Skip to the text

Distinctio 1

Quum venit igitur plenitudo temporis, etc.

SECUNDUM apostolicam auctoritatem, Deus misit Filium suum in temporis plenitudine, quod est tempus gratiæ et veritatis, in quo per caritatem legis fiat impletio, et verificetur patribus de Salvatore facta promissio. Est enim hæc missio, Filii incarnatio. Quæ quidem Filio magis quam aliis personis congruebat, ut sic quemadmodum in sapientia Patris omnia condita sunt, sic et per eamdem omnia restaurarentur; et ille qui est a solo Patre, primo mitteretur, sicque is qui in Deitate Filius erat, fieret et Filius hominis. Per quod tamen non abnuitur quin et Pater et Spiritus Sanctus incarnari potuerint ac possint. Qui et cum Filio assumptionem carnis fecerunt; sed ea ad solum Filium terminata est, qui solus homo factus est.

Impleto tandem decreti tempore, missus E gremio Patris Filius ipse sui est.

Chapter 2 of 201