Skip to the text

Distinctio 6

Ex præmissis autem, etc.

PROVIDE loquendum est in expressione eorum quæ concernunt incarnationem Verbi gratiosissimam. Nam de propositionibus illis, Deus factus est homo, Deus est homo, et Homo est Deus, et similibus, atque an per hoc Deus factus sit aliquid, vel non factus: tres sunt modi dicendi seu opiniones, ad exprimendum modum unionis prætactæ. Quarum prima inter alia effectualiter dicit in Christo duo esse supposita, et unam tantum personam; et hæc est falsa. Secunda, quod in Christo unum est suppositum tantum, ac una tantum persona. Nam corpus et anima Christi simul tempore unita fuerunt et assumpta, atque per hoc unum suppositum seu una persona in ipso, in duabus subsistit naturis. Hinc et propter unionem duplicis ipsius naturæ in uno Verbi supposito, nomina utriusque naturæ proprietates significantia, de Christo prædicari possunt, ita ut vere dicatur, Deus passus est, ac, Homo iste est æternus. Ex hoc quoque infertur, post incarnationem personam Verbi esse compositam, quum prius simplex fuerit: non quidem compositione quasi ex partibus, unde totum resultet, sed quia persona Verbi, quæ ante in una tantum subsistebat natura, post incarnationem in duabus subsistit; et hæc bene intellecta, habetur vera. Tertia dehinc dicit, Verbum humanam naturam ut habitum seu indumentum assumpsisse. Sed hæc hæretica a doctoribus reputatur et abjicienda: quam tamen Magister per longum sicut primam prosequitur, et indeterminatam tandem relinquit. Quod etiam Magister, in hac distinctione, animam separatam dicit esse personam, ab aliis non tenetur.

Corporis ac animæ qualis foret unio Christi, Prendere doctores non potuere prius.

Chapter 7 of 201