Initium
ERUDITISSIMIS SAPIENTISSIMISQUE AC IN FIDE PROBATISSIMIS VIRIS, RECTORI, DOCTORIBUS, MAGISTRIS, AC STUDIOSÆ JUVENTUTI INSIGNIS UNIVERSITATIS TREVIRORUM, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS VICARIUS, S. D. P.
TOTIES jam inde a sui exordio christiana respublica, clarissimi doctissimique viri, sub adversariorum pressura et afflictatione, velut sub gravi sarcina, gemuit quidem, at nunquam occubuit; verum plerumque velut aurum igne probatum nitidior, et exercitatione alacrior facta validiorque emersit. Nunc vero dum venit in mentem, nullam majorem cladem nullumque majus discrimen accipere posse excidio sacrosanctæ theologiæ, quæ tot hostibus hodie petitur ut prope aboleri exscindique posse videatur, non possum non timere fluctuanti per tot procellas Ecclesiæ. Periclitatur enim de theologia quasi de capite: quippe quod theologia vel sola nobis administret ea quibus pietatis amatores in fide contineantur, quibusque ethnici sub jugum mittantur. Neque enim est ulla in orbe tam valida potestas, non est uspiam tam efficax persuadendi vis, non tam docta philosophia, nullum tam acre ingenium, ut possit vel in fide christiana eos qui fuerint hac imbuti, et pene cum lacte materno ad ubera imbiberint, retinere, vel ejusdem desertores ab errore et perfidia revocare, multo minus obstinatæ pervicaciæ Judæum aut ethnicum aliquem ex animo convertere, si desit theologia. Siquidem tam multæ Christianorum expeditiones contra Turcas, contra Sarracenos aliosque fidei christianæ hostes, quid solis armis promoverunt? Quo reciderunt, nisi in nostram perniciem? Cur tandem, quæso, nisi quia gladio spiritus (quod est Verbum Dei) abjecto, in sola corpora et hominum fortunas sævierunt? Quis est etiam omnino aut piorum retentus in officio, vel hæreticorum reductus ad resipiscentiam, ubi theologia defuit? Non blanditiæ, non minæ, non carceres, exsilia, cædes, ignes, non quidquid uspiam erat suppliciorum, ipsis qui hæc paterentur, ad salutem profecit. Multa mandant principes, quotidie nova edicta recitantur, et non verbis tantum, verum exsiliis, proscriptionibus bonorum, gladiis, culeis, ignibus, omnique tormentorum genere res agitur. Quid autem proficitur? Quotidie crescunt hæretici, et malum hoc in dies latius serpit; et tanquam hydræ caput succideris, renascuntur septem novi in locum unius. Causam ut quærat aliquis, respondebimus quod nobis esse videtur, theologiam quæ vel maxime quærenda erat, negligi, et solis contendi armis. Non improbamus quod magistratus lupos arceant ab ovilibus, quod nefandos sacræ fidei nostræ temeratores e medio tollant, quod de perfidia supplicia sumant. Ita enim fieri adeo est necessarium, ut nisi hoc agatur, brevi de re christiana actum videri debeat. At serum est illud remedium. Præstaret magis curasse, ne ulti aut perquam pauci essent facti perfidi, ne in lupos oves degenerassent, ne in præceps devoluti, jam frustra inclamarentur revocarenturque. Omnis morbus speciosius cavetur, quam cura ubi invaluit submittitur. Dum cavetur, sanitate frui licet; dum curatur, non absque dolore et cruciatu exstinguitur. Et plerumque sanitatis et recuperationis desperata spe, tantum mutilationi membrorum insistitur, ne morbus incrudescat, et reliquum corpus eodem putore corrumpatur. Huc cogit misera necessitas veluti ad sacram ancoram confugere, idque non sine corporis dispendio, quum potuisset tantum mali nullo negotio præveniri. Jam, quemadmodum secando non recipitur corpori sanitas, sed periclitabunda ipsa et jamjam peritura servatur; quod vero præscinditur, velut deploratum et virulentum malum abjicitur: ita de hæreticorum cæde æstimandum est, quos non sanat, sed amputat gladius, ut sit reliquum Christi corpus (quod est Ecclesia) de sua sanitate securius. Jam vero quanta est calamitas, huc rediisse principibus rem, ut non de remedio, sed excidio sit cogitandum; ut ubi licuit jucunda pace frui, sit gladiis per necessitatem crudeliter sæviendum, nec alia securitatis via appareat? Non est autem obscurum, licuisse vel theologorum opera christianum orbem, quod ad religionem attinet, pace frui, si principes theologis sincerioribus, quos omni præsidio nudos reliquerunt, et velut e longinquo studiosorum certamina adspectantes, hæreticorum maledicentiæ exposuerunt, ac quod gravius est, frustra conari præoptarunt, aures quas debent adhibuissent; si ab injuria hæreticorum sua illos potestate vindicassent, si gladios in defensionem veritatis, quos nunc in perfidiæ ultionem quatiunt, tantum ostendissent, si non publica dissimulatione et in theologorum invidiam, hæreticos aluissent. Sed sperabant videlicet principes non eo rem progressuram, præsumebant armis contundi posse et in tempore prohiberi. Et quid crediderunt aliud, quam in liberos hominum animos se habere potestatem, suique esse arbitrii errorem alienum? Nimirum frustra et falso. Monstrat hoc tam inamœnæ tragœdiæ dirus et nondum finitus eventus. Monstrant omnia veterum exempla, apud quos nunquam feliciter cessit sola armorum ad religionem obtinendam fiducia. Videndum ipsis erat, fidem christianam verbo Dei (quæ est theologia) natam, eodem coaluisse, eodemque tutam et defensam oportere. Sublato enim verbo Dei, quid incipiemus esse aliud quam quod ante auditum ipsum verbum eramus, id est increduli, filii iræ, hostes veritatis, inimici Dei? Annon concidente theologia, huc passim reditur? Adeo verum est, theologiæ excidio Christianismum aboleri. Igitur theologos decebat sibi comparare, et vel pretio, si aliter non possent, coemere, fovere, educare, audire, armare, instruere, ac eos potius quam arma in fidei hostes expedire, illis præsidio ad verbum Dei absque impedimento prædicandum constanter adesse. Habet enim theologus eum gladium quo compages et medullæ animorum atque interiora spiritus vitalia penetrentur: vivus est enim sermo Dei (quæ vera theologia est) et efficax, et omni gladio ancipiti penetrabilior, pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Hoc Apostoli gladio non dubitavere toti orbi bellum indicere, hoc gladio expeditionem in omnes gentes brevi moverunt, hoc totum domuerunt orbem, hoc veteres stravere deos, hoc colla gentium Christi jugo subdidere, hoc omnem rabiem omnemque gentilem feritatem amputarunt. Nunquam sola corporum mactatione principes quod sperant, efficient. Gladio spiritus ad hanc expeditionem opus est. Quin igitur armant theologos? Quin mandant capere illos suum utraque manu gladium? Quin illi viam sternunt et obsistentes coercent? Quamdiu torpent, quamdiu dissimulant, quamdiu theologos non instruunt securitate, non adjuvant ope, non abigunt lupos: frustra lapsarum rerum instaurationem molientur, frustra labentis Ecclesiæ dolebunt vicem. Atque interim, o stupor, principes accusant plebeios de rebellione, de seditione, de legum contemptu, de religione spreta, de omnium rerum tum humanarum tum divinarum subversione. Digna vero accusatio! Lupos intromiserunt ovilibus, et de ovium errore queruntur. Non adhibent pastores, et quod perdantur oves, ingemiscunt. En palam (si dissimulant, si ignorare videntur) quod res est testamur; omnibusque affirmamus, principes et magistratus vel maxime horum causam caputque malorum, præbuisse incendio alimenta. Denique quod tamdiu non exstinguitur, eorum ignaviam esse et imprudentiam, impietatem dicere quis ausit? Nos vera dicere comprobabit quisquis circumlatis oculis loca lustraverit, dispexeritque ubinam Christiani atque ubi sint hæretici, causamque discriminis diligenter secum reputaverit. Cur enim stat hodie et caput effert Agrippinensis Colonia, ad omnes procellas celsa et immota? Cur vestra Treviris, ubi nihil priscæ pietatis imminutum, nihil de religione mutatum? Cur autem nonnullæ alioqui insignes Germaniæ civitates, violata religione, violatis templis, Deique (quod dictu horrendum est) conculcatis sacramentis, succubuerunt fœdæ et infami hæresi, nisi quia harum magistratus, theologis catholicæ fidei assertoribus exturbatis, sceleratos, perfidos, religionis suæ desertores, monachos sponsos jam factos et quovis passere salaciores, puppi admoverunt, permissique sunt pro rostris in catholicam Ecclesiam debacchari? Illarum vero magistratus christianæ pietatis studiosus, omnem impendit operam, omnibusque intendit oculis, ne qua pravorum hominum malitia theologis obsisteret; eos defendit, fo vit, juvit, eorum consiliis studiosissime paruit. Et quod hic nobiscum egit ille inclytus, integer et prudens Agrippinensis senatus, hoc apud vos reverendissimi, illustrissimi principes et domini, Richardus et Joannes archiepiscopi, quorum ille vita cum laude defunctus est, hic non minori gratia nunc rerum gubernaculis præest, sedulo curarunt: nimirum ut viri docti, probi, Dei amantes, verique theologi, ad plebem Evangelium recitarent. Tales viros candidissimum vestrum collegium principibus illis abunde suppeditavit. Quapropter cum primis digni nobis visi estis, quos nostro Dionysio, quem malevolorum dentibus multis modis lacerandum timor est, patronos adscisceremus. Etsi enim vestrum gymnasium non ita multos annorum jactet numeros (quippe quod Nicolaus ejus nominis quintus summus Pontifex, prior et instituerit et privilegiis ornaverit, quo tempore Henricus a Piro Agrippinensis, inter suæ ætatis jurisperitos facile princeps, ex Agrippina isthuc adscitus, legum canonumque in nascente gymnasio auspicatus est traditiones primus, et re feliciter succedente, quum annis non paucis illam isthic provinciam tenuisset, ad suam Agrippinam rediens, fessus laborum sæculique pertæsus, Cartusianus apud nos factus monachus, reliquum vitæ in sancta conversatione exegit), tamen rei per hos tumultus bene navatæ, non infimam laudem meretur. Est enim in vobis præter alios vir omni memoria celebrandus, Matthias a Sareburgo vel Sarecastro, officialis et decanus, cui Germania parem in librorum et scriptorum opulentia virum non habet, ut qui possit cum Ptolemæo etiam de librorum numero certare, adeo totus hic studio immergitur, totus libris novis qui quotidie nascuntur, inhiat. Hic temporum malitia prope exstinctam vestram Universitatem, summis nisibus in dies auget et reparat, ob id merito eidem Universitati datus per R. D. Archiepiscopum præcipuum vestrum cancellarium, vicecancellarius. Est et illustris omnium studiosorum patronus, Christophorus ab Ryneck, decanus metropolitanæ Ecclesiæ Trevirensis, insigni pietate, fide et eruditione celebris. Item decanus S. Paulini, D. Petrus Nittell, utriusque juris doctor. Sunt et alii insignes viri, quorum simul gratia prodit iste tertius Sententiarum Dionysii liber in lucem; quem vobis minime putamus laudandum, ne velut solis radiis faces apponere videamur, quum liber hic apud pium et eruditum lectorem satis commendaturus sit se ipsum. Hunc ergo vestro collegio nuncupamus, vestroque nomini in omnium sacræ theologiæ candidatorum utilitatem et commodum dedicamus. Vos illum lubentes suscipite, probate, tuemini, commendate, et scholis vestris dignemini mancipare. Ex cœnobio nostro Agrippinensi, anno a Christo nato MDXXXV, Calendis Maii.
DISTINCTIONUM LIBRI TERTII SENTENTIARUM DESCRIPTIO
COMPENDIOSUM MEMORIALE LIBRI TERTII SENTENTIARUM
Liber tertius Sententiarum est de incarnatione Verbi, ac reparatione humani generis, atque de virtutibus, habens distinctiones quadraginta.
DISTINC. 1 scilicet Filius tempore plenitudinis humanam naturam, non Pater, non Spiritus Sanctus.
Assumpsit scilicet Deus est homo, quid per hominem intelligitur.
Factus scilicet non dicitur Christus simpliciter.
Creatus scilicet fuit Christus, et passibilis in corpore et anima.
Mortalis scilicet Christum fuisse per separationem animæ a carne profitemur, non per separationem deitatis ab anima.
Moriturum scilicet est de bonis æternis futuris non visis.
Spes scilicet dilectio perfecta in viatore, sed incipiens potest amitti.
Manet scilicet omnes gratuitas connexas habet simul qui unam habet.
Virtutes scilicet humanitatem assumpsit, carnem et animam, scilicet Deus. totam scilicet secundum triplicem opinionem illa propositio, Deus factus est homo. exponitur id est, non potuit peccare Christus. nec peccat scilicet non pro se, sed pro sua sensualitate. oravit scilicet hominem in sedpulcro tenet Magister.
Christum scilicet dilectio Dei et proximi, quæ est eadem. amat scilicet est Dei ad omnes creaturas. dilectio scilicet Deus decem mandata. præcipit scilicet purgata in sua conceptione. in matre scilicet Christum, scilicet de Patre et matre, secundum duas naturas. bis natum gratia et sapientia, ut caput. plenus scilicet sibi ipsi et nobis, aliter et aliter. merendo scilicet homo fide formata, et quid sit. credidit scilicet homines sicut se ipsum. proximos scilicet virtutes quatuor fuerunt in Christo, et manent in patria. cardinales scilicet utitur triplici mendacio. mendax scilicet Christus de Spiritu Sancto. conceptus scilicet adoranda est caro Christi non nuda. latria scilicet omnium habitualis fuit in Christo. scientia scilicet alligavit Christus vinculis passionis suæ.
Satanam scilicet est ex auditu, de non visis oculo exteriori. fides scilicet ut primo diligatur Deus. ordineque scilicet sunt septem Spiritus Sancti. dona scilicet fit tripliciter. perjurium scilicet humanam assumpsit Deus, non personam.1 id est, reduplicatio verificat propositiones aliquas.2 id est, defectus pœnales animæ et corporis accepit Christus, prout conveniens fuit.3 scilicet nos liberando non potentia, sed justitia.4 scilicet eadem est fides et nostra. antiquorum. scilicet diligere et amicos simul, est majoris meriti quam amicos tantum. inimicos. scilicet sunt dona sapientia et scientia et intellectus. distincta. scilicet malus contra duo ultima præcepta.5
EPITOMÆ
SINGULARUM DISTINCTIONUM LIBRI TERTII SENTENTIARUM, CUM VERSIBUS MEMORIALIBUS, CLARISSIMI VIRI ARNOLDI VESALIENSIS, THEOLOGIÆ ET TRIUM LINGUARUM PERITISSIMI, CANONICI QUONDAM METROPOLITANÆ ECCLESIÆ COLONIENSIS : PAUCIS, QUOS ILLE MORTE PRÆVENTUS NON ABSOLVERAT, A STUDIOSO QUODAM ADJECTIS.
Footnotes
Chapter 1 of 201