Distinctio 7
Secundum primam vero dicitur, etc.
LOCUTIONES illæ de quibus distinctione præcedenti dictum est, secundum tres decendi modos similiter habitos, diversimode determinantur. Nam juxta primum, Deus factus est homo et econverso, etc., eo quod Deus substantia rationalis esse cœpit, quæ ante non fuerat, et sic factus est aliquid; ac illa substantia cœpit esse Deus, quod ex gratia habuit, non ex meritis nec natura. Quod quum ab æterno prævisum fuerit, ideo Christus prædestinatus esse Filius Dei dicitur. Juxta secundum vero modum, Deus est homo et econverso: quia in incarnatione ex duabus naturis et tribus substantiis subsistens esse cœpit; ac sic, quia humanam assumpsit naturam, secundum hanc homo dicitur esse a Deo assumptus. Unde et secundum hunc modum, Christus etiam in quantum homo, est aliquid, scilicet ex corpore et anima constitutum. Et secundum quod humana natura unita est deitati in tempore, quæ unio ex gratia facta est, et ab æterno a Deo prædestinata, sic etiam est prædestinatus cognitus. Sed juxta tertium, Deus homo factus dicitur, et econtra: quia Deus hominem accepit, et homo assumptus est a Deo, ita quod habens hominem, est Deus. Per hoc autem Christus non est aliquid secundum quod homo, sed aliquo modo se habens. Secundum quod etiam homo, prædestinatus dicitur esse Filius Dei, eo quod ab æterno prævisum sit et in tempore per gratiam collatum, ut ipse ens homo, sit Filius Dei. Neque vero Christus dicitur homo dominicus, quum et Augustinus olim sic locutus, postea hoc retractavit.
Quæstio multiplici versans ambage magistros, Quod parte ex aliqua sectio sexta docet; Quid veri teneat, dispectis omnibus, isthæc Septima demonstrat satque superque tibi.
Chapter 8 of 201