in incorpoream seu angelum, et corpoream seu hominem. Non quasi ipse Creator his indiguerit, sed ut ei servirent, ac eo fruerentur. Denique et ipse mundus ad serviendum ulterius homini factus est, et homo ad serviendum Deo: non ad Dei, sed totum ad hominis utilitatem, ad Dei autem gloriam. Insuper et angeli, licet nobis superiores sint natura, nostri tamen sunt: quia ad usum nobis sunt, et servire nobis debent; ut in simili, res dominorum dicuntur famulorum propter usum. Nec propter angelorum ruinam factus homo dicitur principaliter, licet illa sit una concausa. Est autem anima corpori unita: primo, quia Deus ita voluit; dehinc, ut unio hominis cum Deo per amorem possibilis ostenderetur; atque ut in corpore Deo deserviens homo, majorem mereretur coronam. Inter angelum autem et hominem alia est creatura quædam corporalis tantum, et de his tribus tractabitur in hoc libro secundo.
Prodiit ex uno rerum natura creata, Id tamen ante sophis non placuisse ferunt.
Chapter 2 of 271